Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

DEUS QUI*

TEMPLUM S. LAURENTII MARTYRIS,
QUOD EST IN URBE VEROLANOVA, IN DIOECESI BRIXIENSI,
AD DIGNITATEM BASILICAE MINORIS EVEHITUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam — Deus, «qui solus habet immortalitatem et lucem inhabitat inaccessibilem» (1 Tim., 6, 16); cuius magnificentia et virtus in nubibus (cf. Ps. 67, 35), quamquam manufactis templis non continetur, tamen ad naturam et indigentiam nostram se quodammodo accommodans, et gradum habuit quod Salomon templum ei aedificasset, et est pollicitus iis, qui in eo ilium invocavissent, se aeque concessurum (cf. III Reg., 9, 1 sqq.). Quae sane praecipua causa est, cur Ecclesia, sancta Christi sponsa christianorumque mater sollicita, non modo curaverit summo Numini templa ubique constitui, verum etiam ea honoribus cumulaverit, si modo id ad incrementum pietatis prodesse intellexisset. Quae cum ita sint, cum venerabilis Frater Aloisius Morstabilini, Episcopus Brixiensis, suo clerique populique nomine hoc petierit a Nobis ut templum beato Laurentio dicatum, quod est in urbe Verolanova, in suae dioecesis finibus, ad gradum et dignitatem Basilicae Minoris extolleretur, Nos de eo facto considerantes, esse nempe templum illud, quod nonnumquam invisimus, opere nobilissimum, religione sanctissimum, utpote in quo pietas et religio, maxime eucharistica, quasi flamma studiosissime alatur, et virorum fama vigeat virtute illustrium, tam venerabili Fratri aequissime postulata concedimus. Iis igitur probatis, quae Sacra Congregatio pro Cultu Divino datis a Nobis potestatibus facienda statuit, placet templum S. Laurentii martyris, in urbe Verolanova exstans, in dioecesi Brixiensi, dignitate Basilicae Minoris ornari, cum omnibus iuribus atque liturgicis privilegiis servatis tamers quae iuxta decretum «De titulo Basilicae Minoris», die sexto mensis iunii, anno MDCCCCLXVIII, factum, servanda sunt. Ceterum volumus ut haec quae iussimus sive nunc sive in posterum religiose serventur suamque vim habeant.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die vicesimo sexto mensis ianuarii, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo primo, Pontificatus Nostri octavo.

ALOISIUS Card. TRAGLIA, S. R. E. Cancellarius


*A.A.S., vol. LXIII (1971), n. 10, pp. 737-738

 

© Copyright 1971 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana