Index   Back Top Print

[ LA ]

LITTERAE DECRETALES

HAUD TENUI*

SANCTISSIMI IN CHRISTO PATRIS ET DOMINI NOSTRI PII D. P. PP. X,
QUIBUS BEATO GERARDO MAJELLA,
LAICO PROFESSO CONGREGATIONIS SS. REDEMPTORIS,
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR

PIUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI MEMORIAM

 

Haud tenui perfundimur animi laetitia, quod, pro supremo munere Nobis, licet indignis, collato, Beatum Gerardum Majella in Sanctorum numerum referre, eumdemque ut eximium exemplum christifidelibus universis imitandum proponere, Nobis contingat. Eum equidem despexit mundus, et fatuum arbitratus est: non item vero Deus, qui pridem dixerat: Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei (Luc. VI, 20); Deus, qui in altis habitat et humilia respicit in caelo et in terra, suscitans a terra inopem, et de stercore erigens pauperem, ut collocet eum cum principibus, cum principibus populi sui (Ps. CXII, 5-7); Deus itaque hunc Servum suum plurimi fecit; et per eum, quum adhuc viventem, tum vita iam functum, omnipotentiam suam saepius exseruit, ut fideles homines memoriam eius colerent, et eius virtutes imitarentur. Etenim quae stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes; et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia; et ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus, et ea quae non sunt, ut ea quae sunt destrueret (I Cor. I, 27, 28).

Tenui loco natus est Gerardus, IX kalendas maias anno MDCCXXVI, Muri, quae est urbs Lucanorum, ex Dominico Majella et Benedicta Galella coniugibus. Qui curaverunt eum baptismatis aquis lustrari, ac pro sua pietate eum sancte instituerunt. Ille, parentum sedulitati, et gratiae divinae, quae eum mature occupabat, impulsionibus volenti animo respondens, puerilibus iocis et cupiditatibus abstinebat, precibus frequentem dabat operam, et cum aequalibus sacros ritus imitabatur. Puerilis animi candorem sibi acceptum esse Deus prodigiis manifestabat. Cum enim ille templum B. Virgini dicatum, ad alterum Muro lapidem, petebat, Iesus infans, Matris brachiis relictis, ad eum accedebat, atque cum eo puerili more ludebat. Et quando sacro aderat, postquam sacerdos hostiam consecraverat, puerum Iesum inter eius manus videbat, ipsumque ab eo frangi, ipsum comedi.

Adolescens factus, addictus fuit a matre vestiariae cuidam officinae, ut artem sarcinatoris addisceret. Ipse simul, in eius tabernae angulis, precibus incumbebat, aut inde egrediebatur, ut in templo interesset sacro: hac de causa, a praecipuo operario odio habebatur, direque vapulabat: quas vexationes aequo animo, Christi amore, sustinebat. Cumque sarcinatoriam artem didicisset, eam, iam patre amisso, exercebat, et ex perceptis lucris nihil fere sibi reservans, iis matrem sustentabat, stipem erogabat pauperibus, piacularia sacra, ad animas admissa expiantes recreandas, confici curabat. Quem cum consumptis lacerisque vestibus indutum patruus, qui erat pater Capulatus, conspexisset, novas ei emit: at ipse paulo post pauperi homini eas donavit, aiens illum, se magis, eis indigere.

Frequens erat in sacramentis excipiendis: quotidie intererat sacro: coram SS. Eucharistia noctes integras pervigilabat; nec raro, in commentandis divinis rebus, extra sensus rapiebatur: fidei christianae elementa adolescentes docebat. Singularem erga B. Virginem pietatem exhibuit, quo die simulacrum eius sacra supplicatione circumferendum erat: accessit enim ipse, et digito eius annulo inducto, obtestatus est cives, quod eam sibi spoponderat.

Verum, cum vitam religiosam inire exoptaret, petiit, ut in Capulatorum sodalitium adscriberetur: nec tamen, propter insignem maciem, ab eis exceptus est. Quamobrem instituit asperrimam, et a consortio hominum segregem vitam ducere. In deserto loco, ciliciis et afflictationibus corpus macerans, radicibus atque amaris herbis vescebatur: neque inde egrediebatur, nisi ut Sacramenta exciperet. Hanc tamen eremiticam vivendi rationem deinde reliquit, ut conscientiae rectoris iussui obtemperaren Nec vero contemptuum amor dolorumque est imminutus, quibus Christi effici similis exoptabat. Gaudebat enim, quum eum ut fatuum pueri sequebantur, aut in eum spuebant, et lapidibus petebant; ac genam caedenti alteram humiliter obiiciebat: imo amicos iubebat, ut se caederent flagellis, vel capite inverso suspenderent, ac subiicerent fumum, vel pedibus ligatum per saxa rupesque permanerent.

Septem ac decem annos natus, Beatus Gerardus aggressus est famulari Episcopo Laquedoniae, cuius pervagatam morositatem patienti animo toleravit. In ea urbe reconciliandae cum Deo gratiae cuidam sacerdoti, qui sacris sacrilege operabatur, auctor fuit, intimo conscientiae statu ei palam facto. Narratur etiam, cum aquam haurienti clavis episcopalis diaetae in puteum concidisset, simulacrum Iesu pueri in puteum demisisse, illudque manu clavem gerentem inde retraxisse. Quare post haec puteus ille a Gerardo nomen invenit. Post tres famulatus annos, Episcopus Laquedoniensis obiit, quem ex animo Gerardus deflevit, et Murum est reversus.

Murum cum advenissent non ita pridem a S. Alphonso instituti sodales a SS. Redemptore, sacras, more suo, obeuntes expeditiones, Gerardus illis in omnibus praesto fuit, petiitque ut inter eos reciperetur. Attamen tunc etiam obstaculo erat corporis gracilitas et extenuatio: mater quoque Gerardi consilio totis viribus reluctabatur, eoque die, quo illi Muro profecti sunt, filium domi clausum secum detinuit. Ipse vero, cum facta nox esset, linteis suspensus, demisit se per fenestram, et per alpestrem atque asperam duodecim millium passuum viam eos assequutus, preces iteravit, velint sui experimentum facere, dimittantque, nisi idoneum invenerint. His efflagitationibus litteras obtinuit, ad praepositum collegii Iliceti: quibus arreptis, pedestri duorum dierum itinere, eo laetus pervenit.

Ibi religionis vota anno MDCCLII nuncupavit, omnibusque viribus, ad virtutum perfectionem assequendam, animum intendit. In gravioribus quibusque laboribus, praesto erat sodalibus; cumque noctu illi quieti, ipse ante SS. Sacramentum orationi vacabat. Cibi ac potus severa abstinentia erat, asperrimisque macerationibus corpus afflictabat: simul mira supra naturam dona illi impertiebat Deus. Cum ulcerosum cuiusdam crus ore suo suxisset, homo e vestigio sanatus est. Cum Ilicetani collegii praepositus quatuordecim millibus passuum longe abesset Iliceto, apud Melphitanum Episcopum, ex illo intervallo Gerardum iussit, ut eo veniret. Venit revera: miratusque Episcopus tantum virum viginti saltem dies secum retinere voluit, ut consiliis eius uteretur. Sed afflictationum cruciatuumque, quibus Christo Domino similis fieret, inexplebile hominis desiderium. Ipse enim homines, quos ad bonam frugem revocaverat, tertio vel quarto quoque die, ad solitarium locum secum ductos, iubebat, ut se flagellis aspere caederent, manibus scopulo alligatis; spineam deinde coronam imponerent capiti, baculoque premerent; tandem, ex duobus tignis cruce composita, se illi affigerent.

Inimicitias hominum conciliare ac tollere missus est. Castri Grandinis cum adolescens esset interfectus, pater eius, ab uxore potissimum inflammatus, inhiabat occisionem ulcisci. Gerardus, eo accitus, furentium coniugum domum accurrit, coram eis in genua se provolvit, et Christi cruci affixi e sinu educta imagine, et humi deposita, clamabat eam conculcarent, antequam ad sanguinem caedesque currerent. Quibus vocibus illi commoti ac territi, iram posuerunt, et cum inimicis gratiam reconciliaverunt.

Hae tamen Beati Viri praeclarae virtutes eum non exemerunt, quominus flagitii insimularetur. Quaedam enim puella, quae Gerardi opera, doteque ab eo comparata, in fodianum asceterium a SS. Servatore excepta fuerat, paulo post cum asceterium dereliquisset, ut animi levitatem tegeret, coepit contra eas sanctimoniales crimina fingere, et contra ipsum Beatum Virum, quem insimulabat cum laquedoniensis hospitis filia inhonestum commercium inivisse. Crimen S. Alphonsus credidit, qui Nuceriam arcessitum et severe increpuit, et duas ab eo poenas expetivit: nam vetuit communicare cum extraneis, ieiunare iussit, quodque Beato Viro acerbissimum, a sanctis Epulis removit. Ipse vero tam dura fortissime ultra mensem ita toleravit, ut ne verbum quidem, ad se purgandum, proferret: donec illa femina, cum graviter aegrotasset, conscientiae stimulis agitata, rei veritatem detexit, ac Gerardi quum innocentia, tum singularis virtus explorata omnibus fuit.

Post haec, cum Beatus Gerardus Neapolim missus esset, et prope littus ambularet, navem vidit quae tempestate confecta, neque appellere posset ad terram, et iam prope esset ut a fluctibus obrueretur. Pereuntium commotus misericordia, cum nemo esset, qui auxilium ferre valeret, mare securus est ingressus, et per furentes Auctus ad navem accessit, arreptamque manu, et iussam per SS. Trinitatem, ut se sequeretur, ad littus incolumem deduxit.

Deinde ad collegium Matris Domini se transferre iusso ianitoris munus commissum est. In quo explendo, ad ferendam indigentibus opem, studiosissime intendebat animum. Non modo enim, quae per superiores licebant, tribuebat eis, sed de necessario cibo sibi ipse detrahebat, quem eis largiebatur. Caritatis tempore, cum ad famem eorum explendam collegii horrea exhauriret, ea paulo post iterum prodigio referta reperiebantur: aliquando autem panem omnem sodalibus paratum illis distribuebat, qui tamen simili miraculo integrabatur. Simul spiritualem etiam eis cibum praebebat, fidei christianae eos rudimenta docens. Sed erga aegrotos mirabilis sollicitudo: ad quos Caput Silari se per diruptam semitam conferebat, eisque eleemosynis, pharmacis, notationibus ipso tandem conspectu suo subveniebat, quem, ut adesset pluribus, miraculo quandoque multiplicabat.

Eodem vero tempore magis magisque Dei caritate flagrans, aiebat unum sibi in vita agendum esse, unum exquirendum, ut Deo placeret, Deo afferret delectationem, Dei in omnibus faceret voluntatem. Quare in Deum toto animo intentus, alienas res aliquando obliviscebatur: ut quodam mane accidit, quod fere integrum, caelesti cibo refectus, in divinarum rerum commentatione consumpsit, muneris oblitus sibi commissi parandi sodalium cibos. Id quidam ex eis cum advertissent, ad eum monendum perrexerunt. Qui placide respondit: Sed angelis ecquod negotium est? Cum vero prandii datum est signum, stupentibus sodalibus, omnia, quae ad alimoniam eorum spectabant, apte instructa erant atque parata.

Deo devotae virgines sedulae curae ei fuerunt. Nam non pauca asceteria in disciplinam eius ultro se tradebant; et ipsi Episcopi Melphis, Trojae, Muri, Compsae, Laquedoniae sacras suarum dioecesum virgines ei commendabant. Quibus, tam dissitis in locis, aut praesens, aut litteris missis, praesto erat, ut vel perfectionem conantibus adipisci adderet alacritatem, vel tepentes negligentesque ad pristinae disciplinae severitatem revocaret.

Erat Gerardo incredibilis quidam peccati horror, ut non modo procul ab illo ipse fugeret, sed illud ab aliis etiam eripere totis viribus conaretur: quod si assequi id nequiret, et ab hominibus offendi Deum videret, terrore perculsus, vultus hilaritatem ponebat, et se in terram prosternens, qua ratione fas erat, Dei offensionem resarcire conabatur. Cum esset Compsae scelestus quidam homo, qui, sacerdotem se esse simulans, et sacrum ministerium exercens, in errorem omnes induxerat; eum adivit Gerardus, occultisque facinoribus, quae divinitus illustratos cognoverat, patefactis, assecutus est, ut nequissimam eam vitam ille abiiceret.

Tam eximiae Viri virtutes iam eum maturum efficiebant, qui caelestem earum mercedem a Deo reciperet. Augusto mense anno MDCCLV, cum esset annos natus undetriginta, missus ad finitima oppida est, ut saepe fiebat, ad corrogandas eleemosynas pro construenda domu Matris Domini. Cumque elanguens confectusque ad oppidum Olivetum pervenisset, magnam ibi vim sanguinis evomuit, et ad collegium Matris Domini, iussu moderatoris, reversus est. Qui, cum eum cadaveris speciem referentem conspexit, fletum continere nequivit. Contra Beatus Vir eum hortabatur, laeto animo esset: Dei quippe voluntatem hilare faciendam esse aiebat. Quamquam vero, mox moriturus, extremis sacramentis est munitus, tamen, ita obedientia iussus, visus est consanescere: sed praefixit, eo ipso anno, sibi ex eodem morbo esse monendum.

Quare, cum mense octobri in tabem recidisset, aiebat velle se mori, quo ad Deum advolaret, velle vivere, quo pro Christo pateretur. Singulari animi ardore SS. Eucharistia quotidie reficiebatur; et in imagines Iesu cruci adfixi et Matris eius coram se positas amantissime intuebatur. Petierat a Deo, ut ab omnibus derelictus moreretur, idque obtinuit. Nocte enim, quae idus octobres antecessit, sodales, ex medici sententia, non esse eum tam cito moriturum arbitrati, in sua quisque cubicula recesserunt, relicto penes eum fratre Stephano Sperduto. Beatus Gerardus pie orans, admissorumque veniam a Deo humillime petens, eam noctem traduxit et Iesu ac Mariae nomina iugiter invocans ac benedicens. Cumque aliquantum aquae poposcisset, abiit ad eam sumendam Stephanus, reversusque invenit eum iam morientem, qui, vix patre Bonamano appellato, animam exhalavit. Mortuus est tricesimo aetatis anno, die exeunte S. Theresiae sacro, quam ipse singulariter colebat.

Mane sequenti funus habitum est, ad quod tanta multitudo atque ex adeo remotis oppidis confluxit, ut id prodigio adscriptum fuerit. Suavis odor e corpore manabat; frons, pectus sudorem emittebant; secataque vena, vivus sanguis exsiluit. Urgebat se circa corpus populi multitudo, cupientibus omnibus sudorem illum vel sanguinem linteis excipere, vel quidquam inde sibi assumere, quod pio ac religioso cultu servarent. Ita tres dies corpus insepultum relictum est, custodesque circa positi, qui a pio fidelium impetu illud defenderent. Tandem in ipso templo collegii Matris Domini separato sepulcro conditum est.

Huic sepulcro multum christifideles honorem tribuerunt, Beatique Viri suffragationum pondus experti sunt. S. Alphonsus animo deliberaverat eius historiam exarare: sed aliae curae eum impediverunt. Alphonsi obitum adversa tempora sequuta sunt: cumque licuit, prima Ligorianorum sodalium cura fuit, ut Conditori suo superum honores quaererent. Potissimum hoc desiderium adepti, curaverunt de Beati Gerardi virtutibus institui ordinarias quaestiones: quibus Pius IX f. r. Decessor noster nisus, commissionem causae eius ineundae signavit, XV calendas octobres anno MDCCCXLVII.

Quare, apostolicis quaestionibus habitis, idem Pontifex, VI idus iunias anno MDCCCLXXVII, decrevit: Ita constare de virtutibus theologalibus et cardinalibus earumque adnexis in gradu heroico Ven. Servi Dei Gerardi Majella, laici professi ex Congregatione SS. Redemptoris, ut procedi possit ad ulteriora, nimirum ad discussionem quatuor miraculorum.

Quatuor igitur proposita sunt miracula: primum fuit: Instantaneae perfectaeque sanationis Annae Mariae Theresiae Deheneffe ab inveterato vulnere fistoloso, nullo relicto cicatricis vestigio; alterum: Instantaneae perfectaeque sanationis Laurentii Riola a gravi tuberculosi meseraica; tertium: Instantaneae perfectaeque sanationis Ursulae Solito a tumore canceroso conclamato; quartum: Instantaneae perfectaeque sanationis Iosephi Santorelli ab ileo-typho gravissimo. De hisce miraculis solemniter edixit constare Leo XIII f. r. Pontifex Maximus, VIII calendas apriles anno MDCCCXCII. Idemque, VI idus septembres anni ipsius, decrevit: Tuto procedi posse ad solemnem Ven. Servi Dei Gerardi Majella beatificationem.

Beatificationis vero solemnia celebrata sunt apud Vaticanam Basilicam, IV calendas februarias anno MDCCCXCIII. Cumque, Beati Viri precibus, nova prodigia effecta esse narrarentur; IV idus iulias anno MDCCCXCIII, id. f. r. Decessor Noster commissionem signavit resumptionis causae. Ergo Postulatores tria prodigia protulerunt, a Sacra Congregatione approbanda: ac deinde duo alia. Ex his omnibus duo (tot enim requirebantur) probata sunt. Primo, pridie calendas septembres anno MDCCCXCIII, sanata est Valeria Baerts a gravi febri typhoidea, cui cum meningites accessisset, infelix puella, agnoscendi facultate amissa, horrendis exagitata spasmis, morti imminenti iam erat addicta, cui eam fore se erepturos nec medici, nec necessarii sperabant. Verum, cum ad eam accessisset pater Cousin ex Ligoriana familia, et reliquias B. Gerardi imposuisse hunc flagitaverunt qui adstabant, ut puellae sanationem ac fere resurrectionem a Deo impetraret. Statim illa placide obdormivit, cumque expergefacta est, compos erat sui, et quaevis morborum symptomata plane evanuerant: quaedam tantum remansit debilitas virium, quae tamen et ipsae, paucorum dierum spatio, restitutae sunt.

Altero prodigio Vincentius De Geronimo Compsani seminarii alumnus optimam recuperavit valetudinem, qua infirma et imbecilla a nativitate usus fuerat. Verum, exeunte anno MDCCCXCVI, incidit in tam vehementem pleuritidem exsudativam, ut, post novem dies, de sanatione eius medici desperarent, iamque morti proximus esset. Hisce angustiis impulsus, seminarii moderator Beati Gerardi reliquias super aegrotantis pectus imposuit. Qui illico tranquillo somno se dedit, postque aliquas horas eo excusso, sensit se esse morbo perfecte liberatum, viresque sibi rediisse.

Quater de primo prodigio, ter de secundo cum esset disceptatum, Nos, divino lumine invocato, XVIII calendas septembres huius anni, solemniter sanximus: Constare de duobus propositis miraculis, scilicet de primo: Instantaneae perfectaeque sanationis Valeriae Baerls in supremo vitae agone constitutae, ex febri typhoidea ad extremum stadium perducta, et meningiti cerebrali consociata; et de altero: Instantaneae perfectaeque sanationis Vincentii De Geronimo a lethali pleuritide exsudativa. Tum, die eodem, pronunciavimus: Tuto procedi posse ad solemnem Beati Gerardi Majella canonizationem.

Verum, ut in tanto negotio iuris ordo servaretur, quem Decessores Nostri iam pridem constituerunt, primum universos S. R. E. Cardinales in Consistorio habendo XVIII calendas decembres huius anni, sententiam eorum rogaturi, Nobis adesse iussimus, qui Beati Gerardi gestis a dilecto filio Odoardo Marchetti, Consistorialis aulae advocato, auditis, Nos ad causae huius legitimam definitionem sunt uno ore cohortati. Interea curavimus ut, datis a Sacra Concilii Congregatione litteris, non viciniores solummodo Episcopi, sed etiam remotissimi quique de tanta solemnitate commonerentur, et, si esset eis facultas, sententiam suam ipsi quoque dicturi, Nobis adessent. Eorum ex orbe universo non pauci ad urbem convenerunt, qui, causa plene cognita, et ex iis, quae in publico Consistorio acta fuerant, et ex actis Sacrae Rituum Congregationis, quorum singulis exemplar tradi voluimus, in Consistorio semipublico coram Nobis nonis decembribus hoc anno coacto, in eamdem, quam Patres Cardinales, sententiam iverunt. Cuius rei publica instrumenta, a dilectis filiis Sedis Apostolicae Notariis confecta, in tabularium Sacrae Rituum Congregationis relata sunt.

Huic vero solemni Canonizationi celebrandae praefiximus diem III idus decembres: et, ieiunio indicto, fideles sumus etiam atque etiam hortati, ut preces, iis praesertim in aedibus ingeminarent, in quibus publica augustissimi Sacramenti indicta esset adoratio, ut et ipsi uberrimum fructum possent ex tanta solemnitate percipere, et Nobis, in illa absolvenda Spiritus Paraclitus adesset.

Cum ergo praesignata a Nobis dies advenerit, omnes quum saecularis tum regularis cleri ordines, singuli Romanae Curiae Praesules et Officiales, cuncti denique venerabiles Fratres Nostri S. R. E. Cardinales, Patriarchae, Primates, Archiepiscopi, Episcopi in Vaticanam Basilicam magnifice ornatam convenerunt, quibus solemni supplicatione praeeuntibus, et Nos ingressi sumus. Tunc dilectus Filius Noster Cardinalis Aloisius Tripepi, Sacrae Rituum Congregationis Pro-Praefectus, Canonizationi huic procurandae praepositus, perorante dilecto filio Octavio Pio Conti Consistorialis aulae advocato, vota Nobis precesque detulit sacrorum Antistitum et universae Ligorianorum familiae, ut Beatum Gerardum Majella, una cum Beato Alexandro Sauli in Sanctorum numerum referremus. Cum vero iterum ac tertio memoratus Cardinalis Aloisius Tripepi et Nostrae Consistorialis aulae advocatus precibus institissent, Nos superno lumine iterum ferventiusque implorato, « Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad catholicae fidei incrementum et decus, auctoritate Domini Nostri Iesu Christi et Nostra, matura deliberatione, et Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium, Patriarcharum, Primatum, Archiepiscoporum, Episcoporum consilio, Beatum Gerardum Majella, laicum professum Congregationis SS. Redemptoris, Sanctum esse, et in Sanctorum catalogo adscribi decrevimus ». Cui, eodem decreto, copulavimus B. Alexandrum Sauli, caritate in Deum hominesque, pastorali studio, reliquisque eximiis virtutibus insignem. Mandavimus etiam ut Sancti Gerardi Majella memoria die 16 Octobris in Martyrologium Romanum referretur; et christifidelibus, qui exuvias eius eo die fuerint venerati, indulgentiam septem annorum totidemque quadragenarum in perpetuum concessimus. Gratias denique de tanto beneficio Deo Optimo Maximo cum egissemus, Sacrum solemne fecimus. Post Evangelium vero clerum ac populum homilia allocuti sumus, atque hortati, ut omnes non Apostolorum Principes modo, sed novensiles etiam Sanctos, fidei pieni et caritatis, sibi, Ecclesiae, hominum denique societati universae propitios mererentur. Plenariam tandem indulgentiam cunctis praesentibus peramanter impertiti sumus, atque Apostolicas hasce Litteras Decretales sub Plumbo expediri mandavimus.

En ergo, o christifideles, duo alii Sancti, e feracissimo Ecclesiae Dei gremio orti, colendi vobis atque imitandi proponuntur. Oh quam inter se dissimiles! Unus nobili genere natus; alter infima conditione et fortuna: ille liberalibus artibus, ac sacris profanisque disciplinis eruditissimus; hic, praeter rudimenta litterarum, doctus tantum manuum labore sibi victum comparare: illi Christi grex pascendus traditus; hic religiosis sodalibus famulus addictus, et ad eorum alimoniam per oppida ac domos rogitans stipem. Verum adeo inter se dispares coniunxit pene infinita erga Deum caritas, quarumcumque rerum humanarum despicientia, coelestium vehemens desiderium: ut perspicuum sit, omnium conditionum ac statuum homines ad se Deum appellare, omnes perfectos, omnes sanctos esse velle. Quare hunc quoque imitamini: qui non est conatus, ex humili conditione se extollere, nec divitias, potentiam, voluptates persecutus est: sed Deus deliciae eius, eum quaesivit, ei adhaesit, eum toto animo dilexit. Ecquis tandem inter homines eo sapientior? Etenim divites eguerunt et esurierunt: inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono (Ps. XXXIII, II). Deus quippe dispersit superbos mente cordis sui: deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles (Luc. I, 51, 52). Ipse, miris patratis prodigiis, etiam in hac mortali vita, coram hominibus humilem ac simplicem Servum suum extulit. Qui et intima animorum penetrabat, et futura praevidebat, et annonam multiplicaban liberabat in discrimine positos, sanabat aegrotos, peccatores cum Deo reconciliabat. Quod si tam gratae Deo fuerunt S. Gerardi virtutes, vestigiis eius omnes ingrediantur, quotquot Christi sanguine regenerati sunt; fluxas quasque res aspernentur, ac Deum unum totis animi viribus diligant atque expetant.

Omnibus itaque, quae consideranda erant, bene perpensis, certa ex scientia, et Apostolicae auctoritatis Nostrae plenitudine, omnia et singula praedicta confirmamus, roboramus atque iterum statuimus, decernimus, universaeque Ecclesiae Catholicae denunciamus; mandantes, ut praesentium litterarum transumptis sive exemplis, etiam impressis, manu alicuius Notarii Apostolici subscriptis, et sigillo viri in ecclesiastica dignitate constituti munitis, eadem prorsus fides habeatur, quae hisce Nostris praesentibus haberetur, si exhibitae vel ostensae forent.

Si quis vero paginam hanc Nostrae definitionis, mandati, relaxationis et voluntatis infringere, vel temerario ausu contraire aut attentare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei, et Sanctorum Petri et Pauli Apostolorum eius, se noverit incursurum.

Datum Romae apud S. Petrum, anno ab Incarnatione Dominica millesimo nongentesimo quarto, III idus decembres, Pontificatus Nostri anno II.

 

EGO PIUS CATHOLICAE ECCLESIAE EPISCOPUS


*AAS, vol. XXXIX (1906), pp. 513-525.



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana