Index   Back Top Print


PIUS PP. X

LITTERAE APOSTOLICAE

REFERT AD NOS*

ERECTIO SODALITII SUB TITULO MISSAE REPARATRICIS IN ARCHISODALITATEM PRO UNIVERSA HELVETIA CUM FACULTATE AGGREGANDI ET CUM COMMUNICATIONE INDULGENTIARUM.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Refert ad Nos dilectus filius Ioannes Ev. Kleiser, protonotarius apostolicus et canonicus B. Mariae Virginis Friburgi, per decretum sub die xxiv Novembris mensis, anno MDCCCCIX, ab Ordinario dioecesis Lausannensis et Genevensis editum in instituto Societatis Marienheim appellatae, Friburgi Helvetiorum, canonice erectam fuisse piam sodalitatem sub titulo Missae Reparatricis, ipsumque Ioannem sive alium sacerdotem ab eodem delectum atque in munere successorem, confraternitatis illius Rectorem fuisse designatum. Finis sodalitatis enunciatae est honorem Dei a christianis omissione Missae festivis diebus laesum per alterius Missae auditionem piare, ita ut sodales iidem praeter Missam consuetam, diebus dominicis ac de praecepto festis, quasi locum christifidelium negligentium obtinentes, alteram Missam audire teneantur, et si gravi de causa impediantur, quominus ad alterum sacrum illis diebus assistant, fas sit ipsis vel se Eucharisticis dapibus eadem illa dominica reficere, vel intra hebdomadam Sacro adstare.

Verum cum praedictae Sodalitates iam in Gallia, Belgio, Hollandia, Austria, Britannia, Hispania ac Germania institutae sint respective Nationales, id est in unaquaque natione Archisodalitas existat, reliquarum centrum et caput; et supradicto Friburgensis sodalitii Moderatori, in votis admodum sit, ut societatem eandem Friburgi erectam, ad gradum ac dignitatem archisodalitii pro tota Helvetia evehere dignaremur, additis peculiaribus indulgentiis, quae iam concessae sunt similibus archisodalitatibus, et nuperrime archisodalitio dioecesis Argentinensis per similes apostolicas litteras die XXV Iunii mensis, anno MDCCCCVI datas; Nos votis his annuendum, quantum in Domino possumus, existimamus. Itaque ut frugifera huiusmodi societas potiora capiat incrementa, illi omnes et singulas indulgentias conferimus quibus Argentinensis archisodalitas pollet. Nimirum omnibus et singulis fidelibus ex utroque sexu qui ipsam Friburgensem a Missa Reparatrice nuncupatam societatem in posterum ingredientur, die primo eorum ingressus, si vere poenitentes et confessi Sacram Synaxim sumpserint, plenariam; ac tum inscriptis quam in posterum inscribendis eadem in societate sodalibus in cuiuslibet eorum mortis articulo, si item vere poenitentes et confessi, vel, quatenus id facere nequiverint, nomen Iesu ore, si potuerint, sin minus corde devote invocaverint, et mortem tamquam peccati stipendium submisso animo susceperint, etiam plenariam; denique iisdem nunc et posterum similiter existentibus societatis eiusdem sociis, si item admissorum confessione expiati ac coelestibus epulis refecti, singulis annis die festo Perdolentis Virginis ab ortu, et die festo Sanctae Annae Deiparae Virginis Matris, dominica infra octavam sollemnitatis SS. Corporis Christi Domini, et feria quinta in Coena Domini, a primis vesperis ad occasum solis dierum huiusmodi, propriam respectivae societatis ecclesiam, si extet in locis ubi ipsi sodales degunt, secus cuiusque curiale, aut aliud quodvis publicum templum visitent, ibique pro Christianorum Principum concordia, haeresum extirpatione, peccatorum conversione ac S. Matris Ecclesiae exaltatione pias ad Deum preces effundant, quo ex iis die id agant similiter plenariam omnium peccatorum suorum indulgentiam et remissionem misericorditer in Domino concedimus. Insuper iisdem confratribus sive sororibus, quoties corde saltem contrito, iuxta societatis tabulas pietatis quodvis sive charitatis opus exerceant, de numero poenalium dierum in forma Ecclesiae consueta expungimus sexaginta. Sed largimur fidelibus iisdem si malint fas sit, excepta plenaria in mortis articulo lucranda indulgentia, reliquis plenariis sive partialibus indulgentiis functorum vita labes poenasque expiare. Praesentibus perpetuis futuris temporibus valituris.

Praeterea cum maxime peropportunum Nobis videatur, ut etiam in Helvetia centrum constituatur pro huiusmodi Sodalitio, apostolica Nostra auctoritate, praesentium vi, perpetuumque in modum Sodalitatem superenunciatam a Missa Reparatrice nuncupatam Friburgi Helvetiorum erectam in Instituto Societatis Marienheim appellatae in Archisodalitatem cum propriis privilegiis erigimus atque instituimus. Archisodalitatis autem sic erectae Moderatori potestatem facimus nominandi zelatores atque zelatrices facultate gaudentes legitime ac valide recipiendi atque aggregandi sodales. Ipsi denique moderatori, et memoratis zelatoribus et zelatricibus praesentibus et futuris similiter perpetuo, apostolica Nostra auctoritate concedimus, ut ipsi alias quascumque eiusdem nominis atque instituti societates in tota Helvetia existentes, canonice sibi aggregare queant; illisque omnes et singulas indulgentias, relaxationes ipsi Archisodalitati a Sede Apostolica concessas, dummodo aliis communicari possint, in forma Ecclesiae consueta communicare valeant, servatis tamen Clementis PP. VIII Nostri Praedecessoris Constitutione, aliisque apostolicis ordinationibus desuper editis. Decernentes praesentes litteras firmas, validas et efficaces existere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, illisque ad quos spectat et spectare poterit in omnibus et per omnia plenissime suffragari, sicque in praemissis per quoscumque iudices ordinarios et delegatos iudicari et definiri debere, atque irritum et inane, si secus super his a quoquam, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit attentari. Non obstantibus contrariis quibuscumque. Volumus autem ut praesentium litterarum transumptis, seu exemplis etiam impressis, manu alicuius notarii publici subscriptis, et sigillo personae in ecclesiastica dignitate constitutae munitis, eadem prorsus fides adhibeatur, quae adhiberetur ipsis praesentibus si forent exhibitae vel ostensae.

Datum Romae apud S. Petrum, die VI Aprilis MCMX, Pontificatus Nostri anno septimo.

R. CARD. MERRY DEL VAL,


a Secretis Status


*A.A.S., vol. IV (1910), n. 10, pp. 282-284

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana