Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

QUANTO STUDIO*

TEMPLUM BEATAE MARIAE VIRGINIS REGINAE MUNDI
IN CIVITATE ARCISMONFINA, IN DIOECESI CALVENSI ET THEANENSI,
TITULO BASILICAE MINORIS DECORATUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam.— Quanto studio quantoque amore christianae aetates fuerint erga sanctissimam Christi Matrem, auxilium atque praesidium tutissimum populi christiani, id luculentissime ostendunt tum templa augusta ubique gentium structa, tum fana, aedes, imagines pulcherrimae eidem dicata. Nulla enim est urbs, in christianis oris, nullus pagus, nulla via aut angulus, in quibus castissima Virgo, quasi e throno suae benevolentiae, non christianae plebi materno ore subrideat, aut non a suspensis turbis invocetur, praesens malorum omnium remedium. Inter autem haec loca Christi Matris religione sanctiora, templum illud annumerandum est, quod eidem Virgini Reginae Mundi dicatum, atque in dioecesi Calvensi ac Theanensi, in urbe Arcismonfina situm, tum antiquitate antecedit, tum pietate in eandem Christi Matrem; cuius profecto cultus iam inde a saeculo VI a maioribus quasi fiamma vivax, per tempora longa alita fide, transmissus, usque crevit; atque imaginem sanctam e petra beatissimae Matris, aurea redimita corona, quae ibi est, turbae frequentissimae petunt. Neque praetereundum est divinam hanc Matrem recens Patronam principalem dioecesis Calvensis et Theanensis Reginae Mundi titulo fuisse declaratam.

Cum ergo illius Ecclesiae Episcopus, Matthaeus Vido Sperandeo, suo clerique populique nomine petierit ut templum hoc in Basilicarum Minorum ordinem redigeretur, id probantes quod Sacra Congregatio pro Cultu Divino facta a Nobis facultate hac de re decreverit, simulque sperantes fore ut id bene vertat sanctissimae religioni nostrae, sacram hanc aedem titulo ac dignitate Basilicae Minoris insignimus et honestamus, idque libentissimo animo. Iura omnia item facimus atque liturgicas concessiones, iis tamen servatis, quae iuxta Decretum «De titulo Basilicae Minoris» servanda sunt, die VI mensis iunii, anno MDCCCCLXVIII factum. Contrariis nihil obstantibus. Censemus etiam ut hae Litterae Nostrae firmae atque ratae sint, suosque effectus sive nunc sive in posterum habeant.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die quartodecimo mensis martii, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo, Pontificatus Nostri septimo.

ALOISIUS Card. TRAGLIA, S. R. E. Cancellarius


*A.A.S., vol. LXIII (1971), n. 3, pp. 204-205

 

© Copyright 1970 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana