Index   Back Top Print


PIUS PP. X

LITTERAE APOSTOLICAE

 ROMANUM DECET*

PIACULARIS PERPETUA MISSA, IN OMNIBUS GALLIAE ECCLESIIS
INSTITUITUR ADDITA PLENARIA INDULGENTIA

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Romanum decet Pontificem, cui Militantis Ecclesiae divinitus regimen commissum est, ad Purgantem etiam Ecclesiam animum paterno studio convertere. Quare magno in primis animi solatio novimus non deesse pios in Gallia sacerdotes qui plures quotannis Missas sponte celebrent, ut abolita a civilibus legibus Missarum legata, quantum est situm in iis, suppleant; ipsosque sacerdotes merito laudis praeconio cohonestantes, minime dubitamus asserere, eosdem Deo Nobisque acceptissimum opus inchoasse. Nos ipsi praeterea iuxta mentem piorum fundatorum duo Missarum millia singulos in annos celebranda providimus, ne vita functorum fidelium in purgatorio igne detentae animae tanto spirituali bono destituantur. Nunc autem novum cupientes Pontificalis sollicitudinis argumentum proferre, placet Nobis multorum Galliae Antistitum votis annuere, et sollemnem in universa eadem natione supplicationem indicere, ut animae defunctorum ipsorum piaculari Sacro ritu litato a peccati» solvantur. Itaque Apostolica Nostra auctoritate praesentium vi perpetuumque in modum edicimus, ut singulis annis uno e Novembris mensis dominicis diebus in universis Galliae Ecclesiis ad eum quem supra diximus finem, requietis Missa celebretur; omnibusque et singulis fidelibus ex utroque sexu qui eadem dominica in Ecclesiis ipsis admissorum confessione expiati, coelestibus epulis se reficiant, plenariam omnium peccatorum suorum indulgentiam ad labes poenasque defunctorum in forma Ecclesiae solita expiandas concedimus. Decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces semper existere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, illisque ad quos spectat et in posterum spectabit, in omnibus et per omnia plenissime suffragari, sicque in praemissis per quoscumque iudices ordinarios et delegatos iudicari et definiri debere, atque irritum et inane, si secus super his a quoquam, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter, contigerit attentari. Non obstantibus Constitutionibus et Ordinationibus apostolicis, ceterisque contrariis quibuscumque.

Datum Romae apud S. Petrum, die VI Iulii MCMX, Pontificatus Nostri anno septimo.

 R. CARD. MERRY DEL VAL,
a Secretis Status.


*A.A.S., vol. II (1910), n. 15, pp. 573-574

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana