Index   Back Top Print

[ LA ]

DISCORSO DI PAOLO VI
IN OCCASIONE DELLA BENEDIZIONE DELLA
PRIMA PIETRA DEL COLLEGIO SLOVENO A ROMA

Venerdì, 9 maggio 1969

 

Venerabiles Fratres
ac dilecti Filii,

Vos libenter coram admisimus, ac vobis paternas ex animo gratias agimus de obsequio, quod vos, incensissima pietate permoti, hodie Nobis exhibere voluistis.

Causas audivimus, quibus adducti estis ad hanc peregrinationem suscipiendam, quae prima est, postquam vestra ecclesiastica provincia cum sede metropolitana Labacensi est canonice erecta. Quae causae eiusmodi sunt, ut suavissimo Nos afficiant solatio, cum clara in luce ponant sinceritatem, firmitatem et actuositatem vestrae catholicae fidei. Hanc autem catholicam fidem, vestrae genti a Sanctis fratribus Cyrillo et Methodio olim allatam, vos non solum tamquam pretiosissimam hereditatem accepistis et invicta animi fortitudine per saeculorum decursum servastis, sed etiam alere et fovere apud Petri Cathedram numquam cessastis. Quod comprobatur laudabili sane consilio a vobis inito extruendi hac in alma Urbe Collegium, in quo sacerdotes Vestri aptius in doctrina sacra atque in amore erga Christum eiusque Ecclesiam excoli possint.

Facile igitur intellegere potestis, quo animo quantaque spe Nos, vestris precibus annuentes, ritum perabamus benedicendi angulari lapidi huius Collegii, qui non sine salutari auspicio e loco prope ipsius Principes Apostolorum sepulchrum sumptus est.

Nos amantissima voluntate id facientes, pro certo habemus fore, ut novum hoc aedificandum Collegium valeat apud vos magis magisque roborare Romanam illam fidem, quam laudavit Sanctus Paulus Apostolus (cfr. Rom. 1, 2) ac novis arctioribusque vinculis vestram ecclesiasticam provinciam cum Apostolica Sede coniungat.

Interea vero haec paterna vota Nostra efficiat et ad felicem adducat exitum Apostolica Benedictio, quam in pignus caelestium gratiarum vobis singulis universis et carissimae Sloveniae genti peramanter in Domino impertimus.

                           



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana