Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

EPISTULA AD IULIUM S.R.E.
CARDINALEM DÖPFNER,
ARCHIEPISCOPUM MONACENSEM ET FRISINGENSEM,
CONFERENTIAE EPISCOPORUM GERMANIAE PRAESIDEM,
ANNUO EIUSDEM CONFERENTIAE
CONVENTU FULDAE CELEBRATO

TOT INTER CURAS

 

Tot inter curas, quibus in supremo obeundo ministerio apostolico premimur, non paulum laetitiae ex humanissimis cepimus litteris, quas tu, Venerabilis Frater Noster, alii Patres Cardinales necnon ceteri Praesules Germaniae, sueto more ad sepulcrum Sancti Bonifatii coetum agentes, nuper ad Nos dedistis. Etenim praeter sinceri obsequii significationes gratulationesque ob natalem Nostrum, multae continebantur eadem epistula res prorsus praeclarae, veluti inconcussa, quam confirmastis, voluntas communionis cum hac apostolica Sede servandae et unitatis catholicae coagmentandae.

Haec profecto unitas, cui, quemadmodum ipsi animadvertistis, hac aetate tot insidiae parantur, tot impendent pericula, omni ope est in tuto collocanda et provehenda. Iuvat hortatoria iterare verba, quibus Sanctus Augustinus est usus: «Teneamus ergo unitatem, fratres mei: praeter unitatem, et qui facit miracula nihil est» (In Io. Ev. 13, 17; PL 35, 1501).

Neque immerito mentionem iniecistis etiam de decimo expleto anno, ex quo Concilii Oecumenici Vaticani II initium est factum. Quo anniversario die sic fideles, coram Nobis congregatos, sumus allocuti: «Novimus autem memoriam Concilii in omnium animis insidere ut eventum, cuius pondus in dies augeatur, quippe quod sit quasi pars viva spiritualis historiae Ecclesiae et mundi, ac quidem hodie et futuris temporibus» (Cfr. L’Osservatore Romano, 12 ottobre 1972). Vis ergo eiusdem Concilii nedum imminuatur, ut quidam forsitan arbitrentur, sed maior evadit, et Pastorum praesertim impulsione in totam compagem Ecclesiae salubriter penetret oportet.

Ab illo etiam Communis dioecesium Reipublicae Foederatae Germaniae Synodus quodammodo manat; ac vota facimus Deumque deprecamur, ut haec prospero exitu in veri nominis bonum dilecti populi catholici vestrae patriae vertat.

Actionem pastoralem vestram his temporibus difficiliorem reddi neminem latet. Est tamen nihil omittendum, quominus Ecclesia homines, maxime adulescentes, proxime contingat, qui pravis doctrinis commentisque opinionum, turpibus scriptis et spectaculis, venenis concitantibus ac similibus illecebris a recta via abducuntur. Non dubitamus, quin, vobis praeeuntibus, nisus geminentur, ut tot animabus, quae sic misere periclitantur — quod quidem in aliis quoque regionibus accidere videmus — efficaciter consulatur.

Nec minore studio persequenda est navitas apostolica, ad eos pertinens, qui, profugi, novas sedes in dioecesibus vestris reppererunt vel aliter ob bellicas calamitates passi sunt iacturam. Est hoc sane gratissimum Nobis, qui singulari amore in illos ferimur filios Nostros, quorum novimus casus adversos et fidelitatem erga Ecclesiam dilaudamus; ac fore confidimus, ut, iisdem dioecesibus vestris inserti, communi profectui alacres cooperentur.

Vobismet ipsis denique fraternam caritatem testificantes asseverantesque Nos strenuos labores vestros studiose contueri, tibi, Venerabilis Frater Noster, dilectisque S.R.E. Cardinalibus, Archiepiscopis, Episcopis Germaniae Benedictionem Apostolicam, caelestis roboris et solacii pignus, libenter impertimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die IV mensis Novembris, anno MCMLXXII, Pontificatus Nostri decimo.

PAULUS PP. VI

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana