Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

MAIORES NOSTRI*

IN REPUBLICA SUDANENSI APOSTOLICA NUNTIATURA CONSTITUITUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Maiores Nostri Romani Pontifices nuntiaturas apostolicas apud nationes constituentes, id sane sibi praestituebant, ut non solum gratiam et amicitiam peterent populorum aut confirmarent, quam rem profecto tum sanctissirnae religioni nostrae, tum civilibus rebus multum utilitatis afferre cuique cognitum est, verum etiam ut per eas christianis populis Pontifices iidem cum suis procuratoribus quasi coram adessent, et, quantum possent maxime, iuvarent. Quem morem servantes, et ipsi Ecclesiae sanctae commodis consulere annitimur.

Quam ob rem, ut ea quae innuimus bona etiam in Sudanensi Republica christiana religio consequi posset, bene fieri visum est, si in ea natione apostolica nuntiatura conderetur, cuius sedes in urbe Khartum collocaretur, factis nempe omnibus iuribus atque oneribus, quae tali institute sacri canones statuunt.

Placet ergo in Republica Sudanensi Apostolicam Nuntiaturam statui, cuius sedes in urbe Khartum ponatur, iuxta ea quae diximus.

Contrariis nihil obstantibus.

Haec autem, quae iussimus, sive nunc sive in posterum firma esse decernimus, vimque suam omnem habere.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub Anulo Piscatoris, die XXIX mensis Aprilis, anno MCMLXXII, Pontificatus Nostri nono.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius


*A.A.S., vol. LXIV (1972), n. 7, pp. 474-475

 

© Copyright 1972 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana