Index   Back Top Print

[ ES  - FR  - LA ]

DISCORSO DEL SANTO PADRE PAOLO VI
AL CAPITOLO GENERALE DEI FRATI MINORI CONVENTUALI

Lunedì, 29 maggio 1978

 

Dilecti filii,

Cum caritatis affectu salutamus vos et alloquimur, sodales Capituli Generalis Fratrum Minorum Conventualium, quod apud sepulchrum Seraphici Patris Vestri, cuius sacrae exuviae, protestate per Nos data, nuper sunt recognitae, modo egistis ad magni ponderis negotia Ordinis pertractanda. Peculiari ratione salvere iubemus dilectum filium Vitalem Bommarco, cui grave officium Ministri Generalis iterum est commissum, eique salutarem huius muneris perfunctionem precamur.

Eo ergo convenistis, ubi religiosa familia vestra est Orta, id est Asisii, in urbe venusta et praeclara, quae pietatem Franciscalem egregie spirat. Persuasum quidem vobis fuit et est - ut probe arbitramur - redeundum vobis iugiter esse ad mentem vitaeque exempla Sancti Francisci, qui Evangelium Christi ad usum mirabiliter deductum stupenti mundo exhibuit. Hunc ipsum «reditum ad primigeniam instituti Vestri inspirationem» (Cfr. Perfectae Caritatis, 2) Concilium Vaticanum Secundum, ut novistis, postulavit (Cfr. Ibid. 2), quod religiosam vivendi formam saluberrimis locupletavit praeceptionibus, quemadmodum antea nulla fecerat Synodus universalis.

Charisma ergo Franciscale semper oportet apud vos vigeat, quod est unum e praecipuis muneribus Capituli Generalis. Recte igitur in hoc Coetu Vestro, deliberationes iam editas altius perspicientes, animos intendistis ad renovandum usum precandi vitaeque communis ducendae.

His enim temporibus, quibus omnia cursu feruntur citissimo et homines variis doctrinarum placitis et illecebris saeculi saepe a rebus supernis et mansuris abstrahuntur, vobis summopere studendum est pietati. Intuemini patrem vestrum, de quo Sanctus Bonaventura scripsit : «pietas vero... adeo cor Francisci repleverat... ut totum videretur virum Dei in suum dominium vindicasse» (S. BONAVENTURAE Legenda Maior, VIII, 1). Profecto nunc cum maxime opus est viris, qui se Deo penitus mancipaverunt eique soli vivunt et ut tales ad homines convertuntur, ut eos Cristo lucrentur.

Caritatis unitas seu perfectio fraternae communionis in domibus vestris diligenti et cotidiano cuiusque sodalis nisu est expetenda atque servanda. Ad hoc quod attinet, laudandum videtur consilium vestrum partes etiam potiores tribuendi fratribus conversis, ita ut vera familia, Deo serviens in laetitia, in coenobio constituatur. In hac tanti momenti re versantes, iuvat Nos ea in memoriam revocare, quae in Concilii Decreto de accommodata renovatione vitae religiosae circa communiter vivendi rationem continentur (Ibid. 1 5); sunt enim praestantissima. Unde unam sententiam libet in lumine ponere, id est «e fratrum unitate magnam virtutem apostolicam manare» (Cfr. Ibid.).

Re quidem vera Sanctus Franciscus opere et verbis sedulam et praestabilem docuit apostolatus exercitationem: «Non se Christi putabat amicum, nisi animas diligeret, quas ipse dilexit» (TH. A CELANO Vita Prima S. Francisci, 172) et: «ite... per diversas partes orbis, annuntiantes hominibus pacem et poenitentiam in remissionem peccatorum» (Ibid. 29). Itaque hunc magistrum vitae secuti, oportet vosmet ipsos quodammodo inseratis in hanc, qua vivimus, aetatem, oportet eius cognoscatis necessitates, oportet iis nitamini occurrere. Ad vos enim, ut filios Sancti Francisci, quam maxime pertinet hortamentum Concilii, ex quo, contemplationem cum amore apostolico coniungentes (Cfr. Perfectae Caritatis, 5), «eximium testimonium reddatis, mundum transfigurari Deoque offerri non posse sine spiritu beatitudinum» (Cfr. Lumen Gentium, 31).

Ordo vester his annis proxime praeteritis in nonnullas regiones pervasit, novis coenobiis constitutis: quod est signum incrementi atque laudis gaudiique materia. Notae sunt quidem difficultates, quibus quoad vocationes bisce temporibus laboratur. Etsi ergo familia vestra satis auctibus crevit - ad quod etiam plures sodales operam contulisse dicuntur - tamen semper erit vobis annitendum, ut illi evadant numerosiores, qui tot necessitatibus Ecclesiae hominumque societatis subveniant. Quod fit potissimum precibus, secundum illud: «rogate... Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam» (Matth. 9, 38), et vitae exemplis, siquidem, ut ait Seraphicus Patriarcha: «Omnes fratres operibus praedicent» (S. FRANCISCI Regula non bullata, XVII). Haec prorsus consonant cum iis, quae Concilium hac de re edixit: «Meminerint... sodales exemplum propriae vitae optimam commendationem esse sui instituti et invitationem ad vitam religiosam capessendam» (Perfectae Caritatis, 24).

Disciplina conversationis vestrae, sicut et ceterorum religiosorum, necnon et Christifidelium, est ipsa vita Beatae Mariae Virginis (Cfr. S. AMBROSII De Virginitate, 2, 2, 15; Perfectae Caritatis, 25), quam, ab originalis peccati labe immunem, vos peculiari prosequimini cultu. Ad eam imitandam vos provocat Beatus Maximilianus Kolbe, qui est Ordinis Vestri clarissimum lumen et qui «vitam evangelicam Franciscalem Marianam» excellentissimo proposito ipse coluit vobisque quasi spiritualem hereditatem reliquit.

Haec, dilecti filii, vobis exposuimus, ut consideraretis, haec monita paterno animo vobis voluimus adhibere, siquidem in vobis non levem spem et exspectationem collocamus. Quae omnia ut feliciter eveniant, vobis, qui hic adestis, et universis sodalibus vestris Benedictionem Apostolicam, benevolentiae Nostrae testem, libentissime impertimus.

                                        



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana