Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

IUSSUM, QUO*

IN REPUBLICA LITORIS EBURNEI APOSTOLICA NUNTIATURA CONSTITUITUR, CUIUS SEDES IN URBE DAKAR COLLOCATUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Iussum, quo Christus Dominus praecepit apostolis suis ut universum terrarum orbem peragrantes divina hominibus monita traderent (cf. Mc. 16, 15), tam instat, ut Nos, toto animo in eas rationes atque consilia incumbamus, quae ad sanctissimam religionem latius propagandam gentibusque inferendam conducant. Cui sane rei cum Romanae Sedis ceterarumque nationum mutua amicitia prosit admodum, idcirco sancta Christi Ecclesia curam hanc egit usque quaque ut cum populis necessitudines coniungeret. Cumque, opitulante Deo, qui omnia temperat, apostolica haec Sedes et Res publica Litoris Eburnei secundo rerum cursu in vicem voluntatem sibi conciliaverint, visum est cum utriusque commodo fieri, si ibiloci Apostolica Nuntiatura constitueretur, cuius sedes, nunc quidem, in urbe Dakar collocaretur. Quod per has Litteras facimus, datis iuribus omnibus. Ceterum quod iussimus sive nunc in posterum robur suum habeat, contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIX mensis Iunii, anno Pontificatus Nostri nono.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius


*A.A.S., vol. LXIV (1972), n. 8, p. 545

 

© Copyright 1972 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana