Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

SANCTUS IOSEPH*

TEMPLUM S. IOSEPH AD VIAM TRIUMPHALEM, IN URBE,
AD BASILICAE MINORIS GRADUM EVEHITUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Sanctus Ioseph, quem virum iustum sacrae declarant Litterae, tanta est saeculorum memoria religione cultus, ut universalis Ecclesiae peculiaris habeatur patronus et custos. In huius sancti honorem frequentissima ubique gentium exstructa sunt templa, et simulacra e pretiosa saepius materie sculpta, et effigies mira arte perfectae, ad christiani populi laetitiam et invitamentum. In horum templorum numero illud profecto prae ceteris referre placet, votis et ope S. Pii X Pont. Max. ad Viam Triumphalem in Urbe aedificatum, sodalibusque creditum Congregationis Servorum a Caritate, quorum curis et sedulitate quaecumque ad rationes fidei provehendas pertinere viderentur constanter inita in diesque magis aucta. Eam enim sacram aedem, in qua Beatus Aloisius Guanella divinum Sacrificium primus omnium peregit, non solum qui circum versantur cives frequentissimi celebrant, sed ipsa etiam ex Urbe ex longissimisque terrae regionibus peregrinantes coetus. Accedit quod suam ibidem primariam sedem habet Societas, a Transitu Sancti Ioseph appellata, cui innumeri christifideles pie sancteque obeundi causa nomen dederunt, plurimi praeterea sacri Antistites, Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales, Summi Pontifices Nosque Ipsi iam dudum. Quare, cum venerabilis Frater Noster Angelus S. R. E. Cardinalis Dell'Acqua, Noster in Urbe Vicarius Generalis, ab Apostolica Sede petierit ut templum illud Sancti Ioseph titulo Basilicae Minoris decoraremus, petitioni perlibenter accedendum esse censuimus, deque Sacrae Congregationis pro Cultu Divino sententia Nostra apostolica auctoritate templum quod diximus ad dignitatem Basilicae Minoris attolllmus, factis iuribus congruisque liturgicis concessionibus, servatis tamen iis, quae iuxta decretum «De titulo Basilicae Minoris» die sexto mensis iunii datum, anno millesimo nongentesimo sexagesimo octavo, servanda sunt. Contrariis nihil obstantibus. Ceterum volumus ut hae Litterae Nostrae religiose serventur suosque effectus sive nunc sive in posterum habeant.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die undevicesimo mensis martii, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo, Pontificatus Nostri septimo.

ALOISIUS Card. TRAGLIA, S. R. E. Cancellarius


*A.A.S., vol. LXIII (1971), n. 3, pp. 210-211

 

© Copyright 1970 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana