Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

BEATISSIMAM DEI*

TEMPLUM BEATAE MARIAE VIRGINIS DE MONTESERRATO,
IN MILETENSI DIOECESI, AD GRADUM BASILICAE MINORIS ATTOLLITUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Beatissimam Dei Genetricem qua Italicae gentes veneratione ex antiquitate colant eo potissimum constat quod innumerae prope sacrae aedes, maiestate et pulchritudine praestantes, et sacella et pictae imagines et signa in omnibus regionum partibus recensentur. In quibus singulare officium Nostrum et considerationem hodie postulat sanctuarium Beatae Mariae Virginis de Monteserrato, quod in loco Vallislongae nomine, in Calabriae finibus, exstat. Idem perhibetur quartodecimo esse saeculo aedificatum perque annorum decursum mire decoratum et illustratum. Cum autem venerabilis Frater Vincentius De Chiara, Episcopus Miletensis, suo suorumque fidelium nomine ab Apostolica Sede petierit ut templum quod diximus titulo ornaretur Basilicae Minoris, Nos, adhibitis precibus libenti animo obsecundantes, de sententia Sacrae Congregationis pro Cultu Divino, deque apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum sacram aedem Beatae Mariae Virgini de Monteserrato dicatam, quam diximus, ad titulum et dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus datis iuribus et privilegiis liturgicis, quae templis hoc nomine insignibus competunt; servatis tamen iis quae iuxta decretum a «De titulo Basilicae Minoris», die sexto mensis iunii, anno millesimo nongentesimo sexagesimo octavo datum, servanda sunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Ceterum volumus ut hae Litterae Nostrae religiose serventur suosque effectus sive nunc sive in posterum habeant.

Datum ex Arce Gandulfi, prope Romam, sub anulo Piscatoris, die sextodecimo mensis iulii, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo primo, Pontificatus Nostri nono.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius


*A.A.S., vol. LXIV (1972), n. 1, p. 15

 

© Copyright 1971- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana