Index   Back Top Print


PIUS PP. X

LITTERAE APOSTOLICAE

ROMANORUM PONTIFICUM*

NOVUS VICARIATUS APOSTOLICUS ERIGITUR «DE TEMISKAMINGUE» NUNCUPANDUS.

 

Ad futuram rei memoriam. — Romanorum Pontificum Decessorum Nostrorum vestigiis insistentes, dioeceses nimis amplas, cum gravis momenti rationes id suadere videantur, Apostolica Nostra auctoritate dividimus, ut aucto Pastorum numero, dominici gregis incolumitati et bono, potiori diligentia ac studio consulamus. Iamvero cum dioecesis Pembrokiensis, provinciae ecclesiasticae Octaviensis in Canada, amplissimo territorio extendatur, ita ut in septentrionali praesertim tractu nova paranda sint catholicae fidei subsidia, quibus im migrantium colonorum recentibus necessitatibus provideatur; Nos collatis consiliis cum Venerabilibus Fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus negotiis Propagandae Fidei praepositis, in Boreali plaga memoratae dioecesis Pembrokiensis ex ea distracta novum Apostolicum vicariatum erigendum esse censuimus. Quare omnes et singulos, quibus Nostrae hae litterae favent, a quibusvis excommunicationis et interdicti aliisque ecclesiasticis sententiis, censuris et poenis, si quas forte incurrerint, huius tantum rei gratia absolventes et absolutos fore censentes, motu proprio atque ex certa scientia et matura deliberatione Nostris deque Apostolicae potestatis plenitudine, praesentium vi, ab ipsa dioecesi Pembrokiensi sequentibus limitibus definitum territorium dismembramus. Ad septentrionem mari cui nomen sinus de Hudson, inde a limite orientali districtus de Keewatin usque ad Promontorium Henriette, exinde vero linea quae, a dicto promontorio ducta et per maris sinum James transiens, ad oram fluminis porrigitur quod dicitur Magni ceti; dein vero hoc ipso flumine usque ad extremam oram orientalem lacus de Apiokumish, Ad orientem arcu meridiano 72°, qui e dicto puncto descendit usque ad Altitudihem terrarum, unde limitatur pars septentrionalis provinciae Quebecensis. Ad meridiem territorium dictum, e dioecesi Pembrokiensi seiungendum, definiatur hac ipsa Altitudine terrarum, quae occidentem versus gradi tur usque ad limitem occidentalem comitatus de Ghicoutimi, ad austrum exinde declinans; postea hoc occidentali limite ipsius comitatus de GMcóutimi, exinde occidentali limite comitatus de Quebec, usquedum perveniatur ad circulum latitudinis, qui ad occidentem vergens transit per extremitatem septentrionalem comitatus de Ottawa; postea tali circulo latitudinis usque ad dictam extremitatem, exinde linea quae separat comitatum de Ottawa a comitatu de Pontive, usque ad circulum latitudinis 47°, deinceps eodem latitudinis circulo occidentem versus, usque ad limites seiungentes dioecesim Pembrokiensem a dioecesi S.Mariae Ormensi; inde vero, septentrionem versus, eadem divisionis linea inter duas praedictas dioeceses usque ad Altitudinem terrarum, quae separat cursus aquarum adfluentium ad sinum de James ab aquis adfiuentibus ad magnos lacus sitos inter provinciam de Ontario et Status foederatos; postea occidentem versus,.eadem Altitudine terrarum usque ad boream lacus Nipigon, et exinde circulo parallelo huius latitudinis usque ad limitem orientalem districtus, de Keewatin. Ad occidentem autem territorium ipsum definiatur arcu meridiano, qui districtum de Keewatin ad orientem limitat, usque ad sinum die Hudson. Hoc autem territorium, quod hisce finibus circumscriptum e dioecesi Pembrokiensi sic tenore praesentium separamus, eadem Nostra auctoritate in novum distinctum vicariatum Apostolicum erigimus de Temiskamingue denöminandum, ipsumque adsignandus provinciae ecclesiasticae Octaviensi. Decernentes praesentes litteras firmas, validas et efficaces existere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, illisque ad quos spectat et spectare poterit in omnibus et per omnia plenissime suffragari, sicque in praemissis per quoscumque iudices ordinarios et delegatos iudicari et definiri debere, atque irritum et inane si secus super his a quoquam, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit attentari. Non obstantibus Nostra et Cancellariae Apostolicae regula de iure quaesito non tollendo, aliisque Constitutionibus et ordinationibus Apostolicis caeterisque, speciali licet atque individua mentione et derogatione dignis, in contrarium facientibus quibuscumque.

Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris die XXII Septembris MDCCCCVIII, Pontificatus Nostri anno sexto.

 R. CARD. MERRY DEL VAL,
a Secretis Status.


*A.A.S., vol. IV (1909), n. 3, pp. 199-201

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana