Index   Back Top Print

[ IT  - LA  - PT ]

INIZIO DELLA QUARTA SESSIONE DEL CONCILIO ECUMENICO VATICANO II

ALLOCUZIONE DI SUA SANTITÀ PAOLO VI

Festività della Santa Croce
Martedì, 14 settembre 1965

 

Venerabiles Fratres,

In hoc laetamur admodum, quod quartae Sessionis Concilii Oecumenici Vaticani secundi initium in nomine Domini facere possumus.

Principio Deo Patri nostro omnipotenti, per Iesum Christum eius Filium et Salvatorem nostrum, et in Spiritu Sancto Paracleto, sanctam Ecclesiam alente et gubernante, laudes gratesque habendas esse censemus, quod ad hoc feliciter perducti sumus, ut huius sacrosanctae Synodi oecumenicae extremum conventum cogeremus; summo videlicet communique consilio moti, ut primum dedito firmoque animo haereremus divinis verbis; ut tum fraterno more essemus in Catholica fide penitus consentientes; ut deinde liberam ardentemque operam plurimis quaestionibus daremus, ad nostram religionem, in primisque ad naturam munusque Ecclesiae Dei pertinentibus; ut post unanimo studio arctiora necteremus communionis vincula cum christianis fratribus, adhuc a Nobis seiunctis; ut tum sincero proposito ad mundum amicitiae et salutis nuntium mitteremus; ut postremo demissa firmaque mente fore speraremus, ut a Dei misericordia, quamvis indigni, necessaria auxilia impetraremus, quibus fulti nostrum Pastorum munus amanti, alacri, devinctoque animo coleremus.

Grande profecto quiddam est hoc Concilium! Quam ob rem gaudeant vehementer animi nostri, quod nobis illud tribuitur, ut tam magna et composita caerimonia unitatem aspectabilis Ecclesiae celebremus: unitatem dicimus, quam hic iucunde professi sumus non extrinsecus magis quam in intimis animis nostris, ob mutuam, quae inter nos orta est, cognitionem, et ob eas alacres congressiones, in quibus et communiter Deum precati sumus, et una simul res perpendimus, et invicem colloquia seruimus, et in eadem denique sententia fuimus: id semper seduli et laeti spectantes, ut eam unitatem pariter referremus, pariter adiuvaremus, quam quasi pulcherrimam certamque hereditatem, et tamquam supremam hortationem Christus Apostolis reliquit. Gaudeant - iterum dicimus - animi nostri, quod per hanc singularissimam congressionem, quae, statuto anni tempore, in hac Basilica, memoriae sacra Petri Apostoli, Christi Ecclesiae aspectabilis fundamenti, iam tertio habita est, cuiusque nunc quarta incipit Sessio, catholica Hierarchia verbis expressit, firmavit, illustravitque vincula illius concordis et univocae consensionis, qualem qui multiplicem humanarum gentium varietatem, itemque acerbissimas discordias, homines in contrarias partes distrahentes, cernat, coalescere posse neget; qualem, ex contrario, nostra opera, ad rem veritatemque feliciter traductam, arcanam nempe et catholicam, ante oculos nostros versari videmus.

Qua de re in mentem occurrunt Nostram illa verba eximii Doctoris, eiusdemque veteris et Sancti Decessoris nostri Leonis magni: cumque hanc venerabilium consacerdotum meorum splendidissimam frequentiam video, angelicum nobis in tot Sanctis sentio interesse conventum (Sermo II in anniversario die suae assumptionis, P. L. LIV, 143).

Atque nobiscum universa Ecclesia, cuius tum Pastores sumus tum personam gerimus, gaudeat, id intellegens et sentiens, se nobiscum congregari, seque ea animorum consensione totam perfundi, qua, si vigilaverit, non poterit quin inflammetur.

Grande quiddam hoc est Concilium! Quapropter, cum ob certam eius sessionum iterationem fieri possit, ut animi nostri minus novitate afficiantur huius maximi momenti et ponderis conventus, hortamur, ne ob eam rem minus attenti minusque mirabundi in eventum, quod celebramus, intueamur; sed ut potius rei ipsius consuetudo, ab iteratione horum coetuum profecta, nos magis idoneos magisque pios efficiat ad magnam, multiplicem, mysticam huius conventus significationem perscrutandam. Ne quis ergo nostrum - quaesumus - gravissimam huiusmodi horam neglegentia praetereat; neve ea quae e singulari hac re experiendo collecta sunt, permixte cum tot usitatisque casibus implicet, quibus nostrae cotidianae vitae exercitatio continetur. Illud praeterea tenendum est - hoc diligentissime meminerimus! - in hac nostra congressione non unos nos interesse, cum nobiscum sit Christus, in cuius nomine congregati sumus (cfr. Matth. 18, 20), quique in terrestri hac vita nostrum iter praesens comitatur (cfr. Matth. 28, 20).

Ex officio, quo tenemur, persequendi plena mentis assensione extremum hoc Concilii tempus, in nos grave manat onus, quod quisque in intimo animo suo aestimet oportet, atque cum peculiaribus suis moralibus et spiritualibus conformationibus congruere iubeat. Ne nos pigeat, Fratres dilectissimi, multiplicibus et instantibus curis, quae nos maneant, tempus hoc anteferre meditationis, ut animos nostros, ut par est, opportune inclinemus ad reconditam Dei actionem cum nostra nescimus quo modo coniugendam. Quae coniunctio, si, ad gratiam quod attinet, semper est in effectione, praecipua tamen ratione et modo efficitur, cum in medio est Ecclesiae fortuna; quemadmodum reapse fit cum Concilium celebratur. Nam in huiusmodi causa optime in nos cadit haec sancti Pauli sententia: Dei enim sumus adiutores (1 Cor. 3, 9): non quo nobis hoc sumere possimus, ut ad Dei actionem efficacitatem ipsi adiungamus, sed quod speramus, fore ut tenuis et prompta alacritas nostra robur praemiumque a Dei actione capiat. Equidem non ignoramus. Concilium hoc nostrum, cum in exitu erit, ea sacra et formidulosa Apostolorum verba esse usurpaturum: visum est . . . Spiritui Sancto et nobis (Act. 15, 28). Necesse est igitur nos omni studio niti, ut Spiritus Sancti actio non solum cum nostra coniungatur, sed ut eam etiam penitus afficiat, illustret, corroboret, sanctamque praestet. Quo autem studio nobis sit enitendum pariter novimus, cum in Apocalypseos libro (Apoc. 2, 7 - 3, 22) Ecclesiarum primigeniarum Pastoribus - Angelis appellatis - huius generis nuntius apostolicus septies iniungatur: Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis. Hoc ergo primum omnium nobis praecipitur, ut proximis diebus, inter hoc extremos Concilii coetus, occultae Paracleti voci aures iterum iterumque praebeamus; utque sinamus Spiritum Sanctum in animos nostros eam profundere caritatem, quae in sapientiam, hoc est in eam iudicii aequitatem iuxta excellentissimas scientiae rationes, vertatur, cuius ope ad Deum, a quo inenarrabile hoc donum accepit, mens hominis ascendat, atque adeo quaevis eiusdem cogitatio, quaevis eiusdem actio, in amorem, inque caritatem transeat. A Deo Orta caritas in caritatem mutatur, quae ad Deum ascendit, et eo spectat, ut ab homine ad Deum revertatur.

Hic progressus caritatis peculiaris nota esse debet extremae huius partis Synodi nostrae oecumenicae. Oportet quam maxime valeamus ad eum progressum caritatis in nobismetipsis perficiendum, ut hoc tempus plenitudine vitali insigne, quod Ecclesiae contigit, altissimam significationem et vim efficientissimam accipiat. Caritate oportet incitemur ac dirigamur ad veritates, quas hic in sua luce ponere nitimur, et ad proposita, quae hic statuere volumus: quae quidem veritates et proposita annuntiata ab hoc Concilio, quod ipsum est instrumentum auctoritatis pastoralis celsissimae et amantissimae, non sunt nisi significationes caritatis. Ad hanc igitur veritatem sequendam, sive in doctrinis tradendis, sive in edendis normis, caritas nos perducat, memores dilucidae sententiae Sancti Augustini: nullum (que) bonum perfecte noscitur, quod non perfecte amatur (De diversis quaest. 83; P.L. 40, 24).

Nec difficile esse videtur Concilio nostro Oecumenico notam actus caritatis imprimere: actus nempe caritatis vehementis ac triplicis: erga Deum, erga Ecclesiam, erga genus humanum.

1. Imprimis nos ipsos, Venerabiles Fratres, inspiciamus. Nonne ex convocatione Concilii in ea condicione versamur, quae aliter appellari nequit quam animorum contentio et spiritualis conatus? Ea convocatio a torpore vitae cotidianae nos abduxit ac plenam conscientiam divinae vocationis et muneris nostri in nobis excitavit, vires extimulavit in nobis latentes, mentesque nostras inflammavit spiritu prophetiae, qui proprius est Ecclesiae Dei. Eadem nos movit, ut necessitatem et officium sentiremus fidem nostram palam profitendi, Dei laudes celebrandi, Christo prorsus adhaerendi, in mundo enuntiandi mysterium Revelationis et Redemptionis. Nonne haec omnia e caritate oriuntur? In haec veluti rostra arcessiti, unde mundus hodiernus circumspectatur, nubibus dubitationis ac tenebris neglegentiae religionis coopertus, quodammodo in regionem lucis divinae ascendimus; hoc spirituale fastigium adepti, nos ipsi, socii et fratres hominum, inter quos vitam degimus, nobis visi sumus emersisse e terra, ex eius rebus implicatis et perditis, atque solem vitae clarum et calidum cernere, secundum illud; et vita erat lux hominum (Io. 1, 4); quinimmo nobis visi sumus Deum, Patrem nostrum, cum humilitate, filiorum in modum, cum gaudio, in spiritu et veritate, alloqui; ei, canendo et flendo, laudes tribuere propter magnam gloriam eius, quae hodie ex aucta cognitione universitatis rerum est magis manifesta; felicitatem nostram ei significare, quod nomen suum, regnum suum, voluntatem suam nobis revelavit; ac deinde patefacere dolorem, quo mundus vexatur, gravem molestiam et immanitatem miseriarum nostrarum et errorum late serpentium. Sed hic fortes, magis quam umquam alias, non esse sentimus propter certam persuasionem, quam habemus et quae animos nostros singulari cum vi pulsat, eosque monet nos esse defensores spiritus, tutores fortunae hominum, verae spei nuntios. Nonne haec est caritas, de qua in divinis litteris hoc verbis praeclaris et significantibus dicitur: credidimus caritati, quam habet Deur in nobis (1 Io. 4, 16).

Concilium enim in vicissitudines mundi huius aetatis inseritur ut eventus, quo ratione praestantissima, clarissima, humanissima affirmatur religio sublimis, non ab hominibus excogitata, sed revelata a Deo; quae posita est in necessitudine, naturam extollente et amoris plena, quam ipse ineffabilis Pater, per Christum Filium suum et Fratrem nostrum, in Spiritu Sancto vivificante cum humano genere constituit.

2. En autem altera ratio caritatis nostrae, Concilii propriae; siquidem, hoc proferentes sentimus nos solos non esse. Unus populus sumus, videlicet populus Dei. Nos efficimus Ecclesiam Catholicam. Efficimus societatem singularem, visibilem simul et spiritualem. Concilium apertius nos monet Ecclesiam nostram esse societatem innixam in unitate fidei et universalitate amoris. Cum de perfecta et superiore consortione sociali comparanda agitur, de quaestione scilicet summi momenti in historia hominum, quae solvi non posse videtur - satis est de perenni illo casu Babylonio cogitare, hac aetate acerbissimis eventibus comprobato - eadem consortio quoad principia pro nobis est absoluta, licet re vera solum virtualiter sit ad effectum deducta. Novimus tamen solutionem, quam habemus, non posse deficere, scilicet communionem qua inter nos coniungimur et ad quam hortamur, quia non in rationibus deformis obsequii unius cuiusvis hominis vel societatis innititur, sed in principio religioso quod permutari non potest: in amore videlicet erga homines, quos non propter merita eorum vel utilitates nostras amamus, sed propter caritatem Dei. Ecclesia numquam antea, ex quo, recens ab ortu erat cor unum et anima una (Act. 4, 32), affirmando, vivendo et laetando, ita voluit, oravit et concupivit, ut mystica unitas, quam Christus ei concedit, perfecte compleretur, quemadmodum in huius Concilii celebratione. Oportebat quasi experiendo cognosceremus unitatem, qua omnes familia ac templum Dei et Corpus Christi Mysticum efficimur, dum res huius aetatis nostrae turbulente aguntur, dum aliae perturbationes in posterum praevidentur, dum animadvertimus continenter discordias inter homines spe destitutos concitari, dum contra populi ad consociationem coniunctionemque irrevocabiliter progrediuntur; oportebat inter nos congrederemur, sentiremus nos fratres esse, osculum pacis invicem praeberemus, ut paucis verbis dicamus, inter nos diligeremus sicut Christus dilexit nos.

Mutuus amor iam hic ita est manifestatus et manifestatur, ut, in historia praesenti et futura, huius Concilii peculiaris nota evadat. Ex hoc profecto responsum capiet homo cupiens Ecclesiam describere quod attinet ad hoc tempus magni momenti et periculi pro eius vita: quid fecit, ita interrogabit, Ecclesia Catholica tempestate illa? Eam amavisse respondebitur. Amabat animo pastorali, ut omnes noverunt, quamvis altitudo et divitiae huius amoris difficile perspiciantur, quem Christus e pectore Simonis Petri, paenitentia et ardore commoti, ter exprompsit (meministisne? Dicit Simoni Petro Iesu: Simon Ioannis, diligis me plus bis? Dicit ei: Etiam, Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei [Iesus]: Pasce oves meas [Io. 21, 15]). Sane, mandatum, ex amore Christi profectum, gregem eius pascendi, adhuc vim suam obtinet, et causa est cur haec Sedes exsistat, quemadmodum ad vos, Venerabiles Fratres, adhuc pertinet, et causa est, cur vestrae Sedes sint; hodie vero nova cum conscientia et vi illud a nobis affirmatur. Hoc Concilium asserit Ecclesiam esse societatem, quae in amore innitatur regaturque amore!

Ecclesia, quo tempore Concilium nostrum celebrabatur, amabat - ita dicetur -; amabat animo missionali. Neminem latet hanc Sacrosanctam Synodum unicuique recto proboque Ecclesiae Catholicae filio praecepisse, ut esset apostolus, eamque studium apostolicum eo provexisse, ut universos complecteretur homines cuiusvis generis, omnes nationes, cunctos civium ordines. Hic sollemniter enuntiata est - et velimus id factum esse in omne aeirum - universalitas amoris, superantis etiam vires eorum, qui ei adversantur vel qui postulant, ut plane et ad fortissimorum hominum exemplum se aliis addicat.

Sane quidem Ecclesia, cum Concilium Vaticanum secundum agebatur, amabat animo oecumenico, id est animo qui humiliter blandeque aperiebatur omnibus fratribus christianis, perfecta communione nondum coniunctis cum hac Ecclesia nostra, quae est una, sancta, catholica et apostolica.

Quodsi huius Concilii tractationibus nota frequens et animos permovens inerat, haec sine dubio ad gravem spectabat quaestionem de restituenda omnium Christianorum unitate, quam Christus voluit, de difficultatibus, quae obstant, de spe, quae affulget. Nonne, Venerabiles Fratres et reverendi ac dilecti Observatores, haec est nota caritatis?

3. Neque huic universali Synodo, quae tota in nomine Christi eiusque Ecclesiae vertitur, atque adeo indolem certam habet certisque finibus circumscribitur, dicere licet se omnia absolvisse, si excludat, ignoret et neglegat utilitates aliorum innumerabilium hominum, quibus bonum, quo nos sine merito nostro fruimur, non obtigit; scilicet qui in hoc beatissimo regno Dei, quod est Ecclesia, non sunt congregati.

Non ita est, non ita. Amor enim, quo communio nostra roboratur, nos non segregat ab hominibus, non sinit nos ab aliis esse alienos nostrisque tantum commodis servire. Quinimmo, amor, utpote cum a Deo proveniat, universalitatem persequi nos docet; veritas nostra impellit nos ad caritatem; meministis hortamentum Apostoli: veritatem facientes in caritate (Eph. 4, 15). Hic vero, in hoc Coetu, eiusmodi praeceptum caritatis, quod enuntiatur, nomen sacrum et grave accipit: dicitur scilicet suscepti officii ratio; Sanctus vero Paulus ad hoc significandum utitur verbo urgendi: caritas Christi urget nos (2 Cor. 5, 14). Hoc modo toti generi humano nos obligari sentimus. Omnibus debitores sumus (cfr. Rom. 1, 14). Ecclesia, in hoc mundo, non se ipsam tantum, quasi finem, spectat, sed cunctis hominibus inservit; eius est Christum apud universos et singulos homines et populos, quam amplissime et animo ardentissimo praesentem efficere; hoc est munus ipsius. Ea est nuntia amoris, ea est fautrix verae pacis, haec Christi iterans verba: ignem veni mittere in terram (Luc. 12, 49). Ut huius etiam rei conscia fieret, ut hoc palam ediceret, opus Ecclesiae fuit; cuius rei opportunitatem Concilium praebuit.

Num oblivisci fas erit, huc tamquam ad suum exitum confluere cursum historiae salutis, hoc est divini amoris terrenas vicissitudines? Num nos effugiet, Ecclesiam, huius Concilii ope, plenius ac perfectius consciam factam esse sive de se ipsa, seu de reconditis consiliis Dei, qui dilexit mundum (Io. 3, 16): sive de natura muneris sui, quod dives ac ferax semper exstitit vitalium veluti germinum ad novo vigore donandam hominum societatem?

Concilium Oecumenicum praeterea Ecclesiae, atque in primis omnibus nobis, prospectum praebet ad mundum universum: quid Ecclesia, quid nos aliud agere possumus, nisi hunc contemplari atque diligere? (cfr. Marc. 10, 21). Quare in hac mundi contemplatione haec Sessio, quae initium habet, potissimum versabitur; deinde ac praesertim accedet amor; amorem dicimus, erga homines qui hodie sunt, ut sunt, ubi sunt, scilicet erga homines universos.

Aliter quidem sentiunt atque alia se gerunt ratione, qui ad humanum cultum promovendum longe diversa statuunt principia, cuiusmodi sunt potentia, opes, doctrina, contentiones, privatae utilitates: Ecclesia vero amoris necessitatem edicit. Ac revera Concilium publica ac sollemnis amoris significatio sane est erga hominum societatem. Christus adsit nobis, ut ita reapse contingat.

Hoc loco animum Nostrum cogitatio subit, quae minime congruere videtur cum hac suavi vehementique Nostrae humanae et christianae benevolentiae effusione, qua singulos homines et singulos populos terrarum orbis complectimur. Revera ex acerbo ac praesenti semper rerum usu perspectum hoc habemus, quod etiam amor, immo fortasse praesertim amor, comites habet ac gignit neglectionem, repugnantiam, contemptum, simultatem. Ac revera nullum lacrimabile eventum, nullus miserandus casus comparari potest cum Christi immolatione, cui profecto suus amor et inimicorum odium causa fuerunt, cur ipse supplicium crucis pertulisset. Saepe ars amandi in patiendi artem convertitur.

Haud secus res se habent ad Ecclesiam quod attinet: an ipsa ab amandi studio recedet, propterea quod eius amori insidiae et impedimenta opponuntur?

Rursus audite S. Pauli verba: Quis nos separabit a caritate Christi? (Rom. 8, 35); ac mente recolite adversos casus, quos Apostolus quasi illos provocans, subinde enumerat, ut admoneat, nihil esse quod nos a caritate Christi separare possit aut debeat. Iamvero hoc Concilium a Deo pie postulat, ut gaudio affici mereatur, sicut primi Apostoli (cfr. Act. 4, 41), si forte pro nomine Iesu contumeliae ipsi tolerandae sint. Nam gravis adhuc et acerba contumelia huic pacifico Concilio infertur; non pauci enim ex iis, qui una vobiscum praesentes hic adesse debuerant, Venerabiles Fratres, iniuste prohibiti sunt quominus Nobis, qui eos arcessivimus, obtemperare possent. Quod profecto palam ostendit, graves etiamnunc acerbasque vigere vexationes, quibus in non paucis Nationibus Catholica Ecclesia opprimitur, atque de industria opera datur eidem exstinguendae atque eradicandae. Haec dum Nobiscum reputamus, tristitia oppletur animus Noster, cum proh dolor animadvertamus, mundum sane longe procul adhuc abesse a veritate, a iustitia, a libertate, ab amore, hoc est a pace, ut verbis utamur Decessoris Nostri Ioannis XXIII (cfr. Litt. Enc. «Pacem in terris»).

Nos vero cum fideliter viae ac rationi huius Concilii obsecundare velimus, ad haec duplici amoris significatione respondebimus, cuius altera ad Fratres Nostros spectat, qui in aerumnis versantur. Utinam Angeli Dei ipsis annuntient, Nos eis salutem dicere, ad eos mentem cogitationesque Nostras semper convertere, eosque impenso amore prosequi! Ad suum solacium Nostri illi Fratres plane persuasum habeant, exemplum suum in Ecclesiae gloriam transire. Faciant igitur, ut communionem illam caritatis, qua Ecclesiae adhaerent, ne flendo extinguant, sed sperando corroborent.

Alteram vero amoris significationem ad eos pertinere volumus, qui Christum eiusque Ecclesiam oppugnant, ac Dei cultores timore vexationibusque debilitant; scilicet erga eos Nos gerimus ad normam humilis supernaeque caritatis, quam divinus Magister nobis praecepit: Diligite inimicos vestros . . . et orate pro perseguentibus, et calumniantibus vos (Matth. 5, 44). Quare hoc Concilium clare quidem et firmiter rectam doctrinam tuebitur; quod autem ad eos attinet, qui praeiudicatis opinionibus permoti contra religionem, aut iniustis ducti propositis adversus Ecclesiam? eam tantopere afflictant, erga eos, dicimus, Concilium, potius quam damnare aliquos, sensus bonitatis et pacis testari exoptat et pro iisdem Deum precabitur. Reipsa, Venerabiles Fratres, nos omnes Deum amanter precabimur, ut misericordiam illam, quam nobis imploramus, iis quoque dilargiri dignetur. Amor dumtaxat apud omnes victor triumphet.

Atque etiam pax inter homines triumphet! Pacem dicimus, quae hisce ipsis diebus veluti vulneratur atque cruentatur acribus populorum conflictionibus, qui pace tantopere egent! Flagrantissimum votum, ne hac quidem hora, tacere possumus, eo spectans ut bellum restinguatur, ut mutuum honoris concordiaeque officium inter populos tandem redintegretur, ut postremo pax quam primum semperque triumphet!

Hic orationem Nostram concludimus, qua quidem nihil aliud spectavimus, nisi ut significatio huius postremae Sessionis Concilii Oecumenici clarius pateret, eiusque proposita novo vigore firmarentur. Ut vobis in comperto est, nullum eorum argumentorum tetigimus, de quibus in hoc consessu vobis erit disputandum atque decernendum; at silentium Nostrum significatione non vacat, immo vero palam declarat, Nos data opera siluisse, ne scilicet verba Nostra libero vestrarum opinionum cursui impedimentum inferre possint. Nonnulla tamen silentio praeterire nolumus.

Ac primum memoris gratique animi Nostri sensus patefacere cupimus iis omnibus, qui apud Commissiones et Subcommissiones operam dederunt, eximiam quidem et diligentem, ut proxime excutienda Schemata in aptiorem formam redigerentur. De quibus Schematibus qualecumque vos iudicium tuleritis, nihilominus omnes quotquot in ea exaranda studium, tempus, laborem contulerunt, laudem et gratiam merentur.

Deinde Nosmetipsi vobis iam praenuntiare gaudemus, Episcoporum Synodum, secundum huius Concilii optata et vota, mox constitutum iri; quae quidem Episcopis constabit maxima ex parte a Coetibus Episcoporum variarum Nationum approbatione Nostra nominandis; eandemque Romanus Pontifex convocabit pro Ecclesiae necessitatibus, ut Sacrorum Pastorum consilio et opera adiuvetur, quotiescumque ad commune Ecclesiae bonum et utilitatem id Ipsi opportunum visum fuerit. Supervacaneum addere censemus, huiusmodi auxiliatricem operam sacrorum Antistitum oportere plurimum cedat in bonum Sanctae Sedis et universae Ecclesiae, peculiarique modo prosit cotidianis laboribus Romanae Curiae: cui a Nobis tanta est habenda gratia, ob maximi momenti Nobis latum auxilium; quo Nos, quemadmodum Episcopi in sua quisque dioecesi, pro Nostris apostolicis sollicitudinibus assidue indigemus. Nuntii et normae de hac re in notitiam huius Concilii quam primum perferentur. Nos vero carere noluimus honore et gaudio haec breviter vobiscum communicandi, ut Nosmetipsi rursus vobis significaremus Nostram fiduciam, Nostram fraternam coniunctionem. Novum huiusmodi institutum, eximium sane ac spei plenum, patrocinio Beatissimae Mariae Virginis commendamus.

Quod postremo loco vobis significare cupimus, iam compertum habetis. Siquidem agitur de proposito annuendi invitationi, quae Nobis facta est, ut ad Consilium Nationum Unitarum in sua Neo- Eboracensi sede Nos conferremus, anno vicesimo expleto, postquam hoc omnium gentium Consilium conditum est. Hoc autem iter, Deo volente, inter hanc Concilii Sessionem, brevissimo temporis spatio peragemus, ut ad eos, qui illic una congregati Nationum personam gerunt, Nostri obsequii testimonium Nostrumque pacis nuntium afferamus. Plane confidimus, cum Nostro hoc pacis nuntio vestram omnium consensionem coniunctum iri. Non alio enim consilio ducimur, quam ut vox Nostra concentum referat vocum vestrarum; quae quidem voces apostolici muneris vobis, sicut Nobis, a Christo concrediti, semper annuntiant et precantur concordiam, iustitiam, fraternum amorem, pacem inter homines a Deo dilectos et bona praeditos voluntate.

Reliquum est, ut qua par est reverentia vos singulos universos in Christo salvere ex animo iubeamus, Fratres Nostri, sive Orientis sive Occidentis, qui in hoc Concilio praesentes adestis.

Peculiare etiam obsequii et benevolentiae testimonium deferre placet excellentissimis viris, qui ad Legatorum Corpus pertinent. Item omnes Observatores grato animo salutamus; gaudio affecti atque honori Nobis habentes, quod eos hic praesentes cernere licet, eosdem de sincera Nostra observantia certiores facere volumus. Salutamus denique Auditores, Auditrices, Peritos, Nobis sane carissimos, ac ceteros omnes qui assistunt aut operam collocant in Concilio celebrando, ac viros praesertim qui nuntiis dandis sunt addicti, sive scriptis, sive radiophonicis et televisificis instrumentis. Extremum, Apostolicam Benedictionem universis impertimus.

                                                



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana