Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. X

LITTERAE APOSTOLICAE

SS. D. N. DIV. PROV. PII PP. X QUIBUS COLLEGIUM URBIS
PIUM LATINUM-AMERICANUM "PONTIFICII" TITULO AUGETUR,
EIUSQUE REGUNDI LEGES SANCIUNTUR*

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

 

Sedis Apostolicae providam studiosamque de America Latina curam, cum alia argumenta illustrant, tum in primis testatur multiplex instituta ratio, ut in ea perampla dominici agri parte cultores boni, satis magna copia, suppetant. Huc valent aperte ibidem Domus complures alumnis sacri ordinis pietate doctrinaque idonea conformandis: quarum quidem, novis constituendis dioecesibus, augescit numerus; atque in earum praecipuis facultas praebita melioris notae adolescentibus academicos gradus assequendi. Iamvero in hoc pontificalis providentiae genere facile primas tenet Urbanum Collegium, a Decessoribus Nostris fel. rec. Pio IX conditum, Leone XIII amplificatum in sacrae iuventutis ex America Latina utilitatem. Etenim adolescentes clericos, bona indole praeditos et animi et ingenii, missos in hanc almam Urbem atque ideo ad ipsum ecclesiasticae eruditionis vitaeque centrum, ibique, advigilante Iesu Christi Vicario, omnibus praesidiis quae disciplinam optimam deceant, ad sacerdotale munus instructos, nemo non videt, eosdem popularibus suis et ecclesiae patriae admodum salutares debere exsistere.

Equidem, si fructus quaerimus quos Collegium Pium Latinum-Americanum hoc intervallo tulerit, reperiemus rei exitum expectationi egregie respondisse: responsurum autem de cetero vel melius, si quidem paulo diligentius ea, quae in alumnorum delectu sunt servanda, serventur, atque si earum regionum nullus sit posthac Episcopus, quin aliquem suum alumnum in isto Collegio, ipse non parcens impendiis, collocet. Utrumque Leo, qui, ad religiosam Americae Latinae rem rite componendam, Plenarium eorum Episcoporum Concilium Romam coegerat, quum Concilio peracto dimitteret Patres vehementer eos hortatus est, tanquam viderentur dioecesibus suis consulturi satis, si eidem Collegio pro facultate consulerent. Hi vero, quum exploratam iam ipsi per se haberent huiusce utilitatem Instituti, praeterea tanta Pontificis hortatione permoti, non modo se velle ostenderunt eius votis satisfacere; sed etiam, ut Concilii Plenarii, quod in ipsa Collegii aede esset actum, monumentum exstaret aliquod, magnopere sibi gratum fore significarunt, si Collegium Pontificii titulo honestaretur. Eorumdem sunt illa postulata: ut Sodales Societatis Iesu gubernationem Collegii, quam obtinent, ratam in perpetuum obtineant; ut praecipuae sanciahtur leges, quibus morum et studiorum disciplina Collegii dirigatur; ut, quoniam Collegii aedes, mutui nomine, Apostolicae Sedi obligatae sunt longe ultra quam pro opibus Collegii liberari hodie queant, benigne Summus Pontifex, Sibi et Successoribus salvo iure, velit in commodiorem Collegio diem exactionem crediti differre. Nos autem, quum erga Americae Latinae ecclesias Urbanumque ipsarum Collegium, haud secus ac duo illustres Decessores Nostri, plenum paternae caritatis geramus animum, huius testandae benevolentiae occasionem, quam Venerabiles Fratres ista rogantes offerunt, perlibenter amplectimur. Itaque firma et stabilia iubentes esse, quae de Collegio sive constituendo, sive provehendo Decessorum est auctoritate sancitum, atque de eo, quod dictum est, aere alieno edicturi, quo modo Sedis Apostolicae simul et Collegii rationibus consultum esse velimus, his litteris Nos eadem Apostolica auctoritate idem Collegium seu Seminarium Pium Latinum-Americanum in Urbe, secundum sacrorum statuta canonum sollemniter erigimus et constituimus, ac Pontificii titulo decoramus, ipsique omnia privilegia et iura quae Seminariis seu Collegiis Pontificiis attribui solent, attribuimus ad eas leges, quae infra scriptae sunt.

I. Munus regendi et moderandi Collegii inclytae Societati Iesu, optime usque adhuc de Collegio meritae, perpetuo committimus. Quocirca Societatis Praepositus e sacerdotibus, qui sibi parent, hos saltem constituet: Rectorem, Ministrum, Subministrum, Oeconomum, Magistrum pietatis, Confessariorum quantum opus fuerit, et Praefectorum contuberniis quantum fieri poterit. Idem duos destinabit, alterum hispane, alterum lusitane doctum, qui alumnos, in patrio sermone litterisque excolendo, ad sacras potissime conciones exerceant. Praeterea volumus ut alumni ne alias Urbis scholas quam Lycei magni Gregoriani celebrent.

II. Alumni legitimo matrimonio nati, et valetudine bona sint, et non deformi corpore. Ad haec voluntatem praeferant exploratam sacerdotalis ineundae vitae, ac non vulgare ingenium discendi studio coniunctum: nec minus eorum debet disciplinae amor et integritas morum constare.

III. Alumni non ante cooptandi sunt, quam exhibito testimonio probaverint, se humanitatis et litterarum spatium recte confecisse, ideoque idoneos esse, qui maiorum doctrinarum cursum ineant.

IV. Liceat, raro tamen et singularibus de causis, adolescentes, natu minores necdum gravibus studiis maturos, in Collegium admittere, his quidem conditionibus: primum, ut eiusmodi nunquam plus quam decem in Collegio sint; deinde, decimum tertium aetatis annum compleverint; tum, e scholis primordiorum honestum ingenii diligentiaeque testimonium retulerint, iidemque elegantiorum litterarum institutionem cum laude, magnam partem, perceperint, itaque Romae possint, quod reliquum sit, anno aut summum biennio absolvere; deinde aere ipsi suo vel benigne ab aliis collato, non autem pensionibus seu Capellaniis, quae alumnorum causa constitutae sint, sustententur, quos quidem sumptus suppeditatum iri Episcopus, suo et successorum nomine, spondeat; postremo Episcopus ne candidatum Romam ad Collegium dimittat, nisi postquam per authenticas litteras fidem Rectori fecerit omnia, quae hoc loco sunt requisita, suppetere, ab eoque cooptationis, quae permissu Cardinalis Patroni facta sit, legitimum documentum acceperit.

V. Omnes alumni, ne iis quidem exceptis, qui pensiones seu Capellanias consequuti sint integras, tantum afferre debent pecuniae, quantum satis erit ad reditum: quae pecunia in thesauro Collegii reponetur, eaque aliam in rem insumi, vel Ordinario probante, non poterit.

VI. Qui suae familiae impensis aut de cuiuspiam beneficio sustentandus erit, nullo pacto inter alumnos recipiatur, nisi, praeter Episcopi sui licentiam, syngrapham afferat, qua ipse Episcopus, proprio et successorum nomine, obligationem se suscepisse testetur subministrandi Collegio pecuniam pro alumno debitam, si quidem huius propinqui vel alii qui fidem dederunt, eam praestare aut neglexerint aut nequiverint.

VII. Universis et singulis Americae Latinae Episcopis omni ope curandum est, ut in Collegio pensiones id genus, quae vernaculo sermone Becas dici solent, alumnis sustentandis instituantur, Capellaniarum titulo; quarum reditibus alumni qui fruantur, suae quisque Capellaniae fundatorem Deo commendare quotidie quidem tertiam marialis Rosarii partem rite recitando, in singulos autem menses semel aut sancta de altari libando aut sacerdotes sacrum faciendo, debeant. Pecuniae vero summa cuiusque Capellaniae constituendae Consilio pontificali Stipi Petrianae administrandae tradetur: quod Consilium reditus huius pecuniae statis temporibus Collegio pensitabit.

VIII. Alumni, sive in doctrinae studiis indiligentes, sive in cultu pietatis desidiosi, sive qui ea natura eisque moribus exstiterint, ut sodalibus offensioni et Collegio perturbationi sint, si quidem opportune correpti, non se tamen emendarint penitus, e Collegio sine dubitatione expellantur. Expellendi potestatem Rector obtineat; is tamen in causis singulis, ut rite se pro tanta rei gravitate gerat, moderatores Collegii ceteros in consilium adhibebit.

IX. Alumnis qui, semel et iterum facto periculo, academicos gradus in Lyceo magno Gregoriano adipisci nequiverint, minime licebit, sine Nostra aut Successorum Nostrorum venia, in aliquo Americae Latinae gymnasio aut alibi tertium periclitari.

X. Integrum Rectori erit sinere, ut alumni qui studiorum cursum absolverint, in Collegio dies aliquot, non plus triginta, ante reditum in patriam, morentur; obnoxii tamen etiamtum Collegii legibus et moderatorum auctoritati.

XI. Rector quotannis de disciplinae rationibus, de moribus alumnorum, de rei familiaris conditione accuratam descriptionem duplici exemplo conficiet; quorum alterum, Cardinali Patrono, alterum, cui quidem idem Cardinalis subscripserit, Nobis et Successoribus Nostris deferet. Idem ad omnes Americae Latinae Episcopos, praeter descriptionem eiusmodi summatim factam, aliam de alumnis cuiusque peculiarem mittet.

Haec decernimus et statuimus, contrariis non obstantibus quibuscumque. Item quae in utilitatem Collegii oeconomicam vel a Decessoribus Nostris vel a Nobis decreta et statuta sunt, ea confirmamus rataque habemus. Quod vero ad domesticam disciplinam pertinet, Collegii moderatoribus mandamus, ut eius temperandae rationem, collatis consiliis cum Cardinali Patrono et cum Praeposito Societatis Iesu, opportune retractent, eamque retractatam Nobis probandam atque auctoritate iussuque Nostro stabiliendam offerant.

Reliquum est, ut omnes, quoscumque haec causa attingit, non modo quae praescripta a Nobis hic sunt religiose servent, quod minime dubitamus, sed etiam ex eisdem praescriptionibus nitantur quam laetissimos fructus elicere, quod magnopere hortamur. Itaque religiosi viri, quorum vigilantiae et curis tot sunt Americanarum Ecclesiarum spes concreditae, non satis habebunt, alumnos apud se tanquam in umbraculis. diligenter excoluisse; verum eosdem iam in solem atque pulverem eductos, et trans Oceanum in sacris muneribus desudantes, pergent consiliis, hortamentis, omni denique amoris officio adiuvare universos. Hi vicissim dociles se bonis patribus dabunt, et hanc maxime eis itemque Apostolicae Sedi studebunt referre gratiam, ut illorum disciplina multum profecisse videantur. Episcopi vero in dies melius ostendent, hoc suum Collegium sibi non minus esse cordi quam Nobis, qui certe ipsorum praecipue causa, habemus carissimum: ideoque ad eius stabilitatem et incrementum nitentur, quantum quisque poterit, conferre. Deprecante Maria labis nescia, Cuius in tutela Collegium est, faveat optatis Nostris divina benignitas; atque auxiliorum eius sit auspex Apostolica benedictio, quam omnibus, quos memoravimus, universaeque Americae Latinae peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum die, IX Martii a. MDCCCCV, Pontificatus Nostri secundo.

 

PIUS PP. X


*AAS, vol. XXXVII (1904-05), pp. 549-554.



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana