Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

NUNTIUS GRATULATORIUS
HUMBERTO S.R.E. CARD. MOZZONI,
QUINQUAGESIMUM COMPLENTI ANNUM
A PRESBYTERALI ORDINATIONE

 

Benigne salutamus te, Venerabilis Frater Noster, atque egregia cum existimatione mentem Nostram ad te convertimus in felicissimo vitae tuae eventu: die enim decimo quarto adventantis mensis Augusti quinquagesimum annum implebis ex quo, divinae gratiae impulsioni, prompto alacrique animo obtemperans, sacerdotium iniisti. Pro huius rei praestantia et tua ipsius dignitate addere volumus fervidam gratulationem Nostram, honorificis benevolentiae sensibus et signis ditatam.

In sacro Ordine constitutus, ad multiplicia opera studiose incubuisti, plura obiisti munera, praesertim ut huius Apostolicae Sedis Legatus.

Hoc in munere, primum Boliviana Respublica tua sollertia tuoque zelo fruita est, ubi summopere, te annitente, crevit observantia in Christi Vicarium. Postquam vero operatus es felici cum perspicientia, placuit ut Nuntius nominareris in Argentina Natione inique maioris momenti munera obires. Amplior enim patuit regio diligentiae tuae: humanam socialem catholicam provectionem aluisti, fidem provexisti atque Summi Pontificis nomine adfuisti Episcopis, sacerdotibus, religiosis et Christifidelibus. Tunc ergo navitas tua visa est reddi vehementior latiusque excurrere: «Caritate veritatis» impulsus, multa patravisti quae omnium existimationem tibi conciliaverunt, ideoque in communi laude et honore es versatus, nec tantum apud «domesticos fidei» (Cfr. Gal. 6, 10).

Peractos recensenti labores, quos in vinea Domini sustinueras, visum est Apostolicae Sedi, ut Nuntii Apostolici munus in Brasilia tibi concrederetur. In ista Natione animi tui dotes magis magisque enituerunt; quam ob rem merito factum est, ut in Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium numerum cooptareris, quod evenit ante quattuor annos.

Haec ceteraque multa causa sunt aequissima cur tecum, Venerabilis Frater Noster, grates plurimas exsolvamus summo Deo, bonorum cunctorum Datori. Scite Nos tibi proxime adsistere praesertim hac anniversaria redeunte memoria, tibi peculiari benevolentia et amore bene precari, tibi a Pastore divino exposcere dies pacis et laetitiae plenos, atque vires ad opus tuum prosperrime persequendum.

Testis denique effusae caritatis Nostrae speique optimae auspicium sit Apostolica Benedictio, quam tibi, Venerabilis Frater Noster, iisque omnibus, qui sollemnibus ob eiusmodi iubilaeum tuum agendis intererunt, libentissime impertimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XX mensis Iulii, anno MCMLXXVII, Pontificatus Nostri quinto decimo.

PAULUS PP. VI

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana