Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

QUANTUM UTILITATIS*

IN REPUBLICA VULGO « NIGER » NUNTIATURA APOSTOLICA CONSTITUITUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Quantum utilitatis e publicis officiorum rationibus, quae Apostolicae huic Sedi cum Civitatibus intercedunt soleat exsistere, neminem latet estque iam dudum usu comprobatum. Quo firmiores ideo redderentur publicae necessitudines inter Sanctam Sedem et Rempublicam vulgo a «Niger», atque aptius efficaciusque regimini et incremento in regione dioecesis Niameyensi consuleretur, visum est Nobis apostolicam nuntiaturam ibi erigi posse. Quae cumita sint, Nos, motu proprio harumque Litterarum vi, apostolica Nostra potestate in Nigerensi Republica Nuntiaturam Apostolicam constituimus, cuius sedem «pro nunc» in urbe vulgo Dakar appellate collocamus. Eidem igitur Nuntiaturae omnia et singula deferimus officia, privilegia et indulta, quae huiusmodi apostolicarum legationum propria sunt. Haec statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere, suosque plenos effectus atque integros sortiri et obtinere. Contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum ex Arce Gandulfi, prope Romam, sub anulo Piscatoris, dieduodevicesimo mensis septembris, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo primo, Pontificatus Nostri nono.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius


*A.A.S., vol. LXIV (1972), n. 1, p. 17

 

© Copyright 1971- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana