Index   Back Top Print


PIUS PP. X

LITTERAE APOSTOLICAE

DECESSOR NOSTER*

FIDELES OMNES, MANU GESTANTES APPOSITUM ROSARIUM, RITE BENEDICTUM, IN RECITATIONE CORONAE PRETIOSISSIMI SANGUINIS, INDULGENTIAM L DIERUM PRO QUOLIBET "PATER" ET QUOLIBET "GLORIA" LUCRARI POSSUNT, PRAETER IAM CONCESSAS.

 

 Ad perpetuam rei memoriam. — Decessor Noster recolendae memoriae Leo PP. XIII per Rescriptum S. Congregationis Indulgentiarum sub die XVIII Septembris anno MDCCCXCIII Sodalibus inscriptis in Confraternitatem a Pretiosissimo Sanguine, cum recitent coronam ipsius Pretiosissimi Sanguinis, manu gestantes appositum rosarium rite benedictum, pro qualibet Dominica oratione et qualibet prece a « Gloria Patri » nuncupata, partialem quinquaginta dierum indulgentiam, vel defunctis applicabilem, largitus est Nunc autem cum dilecti filii sacerdotes Missionarii a Pretiosissimo Sanguine Nos enixis precibus flagitaverint, ut indulgentiam eandem ad universos ex utroque sexu fideles extendere de Apostolica benignitate, velimus: Nos salutare ac frugiferum consilium esse rati, coelestium munerum erogatione, excitare gentes ad passionis Domini mysterium rite recolendum, votis his piis annuendum libenti quidem animo existimavimus. Quare de Omnipotentis Dei misericordia ac Beati Petri et Pauli Apostolorum Eius auctoritate confisi per praesentes concedimus, ut singuli atque universi fideles ex utroque sexu, nunc et in posterum ubique terrarum existentes potiri queant praefata partiali indulgentia adnexa recitationi Coronae Sanguinis Pretiosissimi, dummodo serventur conditiones omnes quae additae sunt concessioni, quam recensuimus, per memoratum Rescriptum a Decessore Nostro Confraternitatis cognominis Sodalibus factae, et dummodo ipsae Coronae sint rite benedictae a potestatem habentibus, et iuxta formulam a Sacrorum Rituum Congregatione probatam. Non obstantibus contrariis quibuscumque. Praesentibus perpetuis futuris temporibus valituris. Sed volumus ut praesentium Litterarum exemplar, sub poena nullitatis gratiae obtentae, ad Supremam Congregationem S. Romanae et Universalis Inquisitionis de more exhibeatur; ac similiter ut praesentium Litterarum transumptis, seu exemplis, etiam impressis, manu alicuius Notarii publici subscriptis, et sigillo personae in ecclesiastica dignitate vel officio constitutae munitis, eadem prorsus fides adhibeatur, quae adhiberetur ipsis praesentibus, si forent exhibitae, vel ostensae.

Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris, die IX Decembris MCMIX, Pontificatus Nostri anno septimo.

R. CARD. MERRY DEL VAL,
a Secretis Status.

Die 13 Decembris 1909. — Praesentium Litterarum exemplar ad hanc Supremam S. Congregationem S. Romanae et Universalis Inquisitionis exhibitum fuit. In quorum fidem, etc. Aloisius Giambene, Substitutus pro Indulgentiis.


*A.A.S., vol. II (1910), n. 4, pp. 138-139

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana