Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

VARMIENSIS*

TEMPLUM NATIVITATIS B. MARIAE VIRGINIS, IN DIOECESI VARMIENSI,
EO LOCO QUI GIETRZWAŁD COGNOMINATUR EXTANS,
AD DIGNITATEM BASILICAE MINORIS EVEHITUR.

 

Ex quo Maria, Salvatoris nostri Mater liliumque convallium, caelesti nuntio salutata est suavissimis iis vocibus 'Ave, Maria', Ecclesia sancta Christique populus ea verba numquam repetere desierunt pietatisque talia dare documenta erga illam, qualia praeter Deum nemini dare consueverunt: nemo enim neque in caelo neque in terra cum Maria comparari poterit, ob suam dignitatem, et auctoritatem, et nomen, quibus floruit aeternumque florebit. In hac autem pietatis causa haud ultima gens Polona fuit, neque de Polonis fuit Varmiensis dioecesis, amore erga hanc augustissimam Matrem, remissior. Cuius in finibus, quasi sanctum religionis domicilium, est templum pulcherrimum, Nativitati Beatissimae Virginis Mariae dicatum, in urbe, quam populus Gietrzwałd cognominat, quod Canonicis Regularibus Lateranensibus creditum, potissimum studio atque cura pietatis, quae sicut fax et fiamma in totam dioecesim pervadit. Quibus de causis, cum venerabilis Frater Iosephus Drzazga, Episcopus titulo Siniandenus, atque Apostolicus Administrator Varmiensis, suo clerique populique nomine cunctae dioecesis Varmiensis petierit ut sacrum templum, cuius mentionem fecimus, ad dignitatem Basilicae Minoris eveheretur, idque Sacra Congregatio pro Cultu Divino, factis a Nobis facultatibus, concesserit, Nos haec omnia probantes atque rata habentes, aequissimo animo tanti Episcopi expostulationibus concedimus, contrariis nihi1 obstantibus. Additis scilicet iuribus atque liturgicis concessionibus rite competentibus, modo serventur ea, quae iuxta Decretum «De titulo Basilicae Minoris quod die VI mensis iunii, anno MDCCCCLXVIII, factum est, servanda sunt. Decernimus autem ut haec quae iussimus sive nunc sive in posterum sancte serventur, suamque efficacitatem habeant.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub Anulo Piscatoris, die altero mensis februarii, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo, Pontificatus Nostri septimo.

ALOISIUS Card. TRAGLIA, S. R. E. Cancellarius

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

 Ioannes Calleri, Proton. Apost.
Eugenius Sevi, Proton. Apost.

 


*A.A.S., vol. LXII (1970), n. 5, pp. 269-270

 

© Copyright 1970- Libreria Editrice Vaticana 

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana