Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

GUAYAQUILENSIS ET DIOECESIUM
LITORIS AEQUATORIAE*

TEMPLUM S. CORDIS IESU IN URBE CASALIO
TITOLO BASILICAE MINORIS DECORATUR

 

Quantopere Maria, Christi Mater, redimendis hominibus a peccati captivitate contulerit, tum id ostendit, quod sub Cruce magno animo stetit socia dolorum, tum etiam quod semper, per hominum aetates, sedula et dulcis christianorum Mater Ecclesiae sanctae in prosperis, in adversis exstitit. Cuius rei documento titulus etiam est atque nomen singulare «beatissimae Virginis a Mercede», quod anno millesimo ducentesimo duo de vicesimo religiosi viri ac Sodales quidam, quasi antiquae operis sui custodi atque patronae, ei indiderunt, quodque in omnes nationes et populos summa religione propagarunt. Qua re factum est, ut in populorum animis, praesertim in Americae Meridionalis oris, maxime in Aequatoria, nomen illud, amor, pietas, studium erga Matrem acerrimum alte insederit. Cum ergo venerabilis Frater Bernardinus Echeverria, Archiepiscopus Guayaquilensis, suo ipsius nomine atque totius cleri atque populi tum suae archidioecesis, tum dioecesium Litoris Aequatoriae huic Apostolicae Sedi preces exhibuerit, ut Beatam Mariam Virginem a Mercede archidioecesis Guayaquilensis ac dioecesium Litoris Aequatoriae Patronam principalem constitueremus atque declararemus, Nos, re bene reputata atque iis confirmatis, quae Sacra Congregatio pro Cultu Divino, facta a Nobis potestate, egerit, id quod petitum est quam liberali animo concedimus cum omnibus iuribus et privilegiis iuxta rubricas competentibus, contrariis nihil obstantibus. Haec vero quae iussimus tum ad praesens tum in posterum omnino firma ac rata esse volumus, ut efficaciam suam obtineant.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die tertio mensis ianuarii, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo, Pontificatus Nostri septimo.

ALOISIUS Card. TRAGLIA, S. R. E. Cancellarius

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Ioannes Calleri, Proton. Apost.
Eugenius Sevi, Proton. Apost.

 


*A.A.S., vol. LXII (1970), n. 4, pp. 206-207

 

© Copyright 1970- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana