Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

LITTERAE APOSTOLICAE
MOTU PROPRIO DATAE*

CATHOLICAM CHRISTI ECCLESIAM
CONSILIUM DE LAICIS ET PONTIFICIA COMMISSIO STUDIOSORUM A «IUSTITIA ET PACE» APPELLATA CONSTITUUNTUR

PAULUS PP. VI

 

Catholicam Christi Ecclesiam cum eo semper spectare oporteat, ut et seipsam intus renovet, et suam externam conformationem ad ea, in quibus vivit, tempora accommodet, in animo idcirco habet ex rerum usu, quem cursu saeculorum consecuta est, suas cum mundi hominibus rationes plus plusque in dies perficere (Cf Const. Gaudium et spes, n. 43), ad quorum salutem a divino Redemptore condita est.

Ex Concilii Vaticani II monitis, omnes christifideles, pro sua quisque parte, eo quod ad populum Dei pertineant, necesse est, ut munus hoc salutis sustineant (Cf Const. Lumen gentium, nn. 17 et 31). Idem vero Concilium, quod in multis actis suis singularem locum, quem laici in populo Dei obtinent, illustravit, quodque ex hoc plane videtur urram e suis notis propriis eccepisse, ut exponeret quam actionem laici in Ecclesia susciperent, peculiare fecit Decretum, quo Consilium quoddam constitui praecipiebatur in servitium et impulsum apostolatus laicorum (Decr. Apostolicam actuositatem, n. 26).

Eodem autem tempore, Concilium, quoniam colloquium cum huius aetatis hominibus serere quaerebat, considerationem suam in praecipuas quasdam appetitiones et studia hominum horum dierum intendit (cuius generis sunt quaestiones quae ad civitatum progressiones explicandas attinent, ad iustitiam promovendam inter nationes, ad pacem inter populos fovendam) et votis expetivit, ut ab Apostolica Sede Consilium quoddam statueretur, quod catholicorum communitatem excitaret, ad eiusmodi quaestiones investigandas (Cf Const. Gaudium et spes, n. 90).

Concilio Oecumenico concluso, hinc Coetus quidam postconciliaris, ex Nostro praescripto, exquisivit qua meliore ratione ad effectum adducerentur statuta Concilii quoad n. 26 Decreti Apostolicam actuositatem, hinc, Nobis item praecipientibus, peculiaris quidam Coetus cogitatione se convertit ad instituendum Consilium, quod in n. 90 Constitutionis Gaudium et spes optabatur.

Die autem VII mensis Iulii superiore anno, temporarium Coetum Nosmetipsi condidimus, cui id muneris commisimus ut, spectatis investigationibus a duobus Coetibus factis, quos modo diximus, ea congruenter efficeret, quae acta Concilii statuerant et optaverant.

Ex eo quod duabus quaestionibus opera una simul data est, cernere licuit quaenam quaestionum rationes essent diversae, quaenam vero communes; ita ut visum fuerit opportunum duo seiuncta Consilia condere, quorum tamen summa moderatio una esset: hoc est Consilium de Laicis, et Pontificia Commissio studiosorum, a Iustitia et Pace appellata.

I.

Atque primum quae sint propria Consilii de Laicis videamus. Hoc enim, cum in primis ad operam navandam et ad favendum apostolatui laicorum spectet, debet propterea:

1) apostolatum laicorum in variis nationibus promovere, vel iam constitutum ordinare et coniungere; illum cotidie magis generali Ecclesiae apostolatui inserere; conecti cum apostolatu uniuscuiusque nationis; sua actione illud conari, ut intra fines Ecclesiae sanctae inter se veluti congrediantur et colloquantur sive sacra Hierarchia cum laicis, sive variae laicorum consociationes inter se, ad eum sensum qui in extremis paginis declaratur Litterarum Encyclicarum Ecclesiam suam; convocare variarum nationum homines in coetus, qui de apostolatu laicorum agant; curare ut leges ecclesiasticae, ad laicos respicientes, fideliter serventur;

2) suis consiliis Hierarchiae et laicis in operibus apostolisis assistere (Cf Decr. Apostolicam actuositatem, n. 26);

3) operam dare studiis, ut magis magisque innotescat doctrina de quaestionibus ad laicos pertinentibus; diligenter investigare quaestiones, quae oriantur in apostolatu efficiendo; inquirere rationes quae intercedunt inter consociationes laicorum et munus pastorale. Quae studia, si fieri poterit, typis edentur;

4) non solum nuntios de apostolatu laicorum dare et accipere, sed etiam sedem constituere, ubi scripta instrumenta eadem de re colligantur. E quibus omnibus cogi poterunt viae rationesque, ad quas laicorum animi apte conformentur, ut magnum Christi Ecclesiae adiumentum afferant.

II.

Deinde de Pontificia Commissione studiosorum, a Iustitia et Pace appellata.
Haec Commissio sibi proponit populum Dei universum excitare ad plenam adipiscendam conscientiam muneris sibi hisse temporibus demandati; ita quidem, ut hinc pauperiorum populorum progressus promoveatur ac socialis iustitia inter nationes foveatur, illinc vero subsidia nationibus minus progressis praebeantur, quorum ope eaedem incrementis suis per se ipsae consulere possint. Quam ad rem huius Pontificiae Commissionis erit:

1) colligere ac summatim perscribere praestantiores scientiae investigationes ac doctrinae adiumenta, quae pertineant sive ad cuiusvis generis incrementa, in campo scilicet educationis et mentis culturae, rei oeconomicae et socialis, et in ceteris eiusdem generis; sive ad ipsam pacem, in iis omnibus rebus, quae progressus causam superent;

2) operam conferre, ut altius pervestigentur, quod attinet ad doctrinam, ad pastorale munus et ad apostolatus actionem, generales quaestiones, quae progressus et pacis causa proponantur;

3) curare, ut haec doctrina atque huiusmodi nuntiorum collectio in notitiam omnium Institutorum Ecclesiae, quorum intersit, perferantur;

4) vincula nectere inter omnia Instituta, hoc quidem Consilio, ut apta virium coniunctio foveatur, validiores nisus fulciantur, itemque caveatur, ne ad idem propositum, cum virium impendio, varia incepta et opera contendant.

III.

Haec autem erit duorum Consiliorum ordinatio.

1) Consilio de Laicis et Pontificiae studiosorum Commissioni a Iustitia et Pace communis erit Praeses, e S. R. E. Cardinalibus sumptus.

2) Item utrique Consilio communis erit Pro-Praeses, episcopali dignitate auctus.

3) Consilio de Laicis et Pontificiae studiosorum Commissioni a Iustitia et Pace proprius cuique Secretarius assignabitur.

4) Consilii de Laicis Secretario adiutricem operam navabunt duo Sub-Secretarii.

5) Utrumque Consilium constat ex membris et consultoribus, opportuna ratione eligendis, quorum nominatio ad Apostolicam Sedem pertinebit.

6) Omnia munera (hoc est munus Praesidis, Pro-praesidis, Secretarii et Sub-secretarii) expleto quinquennio, cessabunt. Integrum tamen erit Apostolicae Sedi, ut, exacto quinquennio, haec munera iisdem, quibus antea, viris deferantur.

7) Consilium de Laicis et Pontificia Commissio studiosorum a Iustitia et Pace experimenti gratia constituuntur ad quinquennium. Nam munerum exercitatio rerumque usus opportunas immutationes suadere poterunt, ad eorum fines et stabilem ordinationem quod spectat.

8) Utriusque Consilii sedes erit Romae.

9) Decernimus pariter ex hodierno die cessare vacationem legis, quae ad Concilii Oecumenici Decretum respiciebat, cui initium Apostolicam actuositatem. Episcoparum tamen et Conferentiarum Episcopalium erit Decretum ipsum in suis dioecesibus et nationibus ad effectum adducere.

Ex binis hisce Consiliis, quae libenti sane animo condidimus, certa firmaque spes Nobis inicitur fore ut populi Dei laici homines, quibus publica hac ordinatione constituta novae existimationis et benevolentiae Nostrae testimonium tribuimus, artius se posthac cum Apostolicae Sedis actione et sedulitate sentiant coniunctos, atque propterea generosius cotidie operam, vires, alacritatem in posterum Ecclesiae sanctae navent.

Quaecumque vero a Nobis hisce Litteris motu proprio datis decreta sunt, ea omnia firma ac rata esse iubemus, contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die VI mensis Ianuarii, in Epiphania D. N. I. C., anno MDCCCCLXVII, Pontificatus Nostri quarto.

 

PAULUS PP. VI

 

* AAS 59 (1967), pp. 25-28

                     



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana