Index   Back Top Print

[ LA ]

DISCORSO DEL SANTO PADRE PAOLO VI
AI VESCOVI DELLA POLONIA
IN VISITA «AD LIMINA APOSTOLORUM»

Sabato, 12 novembre 1977

 

Venerabiles Fratres,

Magno cum animi gaudio excipimus et salvere iubemus vos Praesules Poloniae, quae Fidem iam mille amplius annos vivendo profitetur ac quidem inter rerum internarum et externarum adiuncta haud raro difficilia; sed inter ardua et aspera robur et vigorem accepit haec Fides, ex qua etiam «identitas culturalis» Nationis vestrae - si ita fas est loqui - manavit. Haec firmitas religiosa orta est non solum ex eo quod tot Poloni ut singuli homines christianae legi haerent diligenter et, cum clero sociati, suis obsequuntur Pastoribus et hi inter se ipsos conectuntur, sed etiam, ac quidem potissimum, ex eo quod hi omnes cum Apostolica Sede, quae est Petra, super quam Ecclesia est aedificata, tam arcte coniunguntur.

Vos scitis Nos Patriam vestram necessitudine attingere: etenim ibi aliquandiu sumus commorati, cum eiusdem Apostolicae Sedis ministerium obire coepissemus. Fulgidam illam auroram, qua Polonia in Corpus Christi mysticum est inserta, ac praesertim «Millennium» vitae catholicae, quod eam est secutum; anno millesimo nongentesimo sexagesimo sexto, animo inter vos praesentes recoluimus, cupientes etiam corpore indictis sollemnibus interesse. Libenter annisi sumus et annitimur, ut, quantum fieri possit, Patriae vestrae in Nationum familia is locus tribuatur, qui cum praeclaris eius traditionibus ad historiam et ingenii cultum pertinentibus ac maxime cum testificatione christiana, quam semper perhibuit, congruit.

Hanc Poloniam catholicam vos hic repraesentatis. Quod quidem Nos movet, ut sincera dilectione vos singulos universos complectamur, imprimis dignissimos Patres Cardinales Stephanum Wyszynski, cuius valetudo Nos recens habebat sollicitos, et Carolum Wojtyla. Visitatio liminum Apostolorum, quam peragitis, opportunitatem Nobis praebet una vobiscum, saltem summatim, considerandi incrementa ac difficultates, quod attinet ad vitam christianam per hos quinque annos proxime praeteritos. Est autem, cur una vobiscum Deo plurimas gratis agamus et singulari cum amoris affectu animum dirigamus ad Beatissimam Virginem Mariam, quam ut Poloniae Reginam veneramini. Itaque exactum hoc tempus causam vobis affert fidenter progrediendi.

Prospicientes vero, in hac fraterna congressione, annos futuros, sine dubio inducimini, ut modo in dies perfectiore decreta et normas Concilii Vaticani Secundi exsequamini, ut integritati doctrinae morumque christianorum invigiletis, praesertim quoad illa capita, quae Pontificium Magisterium nuper pertractavit atque proposuit, ut assiduas curas impendatis formationi theologicae ac spirituali Seminarii alumnorum et religiosorum, quorum apud vos, Deo donante, adhuc amplus est numerus.

Ex hac parte etiam alia menti occurrunt, scilicet verba, gravia simul et spiritualis suavitatis plena, quae idem Concilium circa cooperatores sacrorum Antistitum protulit: «Presbyteri omnes, una cum Episcopis, unum idemque sacerdotium et ministerium Christi ita participant, ut ipsa unitas consecrationis missionisque requirat hierarchicam eorum communionem cum Ordine Episcoporum» . . . Hi «igitur, propter donum Spiritus Sancti quod Presbyteris in sacra Ordinatione datum est, illos habeant ut necessarios adiutores et consiliarios in ministerio et munere docendi, sanctificandi et pascendi plebem Dei . . . Propter hanc ergo in eodem sacerdotio atque ministerio communionem Episcopi ut fratres et amicos suos habeant Presbyteros, eorumque bonum, tam materiale quam praesertim spirituale, ipsis pro viribus tordi sit» (Presbyterorum Ordinis, 7). Ea, quae Concilium egregie dixit, libenter in huiusmodi congressionibus cum Fratribus Nostris in Episcopatu revocamus in memoriam, quia relationibus, quae inter Ecclesiarum Pastores et sacerdotes intercedunt, nunc temporis summum momentum tribuatur oportet.

Aetate enim nostra magis quam umquam alias necesse est, ut Praesules sacerdotibus suis, maxime iuvenibus, assistant, ut eos cognoscant, contingant, ament, in difficultatibus adiuvent. Paternum hoc munus, ex quo Episcopi sunt ductores spirituales presbyterorum, multum confert ad efficiendum, astringendum, fovendum vinculum mentium et cordium inter utrosque et ad arctiorem reddendam cooperationem in re pastorali ad totam dioecesim pertinente. Ut paucis dicamus, unumquodque membrum cleri dioecesani oportet sentiat a proprio Episcopo se cognosci ac diligi.

Ecclesia, in quibuscumque condicionibus officium suum implet, numquam dimittere poterit munus apostolicum docendi et educandi secundum normas Fidei christianae. Imprimis ergo sacrorum Pastorum est idem munus exercere atque tueri, siquidem id in ipsa Episcopatus natura est positum. Ipsa etiam Synodus Episcoporum, nuperrime acta, in lumine posuit - ut probe novistis - ius, quod est cunctis baptizatis libere accipiendi institutionem catecheticam.

Haec pulsant animum Nostrum hac hora, quae est quasi quaedam celebratio caritatis, «diffusae in nobis per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis» (Cfr. Rom. 5. 5); quo quidem dono inter nos conectimur et compaginamur. Idem animus Noster ad universos quoque filios carissimae Nationis Polonicae convertitur: quibus optimam existimationem propensamque voluntatem Nostram iterum declaramus, paterne monentes, ut inter prospera et adversa illa semper fiducia solidentur, quam Fides suppeditat. Nos autem Beatissimam Virginem Mariam, in qua Deus bonitatis suae thesauros collocavit, impense deprecamur, ut eos materno praesidio suo iugiter muniat. Rogamus etiam Sanctos Caelites, qui sunt praecIara Iumina Poloniae, ut validi intercessores exsistant apud Deum pro civibus suis, qui in hac terrena peregrinatione versantur.

Vobis denique, Venerabiles Fratres, et omnibus, quos commendatos vobis habetis, Benedictionem Apostolicam, copiosae gratiae caelestis suavisque solacii pignus, amantissime impertimus.

                                                  



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana