Index   Back Top Print


PIUS PP. X

LITTERAE APOSTOLICAE

PIAS FIDELIUM*

REGIA PRIMITIVA ARCHISODALITAS MATRITENSIS B. MARIAE VIRGINIS
A PRODIGIIS PONTIFICIAE TITULO CONDECORATUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Pias fidelium consociationes, quae sive eximiis religionis pietatisque operibus, sive sodalium numero et gravitate optime de Ecclesia mereantur, ex more institutoque Romanorum Pontificum honoribus ac privilegiis summa voluntate locupletamus. Cum vero dilectus filius Saturninus Calderón, hodiernus praeses regiae primitivae archisodalitatis Deiparae Virginis a prodigiis, quae in sacra aedemonialium B. M. V. a monte Carmelo Matriti canonice erecta existit, supplices ad nos una cum ipsius societatis primoribus, ac tum Apostolici Nostri Nuntii, tum Venerabilis Fratris Matritensis Complutensis Episcopi voto ac suffragio subnixas, preces admovent, ut eandem consociationem pontificiae titulo cohonestare dignaremus; Nos huiusmodi optatis benigne censuimus obsecundandum. Idque eo libentius facimus, quod haec sodalitas usque ab anno MDCLI condita, atque huc potissimum spectans, ut Deiparae Virginis cultus et religio magis magisque in dies augescat, praecipuos Hispaniarum viros, sive regio ortu, sive ecclesiastica dignitate, sive etiam genere, doctrina atque auctoritate praestantes complexa sit et complectatur, ac pro hisce meritis a rec. mem. Leone XIII Decessore Nostro archisodalitatis nomine iuribusque fuerit condecorata. Quare omnes et singulos, quibus hae litterae Nostrae favent, a quibusvis excommunicationis et interdicti aliisque ecclesiasticis sententiis, censuris et poenis, si quas forte incurrerint, huius tantum rei gratia absolventes et absolutos fore censentes, apostolica auctoritate Nostra, praesentium tenore, concedimus ac largimur, ut, quam Supra memoravimus, consociatio perpetuo in posterum pontificia ac regia primitiva archiconfraternitas Beatae Mariae Virginis a prodigiis vulgo de las Maravillas appellari queat, utque facultate polleat Nostrum et Romani Pontificis pro tempore existentis stemma erigendi, ac ceteris omnibus utatur ac fruatur privilegiis, praerogativis, honoribus, indultis, quibus aliae sodalitates, hoc titulo insignes, utuntur, fruuntur, vel uti, frui possunt ac poterunt. Non obstantibus Constitutionibus et ordinationibus apostolicis ceterisque, speciali licet et individua mentione ac derogatione dignis, in contrarium facientibus quibuscumque. Decernentes praesentes litteras firmas, validas et efficaces existere et fore, suosque plenarios atque integros effectus sortiri et obtinere, illisque ad quos spectat et spectare poterit in omnibus et per omnia plenissime suffragari, sicque in praemissis per quoscumque iudices ordinarios et delegatos iudicari et definiri debere, atque irritum et inane, si secus super his a quoquam, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit attentari.

Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris die xi Septembris MDCCCCVIII, Pontificatus Nostri anno sexto.

R. CARD. MERRY DEL VAL,
a Secretis Status.


*A.A.S., vol. IV (1909), n. 3, pp. 197-198

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana