Index   Back Top Print

[ ES  - LA ]

PAULUS  PP. VI

EPISTULA

PERLIBENTI ANIMO*

AD REV.MUM PATREM IOANNEM BAPTISTAM JANSSENS, SOCIETATIS IESU PRAEPOSITUM GENERALEM, CENTESIMO ET QUINQUAGESIMO VOLVENTE ANNO AB EADEM SOCIETATE IN INTEGRUM RESTITUTA.

 

Dilecte fili, salutem et Apostolicam Benedictionem.

— Perlibenti animo comperimus, Societatem Iesu, cui tu digne praees, hoc volvente anno eventum memoratu sane dignum recolere: centum scilicet et quin- quaginta expletos annos, ex quo Decessor Noster Pius VII, Apostolicis datis Litteris «Sollicitudo omnium ecclesiarum», Societatem Iesu in integrum restituendam decrevit.

Decet profecto una vobiscum Deo grates persolvere paternaque vota proferre, fausta hac data celebratione, quae non solum te sodalesque tuos merita afficit laetitia, sed eiusmodi etiam est ut vos ad salutaria concipienda proposita quam maxime permoveat. Quodsi haec celebratio in memoriam quidem revocat dolendas rerum vicissitudines, quarum causa Ignatianos sodales tot res adversas tantasque aerumnas passos esse constat, eadem tamen opportunam simul praebet occasionem in sua luce ponendi miram vitae ubertatem Societatis vestrae, ac praesertim firmissimam illam erga Ecclesiam et Summos Pontifices fidelitatem, quae in S. Ignatii filiis, si alias umquam, tunc maxime, cum infensissima volverent tempora, intemerata luce refulsit. De peculiarissima enim laude agitur, qua Legifer vester insignitos voluit filios suos, et quam ipsi nullo non tempore veluti sacram hereditatem religione summa colere studuerunt. Quare mirum non est, si anno MDCCCXIV Decessor Noster Pius VII, paulo postquam ab exilio Romam reversus erat, ut rei catholicae satius provideret, consilium suscepit Societatem vestram, per totum terrarum orbem paene deletam, ad vitam quam primum revocandi. Quo consilio, ipse et incensissimis cordatorum hominum votis satisfacere voluit, et Petri naviculae assiduis turbinibus agitatae se expertos remiges procurare putavit (1).

Vestrae autem restauratae religiosae familiae benignus et praesens affuit Deus, siquidem ipsa mox felicibus crevit auctibus, et a suis primis Moderatoribus sapientissimo regimine ducta, hoc praesertim curavit, ut apud sodales primaevus vestri Instituti spiritus omnino revivisceret. Quo ex spiritu, tamquam e praecipua causa, illa profecta est nova Sancti Ignatii progenies, quae priscarum laudum aemula, sive in missionalibus operibus promovendis, sive in doctrina sacra provehenda, sive in iuventute educanda et Apostolicae Sedis iuribus vindicandis, sive denique ac praesertim in christiana perfectione excolenda atque inculcanda tot tamque praeclara gessit facinora, magno cum divinae gloriae et catholicae religionis emolumento.

Optimo igitur consilio statuisti, dilecte fili, ut haec omnia, fausta data opportunitate, ante sodalium tuorum oculos proponerentur; idque putamus fore non modo Societati vestrae decorum, sed Ecclesiae ipsi perutile ac salutare. Revera, dum aetatem hanc nostram cernimus ad novum rerum cursum tam cito progredi, ac dum spectare cogimur tam ingentes animorum necessitates urgere, late errores invalescere, homines tam sitienter caducis inhiare bonis, caelestibus posthabitis, fatendum profecto est, non minus hodie, quam tempore quo Societas vestra restituta est, Ecclesiam strenuis indigere Christi militibus, fide intrepida praeditis, ardua quaeque perpeti paratis, ad salutis nuntium nostrorum temporum hominibus efficaciter afferendum.

Quam ad rem, haud exiguam Nos in adiutrice opera vestra spem collocamus, si quidem exempla, quae hac data occasione commemoraturi estis, non tam admirari quam imitari studebitis; scilicet si, maiorum vestigia prementes, efficietis, ut in moribus et in operibus vestris integer Conditoris vestri animus perstet ac spiret, ab eiusque mente omnia nova suscipienda incepta nullo modo discedant. Hoc spiritu afflatuque permoti facite igitur, ut in fidelitate erga Ecclesiam et Christi Vicarium magis magisque confirmemini; quod si christifidelibus omnibus praecipitur, a vobis tamen, ut diximus, tamquam officium gravissimum haberi debet, quippe qui lege Instituti vestri teneamini «Sedi Apostolicae peculiariter in servire» (2). Item a maioribus vestris exemplum capientes, sedulam date operam catholicae doctrinae incolumitati, prout ab Ecclesia traditur, diligentissime servandae, adversusque errorum conatus invicto animo aptisque armis tuendae; immo nec ullam humanam disciplinam praetermittatis, quae progrediente aetate possit nova luce christianam veritatem, quae semper eadem est, collustrare ac patefacere. Pergite denique, ut facitis, indefatigatam operam praestare in externis apostolatus operibus, quae ad missionales labores, ad iuvenum educationem et ad spiritualia Exercitia potissimum pertinent, et in quibus vobis iam insignia promerita comparastis.

Hac profecto agendi ratione, vos religiosae professioni vestrae optime respondebitis, atque id etiam consequemini ut nova Societatis Iesu aetas cum praeterita apte et decore cohaereat, atque per virtutem vestram magnitudine operum sanctitatisque fulgore digna sit heres antiquae.

Haec vobis ex animo ominamur a Deo, dum caelestium munerum conciliatricem paternaeque benevolentiae Nostrae testem, cum tibi, dilecte fili, tum religiosae familiae tuae, Apostolicam Benedictionem perlibenter in Domino impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XX mensis Augusti, anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri secundo.

PAULUS PP. VI

 


*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 13, pp. 803-805

(1) Cfr. Pius VII, Litt. Ap. Sollicitudo omnium ecclesiarum, 7 Aug. a. 1814.

(2) Constitutiones Soc. Iesu: Pars X, litt. b.

 

© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana