Index   Back Top Print

[ LA ]

DISCORSO DEL SANTO PADRE PAOLO VI
AI VESCOVI DELLA CECOSLOVACCHIA
IN VISITA «AD LIMINA»

Venerdì, 18 marzo 1977

 

Venerabiles Fratres,
Sincero cum gaudio vos salvere iubemus, qui in hanc almam Urbem venistis, ut, pro antiquissima sacrorum Antistitum consuetudine, limina, id est sepulcra, Apostolorum adiretis, et Nobis, qui ex Dei consilio in locum beati Petri successimus, obsequia vestra exhiberetis et de dominici gregis portionibus, unicuique vestrum commissis, referretis.

In Cecoslovachia, nobili patria vestra, episcopale officium est vobis gerendum peculiaribus in condicionibus, quae notae sunt vobis et Nobis. Scitote autem Nos animo fraterno ac sollerti vobis singulis adesse, atque nihil impensius optare quam ut fides, quae in catholica gente vestra inhaerere cognoscitur, florescat et vigeat, et ut greges assidua cura pastorum frui valeant ad suum profectum spiritualem.

Re quidem vera ad huiusmodi missionem suam exsequendam Ecclesia non postulat iura singularia, sed imprimis, ut Concilium Vaticanum Secundum declaravit, «semper . . . et ubique ei fas sit cum vera libertate fidem praedicare» (Gaudium et Spes, 76).

Nos ergo, qui participes sumus sollicitudinum vestrarum, mentem ad carissimos Nobis populos in Civitate ista convertimus, ante omnia bene precantes, atque testantes Apostolicam hanc Sedem nihil omisisse neque omittere, quominus singularum tredecim dioecesium Bohemiae, Moraviae et Slovachiae regimini provideatur per sacros Pastores, qui quidem pietate et studio animarum commendentur, necnon et Ecclesiae sint penitus addicti et generoso amore patriam prosequantur. Consideramus insuper familias, in quibus magna spes Ecclesiae est posita; de sacerdotibus cogitamus, qui sunt necessarii «dispensatores mysteriorum Dei» (1 Cor. 4, 1), necnon de iis, qui ad hoc sacrum munus se praeparant quosque peculiari amoris affectu complectimur; etiam religiosos et religiosas spiritu intuemur, quorum, utpote peculiari ratione Deo mancipatorum, est imprimis precibus Christi Corpori mystico inservire.

Pro vobis ergo et pro cunctis ordinibus Populi Dei in Cecoslovachia Dominum oramus, id flagitantes, ut propitiationis largitatem singulis tribuat, maxime iis, qui in aerumnis, doloribus discrimine versantur.

Vos vero volumus ut in patriam redeatis novo ardore infiammati ad vires vestras gregibus magnanimiter impendendas. Confirment et corroborent vos haec verba Sancti Leonis Magni, Decessoris Nostri, quae natali die ordinationis suae ad Christifideles Romanos est elocutus: «etsi necessarium est trepidare de merito, religiosum est tamen gaudere de dono: quoniam qui mihi oneris est auctor, ipse est administrationis adiutor; et ne sub magnitudine gratiae succumbat infirmus, dabit virtutem, qui contulit dignitatem» (S. LEONE MAGNI Sermo 2, 1: PL 54, 143).

Haec habuimus, quae amanti animo ad vos diceremus; vobis vero, Venerabiles Fratres, et universis, ad quos pastoralis vestra pertinet cura, necnon ceteris in Cecoslovachia sacerdotibus et Christifidelibus Benedictionem Apostolicam, caelestium munerum auspicem, in Domino impertimus.

                           



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana