Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

PEREGRINAE MULTITUDINES*

TEMPLUM BEATAE MARIAE VIRGINIS IN CAELUM ASSUMPTAE
PAGI VULGO BIRNAU, IN ARCHIDIOECESI FRIBURGENSI,
AD BASILICAE MINORIS DIGNITATEM ATTOLLITUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Peregrinae multitudines quae ad marialem dioecesis Friburgensis sacram aedem, in pago vulgo Birnau exstantem, undique ex Germaniae non solum finibus sed et Austriae Helvetiaeque religionis votique causa adeunt; quae mira, Beata Maria Virgine intercedente, et facia a Deo olim memorantur et in praesentiis quoque fieri declarantur; quae praeterea religiosa incepta summa caeremoniarum maiestate maximaque animorum utilitate sacri Ordinis Cisterciensis sodales tam strenue naviterque perficienda contendunt; aedificium denique ipsum, sive vetustate insigne sive mira arte factis simulacris, imaginibus pictisque ornamentis, haec profecto omnia causa sunt praecipua cum venerabilis Frater Hermannus Schäufele, Archiepiscopus Friburgensis, ab Apostolica Sede petierit adhibitisque precibus Sacra Congregatio pro Cultu Divino accedendum esse censuerit, ut videlicet idem templum, Beatae Mariae Virginis in caelum Assumptae dicatum, Basilicae Minoris titulo insigniretur. Accedit quod ex praeclaris qui sacram eo peregrinationem obierunt, viris, Eugenium Pacelli annales referunt atque Angelum Iosephum Roncalli, quorum alter in Germania alter vero in Gallia Apostolicus Nuntius fait, in posterumque Summus Pontifex uterque factus est, Pius XII ac Ioannes XXIII nomine Quae cum ita sint, apostolica Nostra potestate, harum Litterarum vi perpetuumque in modum, templum quod diximus ad gradum et dignitatem Basilicae Minoris evehimus, datis iuribus congruisque liturgicis privilegiis, iis tamen servatis quae servanda sunt, iuxta decretum «De titulo Basilicae Minoris», die sexto mensis iunii, anno millesimo nongentesimo sexagesimo octavo, datum. Contrariis quibuslibet non obstantibus. Ceterum volumus ut hae Litterae Nostrae religiose serventur suosque effectus sive nunc sive in posterum habeant.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die duo de tricesimo mensis aprilis, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo primo, Pontificatus Nostri octavo.

ALOISIUS Card. TRAGLIA, S. R. E. Cancellarius


*A.A.S., vol. LXIII (1971), n. 10, p. 743

 

© Copyright 1971 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana