Index   Back Top Print


PIUS PP. X

LITTERAE APOSTOLICAE

 SERAPHICI PATRIARCHAE*

DE IURE PRAECEDENTIAE IN PROCESSIONIBUS SACRISQUE FUNCTIONIBUS
IN TRIBUS FAMILIIS MINORITICIS.

 

Seraphici Patriarchae universum Ordinem quum Romani Pontifices Praedecessores Nostri singulari benevolentia semper fuerint prosecuti, eiusque familias specialibus gratiis et privilegiis in bonum fidelium auxerint; Nos, qui pari amore impellimur erga praefatum Ordinem, de Ecclesia Dei praeclare meritum, perfectiori religiosae observantiae ex parte singulorum religiosorum, consulere summopere exoptantes, has litteras motu proprio et ex certa scientia conscribere opportunum duximus ad maiorem pacis et verae concordiae tutelam inter eosdem efficacius firmandam. Humilitatis et mansuetudinis Magister inclitus Beatissimus Franciscus, dilectos filios suos hortatur in Regula cap. X: « ut caveant ab omni superbia, vana gloria, invidia, avaritia, cura et sollicitudine huius saeculi, a detractione et murmuratione ». De qua re ait Seraphicus Doctor, in sermone super Regulam Fratrum Minorum: « Ab omni superbia, quae est mater, vana gloria, invidia, quae sunt proles superbiae secundum Gregorium. Et signanter dicit: Ab omni superbia, quia superbia est respectu superioris, inferioris et paris. Unde super illud Iob: Parvulum occidit invidia, dicit Gregorius: Superbus invidet superioribus? quia non aequatur eis; paribus, quia aequantur ei; inferioribus, ne aequentur ei. - Tangit vitium principale quoad proximum, cum dicit: Detractione et murmuratione. Ideo dicitur Ecclesiastae cap. X, v. 11: Si mordeat serpens in silentio, nihil eo minus habet, qui occulte detrahit. Morsus iste multum virus infundit Ordini, quia turbat multos, pacem habentes; et ideo susurrones et detractores Deo sunt odibiles ».

Unde in eadem Reg. cap. III, praescribit Institutor sanctissimus ut fratres sui « non litigent, neque contendant verbis, nec alios iudicent; sed sint mites, pacifici et modesti, mansueti et humiles ». Quae verba ita in citato sermone exponit Doctor Seraphicus: « Mites, quoad animum; pacifici, quoad verbum; modesti, quoad factum; mansueti, quoad proximum; humiles, quoad Deum ». Et in sermone V de S. Francisco praefatus Doctor Seraphicum Patrem filios ad mansuetudinem praesertim et humilitatem inducentem introducit, et ait: « Non sit igitur oculus cuiusquam nequam, quia Deus bonus est; sed omnes doctrinam Christi, immo Francisci audiant et addiscant tamquam boni doctoris, qui docuit quod didicit, sine deceptione, sine fictione, sine oblivione, sine dubitatione. Dicat igitur Beatus Franciscus: Discite, alios excitando; dicat nihilominus alios informando: quia mitis sum et humilis corde. Addiscite, hoc est, ad meum exemplum sitis mites et humiles. Mitis est homo per affectum fraternitatis; humilis, per affectum inferioritatis, sive minoritatis; unde esse mitem, hoc est esse omnium fratrem; esse humilem, hoc est esse omnibus minorem: esse ergo mitem et humilem corde, hoc est esse vere Fratrem Minorem; discite igitur a me esse mites et humiles, hoc est esse Fratres Minores ».

In commentariis autem in Evangelium S. Lucae, cap. IX ait: « Quanto sumus humiliores, tanto sumus a tumore superbiae inaniores; et quanto inaniores a tumore superbiae, tanto pleniores dilectione; et quanto hac pleniores, tanto maiores... ideo minor est maior, quia, quanto quis humilior, tanto Christo similior, et per hoc tanto ei proximior; Christus autem est maximus; sed quanto aliquis maximo propinquior, tanto maior: quanto ergo quis minor, tanto maior; et hoc est quod ipse innuit infra vigesimo secundo... Ergo inter viros spirituales non debet esse contentio de primo loco, sed de postremo,- quia ille honorabilior est ». Quapropter in sermone IV de S. Francisco ita concludit: « Magnum pondus impositum est super nos, dico vobis, quod de hoc Minores, vocamur, quia debemus nos reputare omnibus inferiores et viliores Displicet vobis aliquando de nobis, si videtis aliquando aliquem ex nobis superbum; certe multo magis displicet Deo ».

Optandum igitur esset, ut inter Francisci filios nunquam de primo loco esset contentio, sed unice de postremo; sed inimicus homo, sub specie boni, sub inani praetextu zeli decoris propriae sodalitatis, controversias plurimas inter tres Familias Minoriticas humillimi et mitissimi Patris suscitavit, quae innumeras crearunt lites, per S. Sedem diremptas, in quibus unaquaeque Familia eas victorias, quas anteactis litibus reportaverat contra aliam partem litigantem, opportune et importune allegare consuevit. Nec hodiernis temporibus cessarunt contentiones huiusmodi; nam a quatuor annis denuo disputare coeperunt inter se duae primae Familiae Minoriticae de iure praecedentiae in processionibus, aliisque sacris functionibus. Quapropter, ut a triplici Familia Fratrum Minorum, contentiones de praecedentia penitus eliminentur, et vix natae excludantur, de plenitudine potestatis Nostrae Apostolicae (quidquid olim fuerit de iure vel de facto praecedentiae inter praefatas Familias Minoriticas), confirmatis prius omnibus et singulis, quae in Nostris Litteris Apostolicis « Septimo iam pleno saeculo », diei 4 Octobris 1909, et « Paucis ante diebus », editis sub die 1 Novembris eiusdem anni 1909 continentur, praesertim de praecedentia trium Ministrorum Generalium inter se, firma semper lege, quod haberi debeant et sint dignitate pares et quod praedecessorum suorum perpetuam seriem ab ipso Seraphico Patre omnes iure ducant; de praecedentia in singulis Conventibus, quae sequuntur, edicimus, declaramus, ordinamus, et omnino servari iubemus, videlicet:

I. In omnibus et singulis tribus Minoritici Ordinis Familiis haec norma praecedentiae observanda erit, scilicet: Illa Familia Minoritica, quae in civitate vel loco est antiquior, aliam vel alias Familias Minoriticas praecedat, nisi certo constet, Familiam Minoriticam in civitate vel loco recentiorem in possessione praecedentiae positam esse. Salvis tamen limitationibus infra praescriptis.

II. Quia tamen probatio possessionis, seu quasi possessionis saepissime fit controversiarum occasio, probatio autem antiquitatis in civitate vel loco planior ac facilior evadere solet, regulam possessionis, seu quasi possessionis quoad Familias Minoriticas ad novissimum decennium reducendam decernimus, hoc modo: Familia Minoritica, quae saltem, infra spatium temporis, a die 1 Ianuarii 1900 ad diem 15 Augusti 1910 inclusive computandum, in aliqua civitate vel loco realem et actualem possessionem praecedentiae super aliam vel alias Familias Minoriticas de facto habeat, aliam vel alias perpetuo praecedat, etiamsi possessio illa, dummodo realis sit et actualis, aliquo vitio infecta inveniatur; quo in casu, pro sanata et convalidata habenda erit, prouti ex nunc sanare et convalidare intendimus. - Quod si, hoc durante decennio, nulla ex tribus Familiis Minoriticis occasionem habuerit ponendi actus actualis praecedentiae, quia nullae processiones in civitate vel loco factae sint, vel ad nullam ex iisdem accesserint Familiae illae Minoriticae, tunc ad solam prioritatem fundationis conventus attendendum est. - Quoad futuras autem fundationes conventuum Minoritarum, si lapsu temporis aliqua controversia inter ipsas Familias Minoriticas circa praecedentiam suscitetur in aliqua civitate vel loco, semper pariter ad solam prioritatem conventus, numquam vero ad possessionem attendatur.

III. Quia pariter vel ipsum principium antiquitatis unius conventus prae alio vel aliis, in tanta, a saeculo et ultra, rerum perturbatione,  iniqua praesertim conventuum suppressione et destructione, difficultatibus haud levibus aliquando obnoxium existit, praesertim, si post longam annorum seriem, communitas in aliqua civitate vel loco primaeva fundatione antiquior, instauretur, et praecedentiam antiquam praetendat; Nos, ut etiam ex hoc capite, futuris controversiis aditum occludamus, decernimus, ut a Familiis Minoriticis inter se, principium antiquitatis conventus invocari amplius nequeat in futuris reassumptionibus veterum conventuum vel aedificationibus novorum, loco veterum, a Familia ob primaevam fundationem conventus antiquiori peractis, si haec Familia per quinquaginta integros annos ab illa civitate vel loco quacumque de causa absens de facto fuerit. Ideoque, si communitas per quinquaginta saltem annos integros absens, ad antiquum conventum redeat, vel novum extruat, antiquitas eius computanda erit a reditu tantum, seu a canonicae Familiae restauratione. - Quoad veteres autem conventus, ante datam huius motus proprii iam reassumptos vel de novo constructos a Familia Minoritica, quae antiquiorem in civitate vel loco habuerat conventum, serventur praescripta in articulis I et II.

IV. Salvis iis, quae de possessione dicta sunt, praecedentia quoad singulos conventus respiciat tantum civitatem cum suo suburbio, vel locum cum suo suburbio, ideoque solum districtum, qui alibi communalis, alibi municipalis dici solet. Unde extra districtum proprium, praecedant, qui in illo alio districtu conventum possident; quod si nulla ex Familiis Minoriticis in illo loco non proprio seu a proprio districtu communali seu municipali alieno, conventum habeat, praecedentia hunc ordinem servet: praecedant primo loco Fratres Minores ab Unione Leoniana; secundo loco Fratres Minores Conventuales; tertio loco Fratres Minores Capuccini.

V. Tandem, si ob certum defectum documentorum authenticorum vel possessionis, articulo II descriptae, dubium de antiquitate vel de ipsa possessione persistat, concedimus, ut praecedentia detur Minoribus ab Unione Leoniana supra Minores Conventuales et Minores Capuccinos, et Conventualibus supra Capuccinos.

VI. Quoad conventus triplicis Familiae Minoriticae Romae et Assisii, nihil prorsus omnino immutetur.

VII. Si autem in posterum (quod Deus avertat) nova aliqua contentio de praecedentia inter tres Familias Minoriticas sit exoritura, rem auctoritate et nomine S. Sedis definiat Ordinarius loci, iuxta praescripta harum Litterarum Apostolicarum; ad quem finem sola documenta authentica admittat, et omni iudiciali solemnitate praetermissa, per summariam, extraiudicialem et administrativam provisionem, gratis omnino brevique decreto, controversiae finem imponat. Sacra autem Congregatio, negotiis Religiosorum Sodalium praeposita, omnes recursus circa praecedentiam inter tres Familias Minoriticas ad Ordinarium loci remittat cum monito, ut, absque mora, controversiam dirimat: quod si in casu aliquo extraordinario ipsa Sacra Congregatio gravissimis de causis iudicium sibi reservandum duxerit, eamdem normam teneat, quae Ordinariis praescribitur; ideoque disquisitiones, scripturas et omnia, quae uti authentica documenta haberi non possunt, omnino reiiciat, et rem citissime definiat: quoties autem agatur de communitate Minoritica vel temere litigante, vel sub praetextu praecedentiae, dissensiones inter Minoriticas Familias eiusdem civitatis vel loci promovente, sententiam contra eamdem pronuntiet, nec amplius causam admittat.

Praesentes vero Litteras et quaecumque in ipsis habentur, nullo unquam tempore de subreptionis, aut obreptionis, sive intentionis Nostrae vitio, aliove quovis defectu notari, vel impugnari posse; sed semper validas et in suo robore fore et esse, atque ab omnibus cuiusvis gradus et praeeminentiae inviolabiliter in iudicio et extra observari debere decernimus; irritum quoque et inane, si secus super his a quoquam, quavis auctoritate vel praetextu, scienter vel ignoranter contigerit attentari, declarantes; contrariis non obstantibus quibuscumque, etiam speciali et specialissima mentione dignis; quibus omnibus ex plenitudine potestatis, certa scientia et motu proprio quoad praemissa expresse derogamus et derogatum esse declaramus.

Volumus autem, ut harum Litterarum exemplis, etiam impressis, manu tamen notarii subscriptis et per constitutum in ecclesiastica dignitate virum sigillo munitis, eadem habeatur fides, quae Nostrae voluntatis significatione his praesentibus ostensis, haberetur.

Nulli ergo hominum liceat hanc paginam Nostrae constitutionis, ordinationis, limitationis, derogationis, voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ius se noverit incursurum.

Datum Romae apud S. Petrum, sub annulo Piscatoris, die festo Assumptionis Beatae Mariae Virginis, xv Augusti MCMX, Pontificatus Nostri anno octavo.

PIUS PP. X.


*A.A.S., vol. II (1910), n. 18, pp. 713-718

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana