Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

SACRAS ILLAS*

 TEMPLUM CATHEDRALE KIELCENSE
AD BASLLICAE MINORIS DIGNITATEM ATTOLLITUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Sacras illas aedes, quae ceteris vel vetustate praestant vel structura arteque factis operibus, solet Apostolica Sedes titulo exornare Basilicae Minoris. Qua dignitate collata, dubium non est quin fidelibus christianis subsidia praebeantur aptiora, ut sua erga Deum pietatem colant sacrosque religionis ritus sollemniore instituant ratione. Postulationi propterea venerabilis Fratris Ioannis Jaroszewicz, Episcopi Kielcensis, concedere cupientes, petentis ut cathedrale suae dioecesis templum Basilica Minor fieret, Nos, post auditam Sacram Congregationem pro Cultu Divino, bisce Litteris deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, templum quod diximus titulo ac dignitate insignimus Basilicae Minoris, hac simul spe freti, ut quod bonum, quam utilitatem sacer Kielcensis Praesul inde exspectat, Deus omnipotens affiuenter largiatur. Concedimus scilicet congrua iura et privilegia, servatis tamen iis quae iuxta decretum «De titulo Basilicae Minoris», die sexto mensis iunii datum, anno millesimo nongentesimo sexagesimo octavo, servanda sunt. Contrariis nihil obstantibus. Haec autem quae ediximus firma ac rata haberi volumus suosque effectus nunc et in posterum capere.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die quartodecimo mensis martii, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo, Pontificatus Nostri septimo.

ALOISIUS Card. TRAGLIA, S. R. E. Cancellarius


*A.A.S., vol. LXIII (1971), n. 3, p. 208

 

© Copyright 1970 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana