Index   Back Top Print


PIUS PP. X

LITTERAE APOSTOLICAE

IN SUBLIMI*

DIOECESIS NEO-WESTMONASTERIENSIS IN ARCHIDIOECESIM ERIGITUR VANCOUVERIENSEM DENOMINANDAM.

 

Ad futuram rei memoriam. — In sublimi Principis Apostolorum cathedra, nullis quidem meritis Nostris divinitus collocati, in omnes catholici orbis partes vigili studio oculos mentis nostrae convertimus, et quae rei sacrae procurationi melius gerendae faciant, quae catholico nomini aeternaeque fidelium saluti, bene, prospere feliciterque eveniant, ea quidem, Apostolica auctoritate interposita, propensa voluntate praestare maturamus. Iamvero cum dioecesis Neo-Westmonasteriensis in Columbia britannica dominii Canadensis, provinciae ecclesiasticae Victoriae in insula Vancouver, novis aucta fuerit feliciter incrementis, ac tum catholicorum numero, cum viarum facilitate, ita ceteris eiusdem provinciae ecclesiasticae territoriis praemineat, ut opportunum consilium visum sit, vacante in praesens metropolitana sede Victoriensi, novo ordine eandem ecclesiasticam provinciam disponere; Nos omnibus rei momentis attento ac sedulo studio perpensis cum Venerabilibus Fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus negotiis Propagandae Fidei praepositis, de Fratrum eorundem consilio quae infrascripta sunt decernenda existimavimus. Nimirum omnes et singulos, quibus Nostrae hae litterae favent, a quibusvis excommunicationis et interdicti aliisque ecclesiasticis sententiis, censuris et poenis, si quas forte incurrerint, huius tantum reigratia absolventes et absolutos fore censentes, motu proprio atque ex certa scientia et matura deliberatione Nostris deque Apostolicae potestatis plenitudine, praesentium vi, dioecesim Neo-Westmonasteriensem praefatam ad dignitatem metropolitanam evehimus, eiusque sedem transferendam edicimus e civitate Neo-Westmonasteriensi ad civitatem Vancouver, a qua posthac denominetur archidioecesis Vancouveriensis. Praeterea eadem Nostra auctoritate pariterque per praesentes volumus ac mandamus, ut actualis archidioecesis Victoriae in insula Vancouver, quae nunc vacat, exinde habeatur tamquam dioecesis suffraganea praedictae metropolitanae sedis Vancouveriensis sic per nos erectae, una cum praefectura Apostolica de Yukon, singulis cuiusque territoriis actuali extensione servata. Decernentes praesentes litteras firmas, validas et efficaces existere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, illisque ad quos spectat et spectare poterit in omnibus et per omnia plenissime suffragari, sicque in praemissis per quoscumque iudices ordinarios et delegatos iudicari et definiri debere, atque irritum et inane, si secus super his a quoquam, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit attentari. Non obstantibus Nostra et Cancellariae Apostolicae regula de iure quaesito non tollendo, aliisque Constitutionibus et ordinationibus Apostolicis ceterisque, speciali licet atque individua mentione et derogatione dignis, in contrarium facientibus quibuscumque.

Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris die xix Septembris MDCCCCVIII, Pontificatus Nostri anno sexto.

R. CARD. MERRY DEL VAL,
a Secretis Status.


*A.A.S., vol. IV (1909), n. 3, pp. 198-199

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana