Index   Back Top Print

[ LA ]

DISCORSO DI PAOLO VI
AI PARTECIPANTI AL CAPITOLO GENERALE
DELLA CONGREGAZIONE DEL SS.MO REDENTORE

Venerdì, 22 settembre 1967

 

Dilecti Filii,

Praesentia vestra haud mediocrem animi delectationem Nobis affert, quia magni momenti causa, hoc est celebratio Generalis Capituli Congregationis vestrae, vos Romam adduxit. Haec res, licet in primis vestram tangat religiosam familiam, tamen etiam in bonum vertit totius Ecclesiae, quae ex florenti religiosae vitae condicione magnam repetit partem vigoris sui, studii apostolici, ardoris sanctitatis adipiscendae. Quare libenter oblatam nanciscimur opportunitatem, ut vobis salutem dicamus plurimam, atque egregiam, quam de vobis habemus, opinionem gratumque animum declaremus.

In primis laetamur admodum ob alacrem sollertiam, qua in opus vobis commissum incumbitis. Conscientia officii in exemplum perducti, laboribus non pepercistis, ut, legibus Vestri Instituti omni ex parte expensis, religiosa familia vestra ad normas Concilii Oecumenici et ad nostrae aetatis condiciones vitam suam suamque navitatem accommodet.

Ut facile patet, hoc negotium sedulam a vobis postulat animi attentionem, sapientiam, prudentiam, ac simul etiam audaciam cum fiducia coniunctam. Non enim vos permovere debet inconsultum novitatis studium, quod in iarbitrio omnia ponat. In quolibet disciplinae capite innovando, ut Concilium praescribit, oportet ut «fideliter agnoscantur et serventur Fundatorum spiritus propriaque proposita, necnon sanae traditiones, quae omnia cuiusque instituti patrimonium constituunt» (Decretum Perfectae caritatis, 2). Agitur potius de renovationiis opere, quod removeat quidquid decursu temporis devium, quidquid supervacaneum, quidquid iam obsoletum in disciplinam ves tram irrepserit: ita quidem ut vultus vestrae Congregationis, sine macula et ruga, primigenio splendore fulgeat, ac sacram illam induat formam atque imaginem, quam ei Legifer Pater vester impressam voluit. Hoc modo regularum vestrarum littera immutari quidem poterit, spiritus autem integer permanebit.

Nobis in animo non est commemorare singula disciplinae vestrae capita, ex quibus constat spiritus Instituti Vestri. Liceat tamen meditationi vestrae proponere peculiarem quandam eamque pulcherrimam Instituti Vestri notam, quae cum nostrae aetatis necessitatibus magis congruere videtur; scilicet pastoralem caritatem, qua potissimum ad vestram condendam Congregationem Legifer Pater vester permotus est. Qui quidem magis quam ceteri Ecclesiae Doctores ad nostra tempora pertinere videtur, ob egregila eius opera, ob sacri apostolatus formas ab eo inductas, ac presertim ob praeclara eius scripta quae adhuc in christifidelium manibus magno cum spirituali emolumento versantur. In his scriptis adhuc veluti spirat Sancti huius Caelitis imago, adhuc resonare videtur eius vox, quae superno quodam spiritu afflata, audientes suaviter alliciebat eorumque animos tam vehementer amore Dei inflammabat, nobis simul ostendens, quo modo verbum Dei praedicetur oporteat. Ipse enim, etsi praeclara doctrina praeditus, non exquisitam eruditionem iactabat, sed evangelicam adamabat sermonis simplicitatem; de hoc unite sollicitus erat, ut Evangelium annuntiaret, ut omnes intelligerent; atque eius ditendi vis atque efficacia ab arctissima cum Deo coniunctione tota procedebat. Nostra haec tempora, dilecti Filii, hoc exemplo summopere indigent; nam praesertim sanctitate vitae verbi Dei praecones Evangelii veritatem testentur oportet, neque alia agendi ratione sacerdotes ac religiosi sodales «sal terrae et lux mundi» evadere poterunt.

Cum hac pastorali caritate alius navitatis vestrae campus connectitur, in quo excolendo Congregatio vestra egregia sibi comparavit promerita, campus scilicet studiorum theologiae moralis, cuius recens fructus isque praecipuus exstat Alfonsianum Institutum. Quo tempore monitum urget Concilii Oecumenici, ut «specialis cura impendatur Theologiae morali perfìciendae» (Decr. de institutione sacerdotali, n. 16), vix attinet dicere quantam spem et exspectationem in vestra adiutrice opera collocemus, eo vel magis quod hac in re non desunt qui a via recta discedant. Revera non sine magno dolore novimus minus probandas aliquorum sententias circumferri, qui, magisterio Ecclesiae posthabito, ac falsis interpretationibus Concilii innixi, christianam morum doctrinam ad saeculi huius inclinationes ac perversas opiniones incaute accommodant, quasi non mundus ad legem Christi, sed lex Christi ad mundum conformanda esset.

Cum de re agatur, quae tanti momenti est, liceat mentem aperire Nostram, a qua vos, ut pro certo habemus, scribendo docendoque normas ductumque haurietis.

Rectum terendum iter iam pwet ex ipsius Concilii verlois: «Eius (hoc est theologiae moralis) scientifica expositio, doctrina S. Scripturae magis nutrita, celsitudinem vocationis fidelium in Christo illustret eorumque obligationem in caritate pro mundi vita fructum ferendi» (ibid.). Hoc autem facientes, sedulam ponite curam ut arcta connexio et concordia appareat, quae inter Concilii doctrinam et doctrinam superiore tempore a Magisterio ecclesiastico propositam intercedit. Absit ut christifideles in diversam opinionem inducantur, quasi ex Concilii magisterio, nonnulla hodie liceant, quae antea Ecclesia intrinsece mala declaravit. Quis non videt exinde pravum relativismum moralem oriri, ac plane totum doctrinae Ecclesiae patrimonium in discrimen adduci? Quare, si alias umquam, hodie potissimum plena fidelitate ac docili humilique mentis obsequio vivo Magisterio Ecclesiae adhaerendum est, quod cum «cuilibet theologo proxima et universalis norma veritatis esse» debeat (Litt. Enc. Humani generis), non ut iniustum scientificae investigationis frenum censendum est, sed ut necessaria condicio veri sacrae doctrinae progressus.

Haec verba vobis coram habemus, dilectii Filii, quorum Conditor ob excelsam vitae sanctitatem, Ecclesiae amorem, firmum erga Apostolicam Seaem obsequium, praeclaram tutamque doctrinam dignus habitus est, qui Ecclesiae universalis Doctor atque omnium Confessariorum ac theologiae moralis cultorum caelestis apud Deum Patronus declararetur. Quod Nobis fìduciam auget, fore ut vos, sicut elapso tempore, ita etiam in posterum tanto patre dignos vos exhibeatis, atque hereditatem spiritualem ab ipso vobis concreditam sartam tectam servantes, ad eius exemplum omni ope allaboretis «ad tutam muniendam viam, per quam Christifidelium animarum moderatores inoffenso pede incedere» possint (Pius IX, Litt. Ap. Qui Ecclesiae suae, 7 iul. 1871).

Quae ut feliciter contingant, supernam gratiarum copiam vobis ex animo imploramus, earumque auspicem vobis vestroque Instituto universo Apostolicam Benedictionem impertimus.

                                      



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana