Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. X

LITTERAE APOSTOLICAE

RETULIT AD NOS*

INDULGENTIA PLENARIA CONCEDITUR RECITANTIBUS ORATIONEM
AD REPELLENDAS HAERETICORUM INSECTATIONES

 

Ad perpetuam rei memoriam. - Retulit ad Nos Cardinalis Archiepiscopus Pragensis fideles adlectos in piam associationem, cui titulus Cruciata precum ad repellendas haereticorum insectationes (Gebets Kreuzzug), recitare solitos esse piam orationem, ut gratiarum omnium auctor, Salvator Noster ac Redemptor Dei vivi filius, Iesus Christus, catholicos in fide confirmet, a periculis perversionis defendat, in viam perditionis ambulantes a discrimine praestet incolumes, denique impiorum maehinationes irritas reddat et arceat. Nos autem quibus nihil antiquius est quam ut christianus populus immutatum tueatur religionis et avitae fidei patrimonium, quum idem Cardinalis Antistes Nos enixe flagitaverit, ut recitantibus piam dictam precem, plenariam indulgentiam, servatis de iure servandis, largiri de Apostolica benignitate dignaremur, votis hisce annuendum coelestesque thesauros Ecclesiae, quorum Nobis Altissimus dispensationem commisit, reserandos ultro libenterque existimavimus. Quae cum ita sint, de omnipotentis Dei misericordia ac Beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius auctoritate confisi, omnibus et singulis fidelibus nunc et in posterum rite adlectis in piam memoratam precum in universo terrarum orbe Cruciatam, qui vere poenitentes et confessi ac sacra Communione refecti, ipsam orationem ad impellendas haereticorum insectationes vel latine vel teutonice vel quovis alio idiomate, dummodo versio fidelis sit, iuxta exemplar exaratum latine ac teutonice, quod latine incipit verbis O Iesu, Salvator ac Redemptor meus, teutonice autem verbis O Iesus, mein Heiland und Erlöser; desinit vero latine in haec verba in unitate Spiritus Sancti per omnia saecula saeculorum - Amen, ac teutonice des heiligen Geistes von Ewigkeit zu Ewigkeit - Amen; quod exemplar in tabulario Secretariae Nostrae Brevium asservari iussimus, quovis anni die vel publice vel privatim pie recitent, ac devote et in quovis publico templo etiam pro christianorum Principum concordia, haeresum extirpatione, peccatorum conversione ac S. Matris Ecclesiae exaltatione pias ad Deum preces effundant, quo die id agant, servatis de iure servandis, plenariam omnium peccatorum suorum indulgentiam et remissionem, quam etiam animabus christifidelium, quae Deo in caritate coniunctae ab hac vita migraverint, per modum suffragii applicare possint, misericorditer in Domino concedimus ac largimur.Contrariis non obstantibus  quibuscumque. Praesentibus perpetuis futuris temporibus valituris.Verum praecipimus ut praesentium litterarum authenticum exemplar ad Secretariam Indulgentiarum transmittatur, secus praesentes nullae sint, utque praesentium similiter litterarum transumptis, etiam impressis, manu alicuius notarii publici subscriptis et sigillo personae in ecclesiastica dignitate constitutae munitis, eadem prorsus adhibeatur fides, quae adhiberetur ipsis praesentibus, si forent exhibitae vel ostensae.

Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris die XXXI Octobris MDCCCCVIII, Pontificatus Nostri anno sexto.

 R. CARD. MERRY DEL VAL,
a Secretis Status.


*AAS, vol. IV (1909), n. 3, pp. 203-204.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana