Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. X

LITTERAE APOSTOLICAE

SANCTOS INTER*

EPISCOPO NOLANO DATUR FACULTAS TRANSFERENDI NOLAM CORPUS S. PAULINI EPISCOPI,
EIUSQUE FESTUM EVEHITUR AD RITUM DUPLICEM MINOREM IN UNIVERSA ECCLESIA

 

Venerabilis Frater, salutem et apostolicam benedictionem. — Sanctos inter Antistites et Confessores, quorum gloriosis fastis Nolana dioecesis et felix Campania nobilitatur, conspicuum procul dubio locum obtinet S. Paulinus Episcopus, cuius laus est in universa Ecclesia. Quis enim ignorat acta sanctissimi viri, cuius labia custodiebant scientiam, et sapientiam laudabant gentes, quique, ut S. Augustinus ait, ex opulentissimo divite, voluntate pauperrimus factus, sed copiosissime sanctus christiano populo apparuit? De eius vita "iuvat summatim attingere. Pontius Meropius Anicius Paulinus anno reparatae salutis trecentesimo quinquagesimo tertio, a clarissima civium romanorum familia, Burdigalae in Aquitania natus, acri fuit ingènio ac moribus suavibus. -Ausonio magistro, eloquentiae ac poeseos laude excelluit. Praenobilis ac ditissimus honorum cursum ingressus, fiorenti aetate, senatoria dignitate potitus est. Dein Italiam petiit consul, et Campaniam provinciam nactus, sedem Nolae statuit. Hic divino lumine tactus, ob coelestia signa, quae Felicis presbyteri martyris sepulcrum illustrabant, verae Christi fidei, quam iam animo cogitabat, impensius adhaerere coepit.

Fasces igitur ac securim nulla caede maculatam deposuit, et reversus in Galliam, variis aerumnis ac magnis terra marique laboribus iactatus, oculo capitur, sed a B. Martino Tùronensi Episcopo sanitati restitutus, lustralibus baptismatis aquis a B. Delphino Burdigalensi Antistite abluitur. Continuo, divitiis quibus abundabat spretis, bona vendidit pretiumque pauperibus distribuit, et uxorem linquens Therasiam, opibus non minus quam virtutibus praestantissimam foeminam, mutata patria, et raptis vinculis carnis, in Hispaniam secessit, venerandam sequutus, ac toto sibi pretiosiorem orbe, Christi pauperiem. Barcinone dum Sacris devote adstaret, solemni die dominicae Nativitatis, repentino admiratae plebis tumultu correptus, ac frustra reluctans, a Lampidio Episcopo presbyter ordinatur.

Inde cum Therasia in sororem conversa redit in italiam, et Nolae, quo S. Felicis religione ductus venerat, penes illius sepulcrum monasterium condidit, et ipse inter viros, sicuti Therasia inter mulieres, adscitis sociis, coenobiticam vitam aggreditur. Hic vir iam senatoria et consulari dignitate praeclarus, stultitiam crucis amplexus, toto fere orbe admirante, vili indutus tunica, vigilias inter ac ieiunia, in assidua coelestium rerum contemplatione dies noctesque defixus manebat. Sed percrescente sanctimoniae fama, plenis christiani populi suffragiis, ad Nolanum episcopatum evehitur, atque eodem in pastorali munere obeundo, miranda pietatis, sapientiae ac potissimum  caritatis exempla reliquit.

Nam veterem S. Felicis cryptam, ubi sacrum illius corpus quiescebat, instauravit, maioremque basilicam Nolanae quondam sedis cathedralem in eiusdem honorem dicavit, quam mirifice ornatam pretiosis Sanctorum reliquiis locupletavit, additis atrio, bibliotheca, porticibus, aquaeductu, xenodochio ac celeberrimo coemeterio. Haec inter, sapientia referta, de religione ac fide pertractantia, ediderat scripta, saepe etiam, numeris indulgens, concinnis carminibus Sanctorum acta, ac praesertim S. Felicis, concelebraverat, summam christiani poetae famam adeptus. Ille etiam primus erexisse campanariam turrim, et nolanum sive campanum aes ad congregandam in templo plebem adhibuisse dicitur. Quotquot sanctitate ac doctrina praestantissimi viri eo tempore erant, tot sibi amicitia atque admiratione devinxit. Sanctis Patribus Ecclesiae doctoribus ac luminaribus, Ambrosio in primis, Martino, Augustino, Hieronymo ac Sulpitio Severo familiarissime usus est; quamplurimi ad eum, ceu ad christianae perfectionis magistrum, undequaquam confluebant, sicut ipse Augustinus ad Licentium scripsit : « Vade in Campaniam, disce a Paulino ».Vastata a Góthis in romani imperii exitium ingruentibus Campania, facultatem omnem, ne relictis quidem sibi rebus ad vitam necessariis, in alendos pauperes et captivos redimendos contulit. Postea vero Vandalis easdem regiones infestantibus, cum ab eo posceret vidua ut filium sibi redimeret ab hostibus captum, consumptis bonis omnibus in officio pietatis, se ipsum pro illo tradit in servitutem, atque in vincula coniectus in Africam rapitur. Mirandum sane et praeclarissimum christianae caritatis facinus! Tandem, non sine praesenti Dei ope, libertate donatus, et Nolam reversus, dilectum ovile, pastor optimus revisit ; ibique verbo et exemplo excitatis clero populoque ad pietatis in Deum mutuique inter se amoris studia, annum agens septuagesimum octavum aetatis suae, placidissimo exitu obdormivit in Domino. Corpus, niveo candore suffusum, magno omnium fletu elatum, iudaeis ipsis atque paganis Ingentibus, prope S. Felicis sepulcrum conditum est. Postea Longobardorum tempore Beneventum translatum fuit, unde, Othone tertio imperatore, Romam delatum est, et in basilica S. Bartholomaei ad insulam Tiberinam compositum. Quoniam vero in Paulinum perbelle cadit nobilissimum illud divinae sapientiae praeconium: « Non recedet memoria eius, et nomen eius requiretur a generatione in generationem », ita evenit, ut Antistites et clerus populusque tum Nolanae dioecesis, cum universae Campaniae, non intermissum per saecula desiderium servaverint recuperandi mortales exuvias tanti Pastoris ac Patroni. Imo, non multis abhinc annis, et tu, venerabilis Frater, atque alii Archiepiscopi et Episcopi Campaniae solemnem Decessori Nostro Leoni PP. XIII, felicis memoriae, ad hunc finem petitionem exhibuistis.

Huic petitioni accesserunt suffragia Cardinalium Archiepiscoporum Neapolitani et Capuani, Archiepiscoporum Beneventani, Caietani, Sürrentini, Amalphitani et Compsani; Episcoporum Suessani, S. Agathae Gothorum, Stabiani, Aversani, Acerrani, Puteolani, Cavensis-Sarnensis, Nucerini Paganorum, Isolani, Abellinensis, Laquedoniensis, Thelesini, Iserniensis- Venafrani, Caputaquensis, Aliphani, S. Angeli, Calvensis-Theanensis, Casertani, Caiacensis, Aquinatensis ac Pontiscurvi, necnon Abbatum nullius Dioecesis SS. Trinitatis Cavensis ac Montis Virginis. Conlegia quoque canonicorum, parochi  et clerus, atque universorum omnium Nolanae dioecesis municipiorum rectores, adsessores et cives, datis syngraphis, unanimi consensu, petitionem ipsam confirmarunt; sed illos morte praereptus Decessor Noster diuturni voti compotes reddere nequivit. Nunc autem cum tu, pariter ipsorum venerabilium Fratrum nomine, Nos iterata prece adieris, eadem expromens vota, auspicatissimam nactus occasionem, et sacerdotalis Nostri iubilaei, et renovationis cathedralis tui templi, quod iam igne haustum, modo splendide restitutum, et mirandis artis operibus, te curante, decoratum atque auctum, divino cultui denuo aperietur; Nos ut utriusque eventus perennis exstet memoria, optatis hisce piis annuendum ultro libenterque existimavimus. Etenim spem prope certam fovemus, quin imo minime dubitamus, futurum ut auspicatus hic sacrarum exuviarum in Campaniam reditus, hac in pulcherrima regione, quae iure meritoque dicta fuit felix, incrementum excitet fidei atque exercitationis actuosae christianarum virtutum, quae dumtaxat valent tum ad veram ac duraturam in terris cum ad aeternam  in coelo felicitatem acquirendam. Quae cum ita sint, aream plumbeam in qua iamdiu a vetustissimis temporibus sacrum divi Paulini corpus assevatur, a Praelato fidei promotore, coram duobus testibus rite recognitam,  et quaquaversus integram repertam, a basilica tiberina S. Bartholomaei in vaticanas Nostras privatas aedes transferendam curavimus, hoc quidem consilio, scilicet ut venerandum illud depositum Nos ipsi manibus Nostris tibi committamus, Notam adducendum, in urbem residentiae tuae episcopalis, atque ipso in cathedrali templo rite condendum, ad altare, quod ob magnificentiam et splendorem dignum apprime volumus, cui tam pretiosi thesauri custodia concredatur. Praeterea peculiari devotionis sensu ducti, quo tantum Sanctum prosequimur et recolimus, liturgici quoque cultus decorem extendere atque amplificare volentes, apostolica Nostra auctoritate, tenore praesentium, edicimus ut festum ipsius sancti Episcopi, quod huc usque ritus simplicis fuit, evehatur in Ecclesia universa ad festum ritus duplicis, celebrandum singulis in posterum annis die vigesima secunda mensis iunii. Quoad Nolanam vero dioecesim, in qua iure iam festum idem agitur duplici primae classis ritu, mandamus ut in posterum, die a te designando, prouti tibi in Domino expedire videbitur, solemnis etiam huius Sancti corporis translationis memoria, quotannis, similiter duplici maiori ritu recolatur. Insuper ut dispositionum omnium, quae praesentibus  litteris continentur, etiam in sacra liturgia recordatio permaneat, praecipimus ut earundem expressa mentio fiat in tertia lectione secundi Nocturni Officii dicti Sancti. Quem ad finem, atque ut ea omnia quae superius ediximus plenum sortiantur effectum, tibi, venerabilis Frater, potestatem facimus exhibendi praesentes litteras Nostras iis personis et congregationibus illis, ad quas pertinet, voluntatem hanc Nostram exsecutioni mandare. Tandem ut solemnia translationis sacri corporis divi Paulini etiam cum spirituali christiani populi emolumento agantur, omnibus et singulis fidelibus ex utroque sexu, qui quotannis, die sacro memoriae reditus sanctarum ipsius exuviarum, vere poenitentes et confessi ac S. Communione refecti, cathedralem ecclesiam Nolanam a primis Vesperis ad  occasum solis diei huiusmodi visitent, ibique pro christianorum principum concordia, haeresum exstirpatione, peccatorum conversione, ac S. Matris Ecclesiae exaltatione pias ad Deum preces effundant, plenariam omnium peccatorum suorum indulgentiam et remissionem misericorditer in Domino concedimus. Iis vero qui, eodem die, contrito saltem corde, cathedralem dictam ecclesiam y ut superius diximus, preces fundentes visitent, de numero poenalium, in forma Ecclesiae solita, septem annos totidemque quadragenas expungimus.

Postremo largimur fidelibus iisdem, si malint, liceat indulgentia eadem plenaria ac partiali, vita functorum labes poenasque expiare. Non obstantibus Nostra et Cancellariae Apostolicae regula de iure quaesito non tollendo, aliisque constitutionibus et ordinationibus apostolicis, etiam speciali atque individua mentione ac derogatione dignis,ceterisque contrariis quibuscumque.

Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris, die XVIII Septembris MCMVIII, Pontificatus Nostri anno sexto.

R. CARD. MERRY DEL VAL,
a Secretis Status.


*AAS, vol. IV (1909), n. 3, pp. 245-249.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana