Index   Back Top Print


PIUS PP. X

LITTERAE APOSTOLICAE

DECESSORUM NOSTRORUM*

 CONFIRMATIO INNOVATIONUM QUAE EX DECRETO REGULARIUM CONGREGATIONIS INDUCTAE SUNT IN REGULAS INSTITUTI OBLATORUM VIRGINIS IMMACULATAE.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Decessorum Nostrorum vestigiis, insistentes, ad religiosorum virorum congregationes ex quibus Ecclesiam Dei tot tantaque emolumenta nanciscitur, singulari paternae Nostrae voluntatis studio oculos convertimus, vigili cura prospicientes, ut eaedem illis omnibus praesidiis muniantur, quae ad ipsarum utilitatem, bonum atque incrementum magis accommodata atque opportuna Nobis videantur. Frugiferas has inter Congregationes iure meritoque accensenda est, quae a « Missionariis Oblatis Mariae Immaculatae » nomen habet, et ad Aquas Sextias in Provincia iam inde ab anno MDCCCXVI fundata, per Apostolicas Litteras eadem hac forma die xxi Martii mensis, anno MDCCCXXVI datas, a Leone PP. XII rec. me. Praedecessore Nostro tum Instituti, tum Regularum adprobationem obtinuit. Haec enim Congregatio, quae sibi quasi titulum pro certamine bono certando assumpsit Divini Magistri verba: « Evangelizare pauperibus misit me » nullo unquam tempore destitit in agri Dominici messem multos eosque sedulos cultores mittere, qui, strenue laborantes, laeti tandem cum exultatione portarent manipulos suos. Brevi in universum terrarum Orbem, Deo favente, diffusa, novem in praesens ipsa Congregatio provinciis pollet. Quatuordecim Apostolici Vicariatus et in America Septentrionali, et in Africa Meridionali, et in Asia, manent Oblatorum Missionariorum a Virgine Immaculata curis concrediti : ipsa tam vasto terrarum marisque intervallo dissita Australia, plura ab hac Congregatione accepta referre debet beneficia. Immanis itaque campus huius Congregationis Missionariis patet, quasi aperta apostolicis laboribus exantlandis palestra. Meritis laudum praeconiis Congregationem eandem prosequuti sunt Romani Pontifices, qui iteratis vicibus per Litteras piscatorio annulo obsignatas, Institutum ipsum, Apostolica interposita auctoritate, roborarunt. Ita regulas ipsius Instituti confirmavit Gregorius PP. XVI per Litteras die XX Martii mensis, anno MDCCCXLVI datas, et nonnullas Constitutionum et regularum earundem immutationes atque additiones ab ipsius Congregationis Capitulo Generali statutas, Pius PP. IX per similes Litteras die XXVIII Martii mensis, anno MDCCCLI datas, solemniter sanxit. Iamvero novissimis his annis opportunum visum est Congregationi Episcoporum et Regularium negotiis diiudicandis praepositae, decernere atque indicere, ut constitutiones Congregationis superenunciatae Missionariorum Oblatorum Immaculatae Conceptionis ita immutarentur, ut vigentis iuris conditioni conformes evaderent; dictoque audiens ipsius Instituti generale Capitulum ad hoc coadunatum, tales intulit memoratis constitutionibus innovationes, ut illas quasi nova forma donaverit. Variationes vero sic in Constitutiones inductas, utpote quae temporum circumstantes et recentioribus Decretis Apostolicae Sedis apprime responderent, nova Congregatio disciplinae Regularium praeposita, ad quam transmissae fuerant, per decretum die xxi Decembris mensis, anno superiore editum, approbavit. Nunc autem Venerabilis Frater Augustinus Dontewill, Archiepiscopus titularis Ptolemeidensis, supremus Moderator memoratae Congregationis Oblatorum Mariae Immaculatae, humili prece Nos flagitat, ut supra enarratam regularum instituti sui innovationem, per Apostolicas Litteras in forma Brevis confirmare dignemur; Nosque animo repetentes historicas Congregationis ipsius memorias, quae saeculi spatio, ex quo originem duxit, amplissima cumulavit merita et in universo terrarum Orbe spirituales fructus uberrimos nacta est, his quidem optatis annuendum libentissime existimavimus. Quae cum ita sint, variationes quae, uti supra diximus, in constitutiones ad usum eiusdem Congregationis Oblatorum inductae sunt, iam ab hac S. Sede approbatas, prouti liquet ex decreto quod recensuimus, ab hodierna Congregatione Religiosorum disciplinae praeposita, die xxi Decembris mensis, anno superiore, edito, Motu proprio atque ex certa scientia et matura deliberatione Nostris, nunc iterum probamus, supremoque Auctoritatis Apostolicae munimine roboramus et confirmamus, ratasque eas in omnibus, praesentium tenore, habemus atque edicimus. Decernentes praesentes litteras firmas, validas et efficaces semper existere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, illisque ad quos spectat, vel spectare poterit, in omnibus et per omnia plenissime suffragari: sicque in praemissis per quoscumque Iudices ordinarios et delegatos iudicari et definiri debere, irritumque esse atque inane, si secus super his a quoquam, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit attentari. Non obstantibus Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis, ceterisque omnibus speciali licet atque individua mentione ac derogatione dignis in contrarium facientibus quibuscumque.

Datum Romae apud S. Petrum, sub annulo Piscatoris, die VII Septembris MDCCCCX, Pontificatus Nostri anno octavo.

R. CARD. MERRY DEL VAL,
a Secretis Status.


*A.A.S., vol. II (1910), n. 22, pp. 901-903

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana