Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

QUAM MULTUM*

IN DICIONE CANADENSI NUNTIATURA APOSTOLICA CONSTITUITUR.

 

Quam multum afferat commodi iustas cum populo necessitudines constituere, is plane intellegit qui vel hoc consideret, omnem amicitiae coniunctionem, cum pacem, ordinis tranquillitatem, concordiamque civium promoveat, Ecclesiae simul favere rebus, cui maior proferendae religionis facultas permittitur, simul Rerum Publicarum bono conducere, aucta profecto animorum unitate, atque idcirco etiam civium virtute. Quam ob rem, cum inter hanc Apostolicam Sedem atque Canadensem Dicionem publica officiorum vincula constricta sint, ad necessitudines mutuas sancte colendas bene visum est in eadem Natione Apostolicam Nuntiaturam condere atque constituere, cuius Sedes esset in urbe Octava. Quod quidem per has ipsas Litteras fieri placet. Sedi huius Nuntiaturae iura omnia tribuimus, quae talium propria sunt, ad normam Litterarum Apostolicarum die undetricesimo mensis iunii, anno MDCCCCLXIX, motu proprio datarum, de muneribus Legatorum A.  Romani Pontificis, quae initium ducunt a verbis «Sollicitudo omnium Ecclesiarum». Has vero Litteras firmas esse statuimus, suosque effectus sive nunc sive in posterum obtinere. Contrariis minime obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die sexto decimo mensis Octobris, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo nono, Pontificatus Nostri septimo.

ALOISIUS Card. TRAGLIA, S. R. E. Cancellarius

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Proton. Apost.
Ioannes Calleri, Proton. Apost.

 


*A.A.S., vol. LXII (1970), n. 2, pp. 96-97

 

© Copyright 1969- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana