Index   Back Top Print

[ LA ]

DISCORSO DI PAOLO VI
AI PADRI ABATI E AI PRIORI CONVENTUALI
DELLA CONFEDERAZIONE BENEDETTINA

Lunedì, 1° ottobre 1973

 

Dilectissimi Nobis sodales Ordinis Sancti Benedicti,

Ex animo vos salutamus, qui, totum Ordinem Sancti Benedicti veluti repraesentantes, vos contulistis huc - ut verbis sancti Cypriani utamur - «ad Petri cathedram atque ad ecclesiam principalem, unde unitas Sacerdotalis exorta est» (Ep. 12, 14: PL 3, 844-845), atque Nosmet voluistis invisere, qui eidem beato Petro, longa Pontificum serie interposita, in apostolico ministerio successimus. Salutem etiam impertimus Prioribus, hic praesentibus, monasteriorum, quae fere omnia in Africa et America Latina, ut appellant, sunt sita; quibus in regionibus laudanda cum alacritate operi missionali vires impenditis, scilicet «ditissimam traditionem Ordinis Vestri ibi implantare satagitis» (Cfr. Ad Gentes divinitus, 18).

Salvere insuper iubemus, egregiam simul existimationem testantes, observatores, qui, licet catholicae communionis non sint perfecte participes, tamen Sancti Benedicti vestigia in monastico instituto sectari nituntur. Adsunt denique, quas paterne excipimus, nonnullae antistitae monasteriorum et moderatrices generales Congregationum, quae eiusdem Patriarchae spiritum sequuntur ex eiusque nomine appellantur.

Novimus vos conventum in praesenti agere, cui hoc non levis ponderis argumentum est propositum: de ratione experiendi Deum in vita monastica; quod quidem varias veluti facies habet, quatenus consideratur secundum doctrinam biblicam, secundum sacram Liturgiam, secundum historiam, secundum horum temporum condiciones et necessitates. Probamus sane hoc argumentum, siquidem perturbata hac aetate nostra prorsus redeundum est ad magnas et primarias cogitationes, quae ipsam existentiam humanam respiciunt. Periculum est enim hodie, ut homines sacrum a mente sua atque a se gerendi modo amoveant ac Deo, saltem in ipso vitae usu, se carere posse praesumant. Qua saeculari ratione interdum etiam aliquatenus infici possunt ii, qui divino se mancipaverunt servitio et ministerio se addixerunt pastorali.

Vos autem qua monachi ipso aspectu, habitu ac vitae genere Vestro declaratis vel declaretis oportet, vos esse homines eiusmodi, qui non in rebus fluxis et vanis huius mundi consistant, sed qui illum toto corde exquirant, qui est Absolutus: Deum solum dicimus, Deum summum bonum, Deum aeternum. Effulget hic profecto ante mentis oculos germana notio religionis, qua homo se penitus sentit ordinari ad Deum, creatorem, gubernatorem, ultimum finem auctoremque salutis, cui internum atque externum exhibeat cultum. Haec ergo religio hominem totum complectitur ac pleno officio Deo se devovendi devincit.

Itaque vos, qui «optimam partem elegistis» (Cfr. Luc. 10, 42), utpote quorum «praecipuum officium sit divinae Maiestati humile simul ac nobile servitium praestare intra saepta monasterii» (Cfr. Perfectae Caritatis, 9), praecellentem vim vitae interioris asseveratis, obnitentes saeculari illi inclinationi, qua mortales moventur, ut a suo veluti centro discedant et ad exteriora se effundant.

Curae igitur sit vobis, ut religiosi sitis, qui singulari prorsus titulo sic dicantur, quatenus ad Deum, cui consiliorum evangelicorum professione estis addicti, ascendere studetis contemplativa vivendi ratione, quam cotidiano nisu teneatis. Hoc ipso modo Dei neglegentiam et profanum vitae cursum, quae mundum horum temporum pervagantur, recusatis.

Ex iis, quae breviter exposuimus, iam excellentia precationis Deo adhibendae elucet. Omnes quidem Ecclesiae filii, ut probe nostis, Patrem oportet adorent «in spiritu et veritate» (Cfr. Io. 4, 23) cum vero in mundo huius aetatis orationi tot parentur insidiae, tot impendeant pericula, vobis, in feliciore statu positis, peculiare officium concreditur studium et operam conferendi, ut Ecclesia reapse appareat velut Ecclesia orans.

Compertum habemus, quanto cum studio in hoc conventu rem liturgicam inquisiveritis. Laetamur sane de diligentia vestra ac de vehementi desiderio faciendi, ut venerabilis traditio vestra vigeat apud vos atque servetur, quae partem essentialem efficit vitae spiritualis vestrae, et quae saeculorum decursu semper incremento fuit ipsius Ecclesiae vitae. Novimus etiam quadam anxietate vos affici circa vim vitalem, altam significationem et utilitates, quae ex renovatione liturgica, a vobis peracta, ortae sint; ad quam anxietatem adiungitur timor, ne eaedem utilitates non recte ac merito agnoscantur, eo vel magis quod diversae animorum inclinationes in magna Familia Sancti Benedicti apparuerint circa ordinem in Liturgia Horarum observandum: scilicet utrum eundem ordinem in variis monasteriis vestris oporteat esse uniformem aut peculiarem.

Quae quidem quaestio non levis est ponderis, sive quoad constantem traditionem vestram historicam et spiritualem, sive quoad conexionem vestram monasticam, quae non amplius una tantum sacrae Liturgiae forma confirmaretur, sed pluribus ac diversis vocibus exprimeretur, ita ut in laudibus divinis celebrandis non amplius essetis «una voce dicentes». De hac igitur quaestione recogitandum erit ea sane ratione, quae omnia complectatur, iuxta vota a vobis prolata, antequam opportunae normae, praecepti vim habentes, statuantur.

Verumtamen affirmare cupimus fore, ut difficultates obortae ita perpendantur, ut utilitatum iam allatarum debita ratio ducatur, dum communi nisu contenditis huic mundo, qui saecularem mentis habitum induit, testimonium orationis ferventis ac vividae praebere. Certos igitur vos reddentes de paterna sollicitudine Nostra circa bonum communitatum monasticarum vestrarum, asseveramus Nos attente esse consideraturos exitus et fructus operae a vobis in hac re positae, atque sapientiam consuetam, quacum huic rei incumbitis, iam nunc Nos magni aestimare fatemur.

Sed non solum officium liturgicae precationis, cuius momentum sane permagnum est, sed etiam privatae est vobis implendum; de qua re Concilium Vaticanum Secundum egregie monuit (Cfr. Sacrosanctum Concilium, 12), atque ipse Sanctus Benedictus in Regula de ea agere perhibetur in capite, quod «De reverentia orationis» inscribitur: «Domino Deo universorum cum omni humilitate et puritatis devotione supplicandum est» (Cap. 20; cfr. P. DELATTE, Commentaire sur la Règle de Saint Benoît, Paris, p. 217).

Hortamenta legiferi patris Vestri nequaquam aliena sunt ab hac aetate, qua res celeriter progrediuntur atque mutantur. Ut olim ita et nunc est vobis constituenda «dominici schola servitii» (Reg. prol.); id est monasteria vestra ita sint disposita oportet, ut homines, qui eo ingrediuntur, discant Deo servire et hoc famulatu se continenter exerceant. Hoc vero servitium imprimis comprehendit cultum divinum, quo virtus religionis ad effectum deducitur, quam supra significavimus, atque sanctificationem.

Ad cultum quod attinet, peculiare quiddam libet in luce collocare: dum sacram liturgiam assidue pieque, ut addecet, colitis, suavissima illa vox cantantis Ecclesiae exsonet neque umquam cesset in sacris aedibus vestris. Etenim etiam homines, qui nunc sunt, percipiunt ineffabilem vim, animos elevantem, quae inest in cantu, qui sensum adorationis, laudis, paenitentiae, deprecationis leni modulamine interpretatur.

Quod vero ad sanctificationem spectat, perpendenda est haec Sancti Augustini sententia: «non solum vox tua sonet laudes Dei, sed opera tua concordent cum voce tua» (Enar. in Ps. 146, 2: PL 37, 1899).

Quamvis abstracti sitis a saeculo, ut Domino vacetis, tamen «segregati estis in Evangelium Dei» (Cfr. Rom. 1, 1). E monasteriis igitur vestris arcana illa fecunditas apostolica, de qua Concilium loquitur (Cfr. Perfectae Caritatis, 7), in eandem Ecclesiam hominumque societatem dimanet. In iis fermentum comparetur, quod efficiat, ut mundus, divina operante virtute, renovetur.

Praeterea haec sanctificatio non solum animi vitam respicit, sed illa etiam, quae agitis in regione cultus ingenii, quatenus, ut exempla proferamus, peculiaribus studiis rei liturgicae, biblicae, historicae ad communem fructum incumbitis aut labori insistitis, ei potissimum, qui manibus fit. Quo quidem - hoc liceat addere - hominibus, qui paupertate aliisque aerumnis vexantur, subvenire potestis, servatis, ut patet, monasticae conversationis institutis. Hoc menti Patrum Concilii congruit, qui religiosos ita sunt adhortati: «conferant ad egenorum sustentationem, quos omnes in visceribus Christi diligant» (Cfr. ibid. 13; Gaudium et Spes, 42).

Non solum denique vita cuiusque vestrum sed et vita communis tota, quae vos dulci vinculo caritatis coniungat, hac sanctificationis nota commendetur: per communiter enim vivendi societatem, quae in Deum dirigitur, unusquisque adiuvetur ad dominicum praestandum servitium, impellatur ad operandum pro fratribus, a periculis defendatur. Ita profecto mundo testimonium exhibebitis sanctitatis Ecclesiae.

Est denique huiusmodi communitas quasi quidam novitiatus, quo religiosi per vitae cursum ad diem sempiternum praeparantur. Non immerito ergo Sanctus Benedictus inter instrumenta bonorum operum hoc recensuit: «Vitam aeternam omni concupiscientia spirituali desiderare» (Reg., cap. 4).

Horum omnium exemplum praebeat et ad haec excitet fratres, suae curae commissos, Abbas. Quamquam regendi munus his temporibus difficilius est redditum, tamen is, qui «Christi . . . agere vices in monasterio creditur» (Reg. cap. 2), omni ope annitatur: ut Vigor vitae spiritualis et monasticae disciplinae firmetur, augeatur, et si opus est, restituatur. Eo etiam Abbas iugiter contendat, ut coniunctionem cum Magisterio Ecclesiae integram servet quasi canalem, per quem aqua viva ipsi et sodalibus, quibus praeest, derivatur.

Haec habuimus, quae amanti animo ad vos diceremus, nec dubitamus, quin operam daturi sitis, ut Ordo vester ad aedificationem Ecclesiae spiritualibus viribus, his etiam temporibus, ad cuius necessitates prudenter sese accommodet, polleat. Ad quod incitet vos etiam indictus Annus Sacer, quem, ut scitis, esse volumus tempus renovationis interioris.

Denique, veluti pignus caelestium munerum et testimonium certae dilectionis Nostrae, Benedictionem Apostolicam vobis, qui adestis, et cunctis familiarum vestrarum sodalibus in Domino impertimus.

                                            



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana