Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

QUONIAM ANIMORUM*

SACRA CURIALIS AEDES SANCTO IOSEPH DICATA
IN OPPIDO VULGO ALAMEDA, DIOECESIS QUERCOPOLITANAE,
AD GRADUM BASILICAE MINORIS EVEHITUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Quoniam animorum cura id a Nobis praecipue requirit ut subsidia, eademque cum praesentis aetatis adiunctis composita, christianorum coetibus suppeditemus, censuimus votis esse accedendum venerabilis Fratris Laurentii F. Begin, Episcopi Quercopolitani, qui, post auditum de more Episcoporum coetum Foederatarum Civitatum Americae Septemtrionalis, ab Apostolica Sede petiit ut templum Sancti Ioseph in oppido vulgo Alameda, sacra nempe curialis aedes quae intra eiusdem dioecesis fines exstat, ad Basilicae Minoris dignitatem eveheretur. Qua publica comprobatione nonsolum eius sacrae aedis magnificentiam amplificari et magni haberi se credere, verum etiam catholica incepta, tam copiose tamque utilitera sacerdotibus laicisque fidelibus ibidem inita, sive, ut aequum, omnino laudari, sive magis in dies, sicut in omnium exspectatione est, augeri posse. Quapropter, re considerata atque audita Sacrae Congregationis pro Cultu Divino sententia, apostolica Nostra potestate, harum Litterarum vi perpetuumque in modum, paroeciale templum quod diximus, Deo dicatum in honorem Sancti Joseph, ad titulum ac dignitatem Basilicae Minoris evehimus, cunctis datis iuribus et privilegiis liturgicis, quae huiusmodi templis competent, servatis tamen iis quae, iuxta decretum «De titulo Basilicae Minoris», datum die VI mensis Iunii, anno MDCCCCLXVIII, servanda stint. Contrariis quibusvis non obstantibus. Ceterum volumus ut hae Litterae Nostrae religiose serventur suosque effectus sive nunc sive in posterum habeant.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXI mensis Ianuarii, anno MCMLXII, Pontificates Nostri nono.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius


*A.A.S., vol. LXIV (1972), n. 7, p. 470

 

© Copyright 1972 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana