Index   Back Top Print

[ LA ]

DISCORSO DEL SANTO PADRE PAOLO VI
AI VESCOVI UNGHERESI IN VISITA «AD LIMINA»

Giovedì, 14 aprile 1977

 

Venerabiles Fratres,

Gaudiis paschalibus inseritur hodie laetitia oriens ex eo quod Nobis datur vos, ac quidem imprimis Venerabilem Fratrem Nostrum Ladislaum Cardinalem Lékai, Archiepiscopum Strigoniensem, consalutare necnon colloqui vobiscum, scilicet ea, quae vobis fiduciam aut dolorem ingerunt, fraternae cum caritatis affectu participare. Laetamur etiam quod vos totam Ecclesiam in Hungaria quodammodo repraesentatis, siquidem singulis sedibus in patria vestra iam suus sacer Pastor est attributus.

Attento animo audivimus ea, quae praedictus Venerabilis Frater Noster, nomine etiam ceterorum Praesulum, egregie et significanter est elocutus: qui «veram venerationem erga Romanum Pontificem et erga Petri Cathedram» appellavit patrimonium acceptum a Sancta Stephano, Rege Hungariae, atque etiam de Sancta Ladislao commemoravit, qui, in eodem regali throno constitutus, huiusce observantiae et fidelitatis praeclara exempla reliquit.

Vos ergo, qui estis, quoad fidem et huiusmodi obsequium, heredes horum Sanctorum, ipsa visitatione liminum Apostolorum et hoc ipso adventu ad Nos, qui ex arcano Dei consilio beati Petri locum tenemus, coniunctionem vestram cum Ecclesiae centro eiusque visibili capite praestanter testamini.

In patria vestra, quam habemus carissimam, his temporibus non desunt Signa, e quibus spes affulget fore ut status religionis ibidem melior in dies reddatur; de quo Deo gratias agimus, «in cuius manibus sunt sortes nostrae» (Cfr. Ps 30, 15). Nonnullarum tamen quaestionum solutio fidenter adhuc exspectatur, in quibus illarum mentionem facere volumus, quae pertinent ad Christifideles, sive viros sive mulieres, qui se ipsos a Deo vocari sentiunt ad vitam ei consecrandam, praesertim in servitium fratrum suorum pauperrimorum et maxime indigentium.

Vigiles curae, ut vosmet ipsi persuasum habetis, potissimum convertendae sunt ad religiosam iuventutis institutionem; haec profecto est res maximi momenti, quae Pastorum summam poscit diligentiam atque sollertiam. «Educatores enim iuvenum animos ita effingunt ac movent, ut eorum vitae cursum vel in posterum quodammodo dirigant, divina testante Sapientia: “Adolescens iuxta viam suam etiam cum senuerit non recedet ab ea”» (Prov. 22, 6; PII XI Divini Illius Magistri AAS 22 (1930) 52). Quo fit, ut ex hoc institutionis religiosae opere futura sors Ecclesiae magnam partem pendeat. De hoc autem argumento, quod Ecclesiam in omnibus fere regionibus sollicitam habet, in proxima Synodo Episcoporum, ut notum est, fusius agetur.

Ecclesia in historia sua, quae duo milia fere annorum complectitur, semper in multiplices et interdum gravissimas adducta est difficultates. Non ignoramus eas, quibus Ecclesia etiam hac aetate urgetur, ac quibus Nos quoque, utpote Episcopis, quorum res interest, coniunctissimi, premimur. Non raro vero ad difficultates, quae extrinsecus obveniunt, aliae adiunguntur, ac quidem internae, in ipsa vita Ecclesiae existentes, quae peculiare secum ferunt periculum: veluti motus quidam eo contendentes, ut aequa agnitio auctoritatis episcopalis denegetur.

Si ergo est materia afflictionis, non deest tamen causa spei christianae. Etenim is, qui discipulis suis ait: «Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi» (Matth. 28, 20), dignatur «non solum custos ovium, sed ipsorum etiam pastor esse pastorum; qui corporeo quidem intuitu non videtur, sed spiritali corde sentitur; absens carne, qua potuit esse conspicuus; praesens deitate, qua ubique semper est totus» (S. LEONIS MAGNI Sermo 5, 2: PL 54, 154).

His verbis Sancti Leonis Magni, Decessoris Nostri, erecti, vos, ut probe confidimus, redibitis ad sedes vestras, opus pastorale animosi et alacres resumpturi. Nos vero, hac oblata occasione, asseveramus «cor» Nostrum patere ad vos (Cfr. 2 Cor. 6. 11), Nosque pro vobis et pro gregibus vestris impensas ad Deum fundere preces.

Haec, Venerabiles Fratres, animum Nostrum pulsant in hac fraterna congressione. Vobismet ipsis denique et cunctis, quos commendatos vobis habetis, Benedictionem Apostolicam, caelestis roboris et solacii pignus, peramanter impertimus.

                               



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana