Index   Back Top Print

[ LA ]

LITTERAE APOSTOLICAE

SS. D. N. PII DIV. PROV. PP. X

QUIBUS RITUS RUTHENUS CONSTITUITUR
IN STATIBUS FOEDERATIS AMERICAE SEPTENTRIONALIS*

PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI

Ad perpetuam rei memoriam.

 

Ea semper fuit Apostolicae Sedis peculiaris quaedam ac propria sollicitudo ut varii ac diversi, quibus exornata splendet catholica Ecclesia, diligenter custodiretur ritus, quemadmodum provisa plura et statuta a Decessoribus Nostris, in venerabiles maxime liturgias Orientalium Ecclesiarum, perspicue declarant.

Iam, illud Nobis enarratur, Ruthenos catholicos, numero plurimos, ex Hungaria et Galicia in Civitates Foederatas Americae Septentrionalis migrasse, suaque ibi collocata sede, complura sibi comparasse templa, singularum dioecesium probantibus Episcopis, iisdemque, ut par est, sacra eos potestate moderantibus. Dignam sane quae maximis extollatur laudibus, eorum caritatem Praesulum arbitramur, qui, summo studio miraque sollicitudine, catholicis dissimili ritu filiis praesto adhuc esse non desivere. His quidem Episcopis visum est, facilius posse Ruthenorum ritum adservari integrum et consentaneo decore administrari; posse etiam fideles ruthenos, hoc tali accedente praesidio, efficacius contra pericula armari, quibus, schismaticorum civium opera, patent, si Episcopus iisdem ritus rutheni detur. Nos autem eiusmodi amplexi sententiam , rationumque, quas supra memoravimus, permoti momentis, id consilii suscepimus, Episcopum deligere ac nominare, qui, potestate opportune instructus, illud enitatur et contendat ut ritus graecus ruthenus, variis in missionibus Foederatarum Civitatum, incorrupte servetur.

Huius Episcopi munus quo aptius cum ordinaria iurisdictione Episcoporum cohaereat qui iis praesunt dioecesibus ubi Ruthenorum sodalitates sitae sunt, quaedam Nos, de sententia Venerabilium Fratrum Nostrorum sacri Consilii Christiano Nomini Propagando Negotiisque Orientalis Ritus cognoscendis, statuenda, pro rei gravitate, censuimus, id certo rati, horum adiumento praescriptorum, nihil assequendis commodis obstiturum, animorumque concordia, quae debet viros e sacro ordine populosque utriusque ritus coniungere, iri consultum.

 CAPUT I

De Episcopo rutheni ritus

Art. I. Nominatio Episcopi rutheni ritus pro Civitatibus Foederatis Americae Septentrionalis, Apostolicae Sedi est omnino reservata.

Art. II. Episcopus rutheni ritus sub immediata huius Apostolicae Sedis iurisdictione ac potestate est, ac sub vigilantia Delegati Apostolici Washingtoniensis. Iurisdictionem autem ordinariam nullam habet, sed tantummodo sibi delegandam a singulis Ordinariis in quorum dioecesi Rutheni commorantur. Eius officium est circa ritus rutheni integritatem vigilare, sacra olea pro Ruthenis conficere, ecclesias rutheni ritus dedicare, Confirmationem Ruthenis ministrare, pontificalia in ecclesiis Ruthenorum peragere, et, praehabitis in singulis casibus litteris dimissoriis Ordinarii loci, clericos rutheni ritus ordinare.

Art. III. Salvo iure et officio Ordinarii loci, Episcopus rutheni ritus visitationem missionum ruthenarum inire poterit, praehabita in scriptis licentia eiusdem Ordinarii, qui illi conferet facultates quas concedendas iudicaverit.

Art. IV. Episcopus rutheni ritus in visitatione rationes ab unoquoque rectore missionis exposcet administrationis bonorum missionis eiusdem, curabitque ne rector nomine ac iure proprio ea retineat, pro quorum acquisitione fideles quovis modo subsidia contulerint ; simul autem operam dabit, ut iuxta leges sive dioecesanas, sive constituta in III Plenario Concilio Baltimorensi, ea bona vel quamprimum transferantur sub nomine Ordinarii loci, vel alio tuto ac legali modo ab eodem Ordinario approbando firmiter adscripta sint et maneant favore missionis.

Art. V. Peracta visitatione, Episcopus rutheni ritus certiorem faciet de statu morali et de oeconomica administratione missionis visitatae Ordinarium loci, qui opportune decernet quae ad bonum missionis in Domino expedire censuerit.

Art. VI. Controversiae, si quae exoriantur inter Episcopum rutheni ritus et Episcopos dioecesanos, deferantur, in devolutivo tantum, ad Delegatum Apostolicum Washingtoniensem, salva, item in devolutivo, appellatione ad Apostolicam Sedem.

Art. VII. Donec aliter ab Apostolica Sede decernatur, ordinaria residentia Episcopi ritus rutheni erit in urbe Philadelphia.

Art. VIII. Ad constituendam annuam stipem pro sustentatione Episcopi ritus rutheni concurrere debent singulae ruthenae communitates, eidem solvendo annuam praestationem instar cathedratici, iuxta praxim et normas vigentes in dioecesibus Civitatum Foederatarum, in quibus missiones ruthenae constabilitae inveniuntur.

Art. IX. Episcopus rutheni ritus tertio quoque anno plenam et accuratam relationem de statu personali, morali ac materiali missionum proprii ritus exhibeat Delegato Apostolico Washingtoniensi, qui eam transmittet ad Sacram Congregationem de Propaganda Fide pro Negotiis Ritus Orientalis.

CAPUT II

De clero rutheno.

Art. X. Cum nondum habeantur sacerdotes rutheni, qui vel nati vel saltem educati sint in Civitatibus Foederatis Americae, Episcopus rutheni ritus, praevia intelligentia cum Delegato Apostolico et Ordinario loci, omni studio curet, ut seminarium pro clericis ruthenis in iisdem Civitatibus Foederatis educandis quantocius instituatur. Interim vero clerici rutheni in seminaria latina locorum, in quibus nati sunt, vel domicilium acquisiverunt, admittantur. Sed nonnisi caelibes, sive nunc sive in posterum, ad sacros Ordines promoveri poterunt.

Art. XI. Antequam habeatur numerus sufficiens presbyterorum ruthenorum, qui in Civitatibus Foederatis Americae educati fuerint, si providenda occurrat de suo rectore aliqua missio Ruthenorum vel vacans vel noviter erecta, Ordinarius loci, audito, si ita existimaverit, Episcopo rutheni ritus, idoneum sacerdotem ruthenum illic iam morantem ipsi praeficiat. Si nullus idoneus in dioecesi habeatur, ipsum postulet ab alio Episcopo Civitatum Foederatarum. Si vero nullum inibi inveniat, de re certiorem reddat S. Congregationem de Propaganda Fide pro Negotiis Ritus Orientalis, cui curae erit providere.

Art. XII. Sacerdos eligendus, sit caelebs, vel saltem viduus et absque liberis, integer vitae, zelo ac pietate praeditus, satis eruditus, lucri non cupidus, et a politicis factionibus alienus.

Art. XIII. Sacerdoti ex Europa vocato praedicta Sacra Congregatio tradet documentum, quo ipsi concedatur facultas se conferendi in Civitates Foederatas Americae ad assumendam spiritualem curam alicuius determinatae missionis ruthenae.

Art. XIV. Presbyteris ruthenis in America commorantibus penitus interdicitur, ne baptizatos sacro Chrismate consignent; et si secus fecerint, sciant se invalide egisse.

Art. XV. Quilibet ruthenus sacerdos ex Europa proveniens et in Civitatibus Foederatis Americae commorans pro fidelium rutheni ritus spirituali cura, semper manebit incardinatus dioecesi originis; attamen Episcopus ruthenus originis iurisdictionem suam in eum nullimode exercebit quoadusque ipse in Civitatibus Foederatis commorabitur. In patriam autem supra dicti sacerdotes redire nequeant absque expressa licentia Ordinarii Americani, in scriptis concedenda, in cuius dioecesi sacrum ministerium exercent. Quod si de una in aliam dioecesim Civitatum Foederatarum se conferre cupiant, requiritur consensus Episcopi a quo et ad quem, opportune facto certiore Episcopo rutheni ritus.

Art. XVI. Laici rutheni candidati ad Ordines, cuiuscumque originis et domicilii fuerint, illi dioecesi incardinati censeantur, a cuius Ordinario acceptati fuerint, et pro qua emiserint iuramentum missionis seu stabilitatis ad inserviendum in dicta dioecesi. Ab ea autem dioecesi, in qua incardinati sunt, in aliam transire nequeant, nisi praehabito consensu Ordinarii a quo et ad quem, ac opportune reddito certiore Episcopo rutheni ritus.

Art. XVII. Omnes rectores missionum ruthenarum Civitatum Foederatarum sunt amovibiles ad nutum Ordinarii loci, opportune effecto certiore Episcopo rutheni ritus. Amoveri autem non poterunt absque causis gravibus et iustis.

Art. XVIII. Datur tamen facultas presbytero amoto appellationem interponendi, in devolutivo, contra decretum remotionis ad tribunal Delegati Apostolici Washingtoniensis, qui intra tres menses a die appellationis causam definire curabit, salvo semper iure recursus ad S. Sedem, item in devolutivo.

Art. XIX. Sustentationi sacerdotis providebit communitas ruthena iuxta praxim et normas dioeceseos, in cuius finibuscommunitas invenitur.

Art. XX. Iura stolae et emolumenta sacri ministerii in singulis missionibus determinanda sunt ab Ordinario loci, iuxta consuetudines locales, audito Episcopo rutheni ritus.

CAPUT III

De fidelibus ruthenis.

Art. XXI. Fideles rutheni iis in locis in quibus nulla ecclesia nec sacerdos ritus eorum habeatur, ritui latino sese conformabunt; eisque eiusmodi facultas conceditur etiam ubi propter longinquitatem ecclesiae suae non eam possint nisi cum gravi incommodo adire: quin tamen ex hoc ritus mutatio inducatur.

Art. XXII. Laici rutheni, qui verum et stabile domicilium in Civitatibus Foederatis constituerint, transire possunt ad ritum latinum, obtenta tamen prius, in singulis casibus, venia Apostolicae Sedis.

Art. XXIII. Si contingat ut hi quandoque in patriam revertantur, tunc etsi ex Pontificio rescripto ritum latinum susceperint, licebit eis, Apostolica Sede exorata, ad pristinum ritum redire.

Art. XXIV. Non licet missionariis latinis, sub poenis ab Apostolica Sede decernendis, quempiam Ruthenum ad latinum ritum amplectendum inducere.

Art. XXV. Fideles rutheni, etiam in locis quibus adest presbyter rutheni ritus, apud sacerdotem latinum ab Ordinario loci approbatum peccata sua confiteri, et beneficium sacramentalis absolutionis valide et licite obtinere possunt. Sciant autem sacerdotes rutheni ritus, censuras et reservationes casuum in dioecesi, in qua ministerium exercent, sive vigentes sive ferendas, clerum etiam et populum eiusdem rutheni ritus afficere.

Art. XXVI. Ad vitanda gravia incommoda quae inde Ruthenis evenire possent, facultas eis fit dies festos et ieiunia observandi iuxta consuetudinem locorum in quibus degunt. Attamen diebus dominicis, et festis in utroque ritu in eamdem diem incidentibus, sacrae liturgiae in ecclesia sui ritus, si in loco existat, Rutheni interesse tenentur.

CAPUT IV

De matrimoniis inter fideles mixti ritus.

Art. XXVII. Matrimonia inter catholicos ruthenos et latinos non prohibentur; sed maritus latinus uxoris ruthenae ritum non sequatur, nec uxor latina ritum mariti rutheni.

Art. XXVIII. Si vero vir latinus in uxorem duxerit mulierem ruthenam, integrum erit mulieri ad ritum latinum, sive in actu matrimonii, sive postea, durante matrimonio, transire, quin electionem semel factam, vivente viro, revocare possit.

Art. XXIX. Soluto matrimonio, mulieri ruthenae, quae ritum mariti amplexa fuerat, resumendi proprii ritus libera erit potestas.

Art. XXX. Uxori ruthenae quae maluerit in proprio ritu permanere, licebit tamen in ieiuniis et festis suum maritum sequi.

Art. XXXI. Vir ruthenus potest, si velit, ritum uxoris latinae sequi, eique pariter licebit in ieiuniis et festis ritui uxoris latinae sese conformare. Soluto matrimonio, poterit in ritu latino permanere, vel ritum ruthenum resumere.

Art. XXXII. Matrimonium inter virum latinum et ruthenam mulierem latine coram parocho latino contrahatur; inter virum vero ruthenum et mulierem latinam contrahi potest vel ruthene coram parocho rutheno, vel latine coram parocho uxoris.

Art. XXXIII. Si uterque contrahens in suo ritu permaneat, competit presbyteris respectivi ritus officium parochi erga illos exercere in rebus quae hic recensentur, nempe: in communionis paschalis, viatici et extremae unctionis administratione, in adsistentia in mortis articulo, in exequiis persolvendis atque in humatione; excepto necessitatis casu.

Art. XXXIV. Nati in Civitatibus Foederatis Americae ex patre latino et matre ruthena, latino ritu sunt baptizandi: proles enim sequi omnino debet patris ritum, si sit latinus.

Art. XXXV. Si vero pater sit ruthenus, et mater latina, liberum erit eidem patri, quod proles vel ritu rutheno baptizetur, vel etiam ritu latino, si in gratiam uxoris latinae ipse consenserit.

Art. XXXVI. Infantes ad eius parochi iurisdictionem pertinent, cuius ritu sunt legitime baptizati, cum per baptismum fiat suscepti ritus latini vel rutheni professio, ita ut ad latinum ritum spectent qui latino ritu baptizati sunt; qui vero ritu rutheno sunt baptizati, in ruthenorum numero sint habendi.

Excipitur casus quando iis baptismus alieno ritu collatus fuerit ob gravem necessitatem, cum nimirum morti proximi fuerint, vel in loco, in quo parentes tempore nativitatis mirabantur, parochus proprii ritus non adesset; tunc enim ad parochum ritus, quem parentes profitentur, pertinebunt, iuxta superius statuta.

In charitate Christi, qua fideles omnium rituum peramanter complectimur , haec statuenda censuimus pro spirituali bono animarumque salute fidelium ruthenorum in Foederatis Civitatibus Americae Septentrionalis commorantium; ac minime dubitamus quin ipsi Nostram hanc et Apostolicae Sedis erga eos sollicitudinem perfecta obedientia, imo et grato animo excipiant.

Praesentes Litteras et in eis contenta et statuta quaecumque, nulla unquam, licet privilegiata, ex caussa, colore et capite, nulloque unquam tempore de aliquo nullitatis vitio Litterae Apostolicae seu defectu inexcogitato et substantiali notari, impugnari aut in controversiam et iudicium vocari posse; sed tamquam ex Pontificiae providentiae officio et motu proprio, certa scientia, matura deliberatione, deque Nostrae Apostolicae potestatis plenitudine editas, omnimoda firmitate perpetuo validas et efficaces existere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, atque ab omnibus, ad quos spectat et spectabit, inviolabiliter observari volumus et decernimus, sublata cuicumque, etiam Cardinalitia dignitate fulgenti, quavis aliter statuendi et interpretandi facultate: irritum quoque et inane decernentes quidquid in contrarium scienter vel ignoranter contigerit attentari.

Quocirca Venerabilem Fratrem Diomedem, Archiepiscopum titularem Larissensem, Nostrumque apud Episcopos Civitatum Foederatarum Americae Septentrionalis Delegatum, executorem praesentium Apostolica auctoritate constituimus, ut ipse per se vel per alium virum ecclesiastica dignitate insignitum, ab eo subdelegandum, praesentes Nostras Litteras solemniter publicet, ac omnia et singula in eis contenta a cunctis observanda curet. Eidem vero praecipimus ut singulorum actorum in praesentium evulgatione et executione exemplar authenticum intra sex menses ad hanc Apostolicam Sedem transmittat, illudque in archivo S. Congregationis de Propaganda Fide pro Negotiis Orientalis Ritus adservari mandamus. Non obstantibus Decessorum Nostrorum constitutionibus et ordinationibus, etiam in generalibus et provincialibus Conciliis editis, et quarumcumque ecclesiarum, etiam Patriarchalium, seu Ordinum et Congregationum, iuramento et confirmatione Apostolica vel quavis alia firmitate roboratis, statutis et consuetudinibus, aliisque quibuslibet, etiam motu proprio, in contrarium praemissorum concessis, licet expressa mentione dignis; quibus omnibus, perinde ac si de verbo ad verbum his litteris inserta essent, ad praemissorum effectum specialiter et expresse derogamus et derogatum esse volumus, ceterisque in contrarium facientibus quibuscumque. Harum vero transumptis etiam impressis, manu tamen alicuius Notarii publici subscriptis ac sigillo personae in ecclesiastica dignitate constitutae munitis, eamdem ubique fidem haberi volumus, quae ipsis praesentibus haberetur, si forent exhibitae vel ostensae. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam Nostrae constitutionis, decreti, mandati, voluntatis, exemptionis, derogationis, indulti, infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli, Apostolorum eius, se noverit incursurum.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, anno Incarnationis Dominicae millesimo nongentesimo septimo, decimo octavo calendas Iulias, die festo S. Basilii Magni, Pontificatus Nostri anno quarto.

A. Card. Di PIETRO R. Card. MERRY DEL VAL
Pro-Dat. a Secretis Status


*AAS, vol. XLI (1908), pp. 3-12.



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana