Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS  PP. VI

EPISTULA

QUAMQUAM RELIGIOSUS*

AD E.MUM P. D. CAROLUM S. R. E. CARDINALEM CONFALONIERI, SACRAE CONGREGATIONIS CONSISTORIALIS PRO-PRAEFECTUM, DECEM LUSTRA IMPLENTEM, EX QUO AD SACRI PRESBYTERATUS GRADUM EVECTUS EST, QUINQUE VERO AB EPISCOPALI SUSCEPTA CONSECRATIONE.

 

Dilecte Fili Noster, salutem et Apostolicam Benedictionem.

— Quamquam religiosus animus semper oportet in gratiarum actionibus Deo persolvendis persistat, quia nullum tempus, nulla dies et hora supernae largitatis beneficiis carent, secundum illud sacri Psaltae: «Per singulos dies benedicam tibi et laudabo nomen tuum in saeculum et in saeculum saeculi» (1), tamen, cum magni eventus vitae anniversaria usitato more celebranda recurrit memoria, prorsus addecet impensiores bonorum omnium Auctori et Datori grates et laudes pia exsultanti mente exhiberi. Hoc tibi, Dilecte Fili Noster, duabus de causis mox continget, cum decem recoles a suscepto sacerdotio feliciter completa lustra, ab epipali autem consecratione quinque. Nos pro benevolentiae caritate,

te prosequimur, et egregia existimatione, qua apud Nos opera tua florent, et gaudemus et cupimus diem, utriusque eventus commemorationi et recordationi attributum, paterna laetitia aspergere, atque adeo flagrantissima omina et vota tibi proferimus. Nec deesse patimur salutaribus precationibus gratulationes sincere et penitus promptas, quia Nos minime latet, diuturna hactenus a te emensa ecclesiastici ministerii spatia exemplis et meritis impleta esse ardentis fidei studii, adsiduae diligentiae, rectae vigilisque conscientiae in perfungendis muneribus, quae tibi unum post aliud commissa sunt.

Referimus singillatim animum ad praeteriti temporis adiuncta, cum fel. rec. Decessoris Nostri Pii XI familiaris esses, perquam comis, sollers, fidelis, et cum deinceps Aquilanae archidioecesi moderandae praepositus es. Tunc cum quieta volvebat aetas, tua actuosa desudavit virtus in exercendo, quem excolendum insumpseras, agro, at cum turbulenta coorta est tempestas, timens Deum et non metuens terrestria, fortitudinis specimina dedisti.

Deinde in Sacro Consilio Seminariis studiorumque Universitatibus praeposito, cum eius a secretis esses, diu diligenti fructuosaeque operae vacasti.

Romanae Purpurae insigni decoratus, Sacri Consilii Episcopis deligendis Pro-Praefectus in Nostra Curia praegravia nunc sustines officia, deque auxilio, quod Nobis in Apostolico munere fungendo praebes, magnas tibi gratias agimus. Precamur igitur Deum ut te diu superstitem ac sospitem, bono et emolumento Ecclesiae astrictum et devotum, servet et in virtutis nobili semita usque celsiora attingas et perficias.

Ut autem salutari or uterque una simul celebrandus natalis contingat in tuo oppido «Seveso», id tibi facultatis facimus, ut, quo volueris die, adstantibus christifidelibus nomine Nostro Nostraque auctoritate benedicas, plenaria Indulgentia proposita.

Nihil denique Nobis, Dilecte Fili Noster, restat, nisi ut tibi Apostolicam Benedictionem, superni auxilii et praesidii auspicem, peramanter impertiamus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die X mensis Martii, anno MCMLXVI, Pontificatus Nostri tertio.

PAULUS PP. VI

 


*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 4, pp. 290-291

 

© Copyright 1966 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana