Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

QUAM RECTE*

AEDES SANCTO IOANNI BAPTISTAE SACRA IN URBE OOSTERHOUT
DIOECESIS BREDANAE, IN NEDERLANDIA, AUGETUR
BASILICAE MINORIS TITULO ATQUE HONORE

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Quam recte solideque cum gratia summi Dei et Ecclesiae sanctae fide, rebus nempe religionis invisibilibus, adspectabilia cohaereant immo conspirent artis Catholicae opera quasi quoddam corpus exterius cum interiore anima, ipsae adfatim testantur tum omnis historia christianae Civitatis tum perennis experientia plurimorum fidelium in ea. Tale autem monumentum fidei concretum iam diutius vulgo esse agnoscitur templum Sancto Ioanni Baptistae sacrum in urbe Oosterhout dioecesis Bredanae utpote quod praeter tumultuosas etiam temporum conversiones usque magis scite, eleganter, venuste renovatum sit et exornatum et adcommodatum simul ad sublimiorem Dei ipsius cultum simul ad validiorem ipsorum cultorum inflammationem. Cum igitur Venerabilis Frater Hubertus Cornelius Antonius Ernst, Episcopus videlicet Bredanus, optaret ut eadem illa aedes titulo Basilicae Minoris addito frequentaretur multo studiosius a grege suo multoque vicissim efficacius disseminare! salutis divinae beneficia, rem prorsus consentaneam saeculari memoriae illius templi facere est visus. Expetenti ergo Praesuli a Sede hac Apostolica honorem illum titulumque Basilicae Minoris perlibentes Nos obsequimur proindeque ex sententia Sacrae Congregationis pro Sacramentis et Cultu Divino nec non ex apostolicae potestatis Nostrae plenitudine, harum Litterarum virtute, decernimus ut aedes, quam memoravimus, Deo consecrata in honorem Sancti Ioannis Baptistae legitime provehatur ad condicionem ac dignitatem Basilicae Minoris, tributis una cunctis iuribus et privilegiis quae templis isto nomine insignitis congruunt. Admonemus praeterea ut singula illa adcurate serventur quae secundum Decretum « De titulo Basilicae Minoris » die VI mensis Iunii anno MCMLXVIII editum servari oportet. Contrariis quibusvis haudquaquam obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris die XXV mensis Octobris anno MCMLXXVII, Pontificatus Nostri quinto decimo.

 IOANNES Card. VILLOT, Secretarius Status


*A.A.S., vol. LXX (1978), n. 1, p. 10

 

© Copyright 1977 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana