Index   Back Top Print


PIUS PP. X

LITTERAE APOSTOLICAE

QUO UBERIORES*

CONSTITUTIO NOVI VICARIATUS APOSTOLICI IN REGIONE COREANA
DE « TAI-KOU » NUNCUPATI.

 

Ad futuram rei memoriam. — Quo uberiores fructus in Domino percipi queant, regiones quae nimis in latitudinem pateant, libenti quidem animo describimus, praesertim quum fidelium numerus, feliciter auctus, id postulare videatur. Cum vero unus Apostolicus Vicariatus totam Goreanam regionem, sub laponensium potestatem modo redactam, complectatur, cumque Venerabilis Frater Gustavus Mutel, Episcopus titularis Milensis, eiusdem Missionis Praesul, studio ac sollertia apprime commendatus, opportunum censuerit meridionales illius amplissimae regionis partes in proprium Vicariatum per Nos erigi ; Nos huiusmodi consilium, ad maiorem Dei gloriam non minus quam ad spiritualem fidelium utilitatem spectans, ac VV. FF. NN. S. R. E. Cardinalium Christiano nomini propagando suffragiis fultum, propensa audivinius voluntate. Quare Motu proprio, certa scientia ac matura deliberatione Nostra, deque Apostolicae potestatis Nostrae plenitudine, praesentium vi, a supradicto Vicariatu Coreano civiles praefecturas, quas vulgo «Kiengsyang- to» et «Tiyen-la-to» appellant, seiungimus, easque in separatum Vicariatum Apostolicum a Civitate «Tai-kou» nuncupandum, cum omnibus iuribus, privilegiis honoribusque erigimus et constituimus, indito antiquae Missioni nomine Vicariatus Apostolici «de Seoul». Denique magnis perpensis laboribus et ipsa sanguinis effusione, quibus alumni e Seminario Parisiensi pro Missionibus ad exteras gentes, iam inde ab anno MDCCCXXXI huiusmodi regiones excoluerunt, pari Auctoritate Nostra novam hanc Missionem, in meridionalibus Coreanae regionis terris constitutam, alumnis eiusdem Seminarii Parisiensis curandam concredimus. Decernentes praesentes Litteras firmas, validas et efficaces semper existere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, illisque ad quos spectat, vel spectare poterit, in omnibus et per omnia plenissime suffragari: sicque in praemissis per quoscumque Iudices ordinarios et delegatos iudicari ac definiri debere, atque irritum esse et inane, si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter, vel ignoranter contigerit attentari. Non obstantibus Nostra et Cancellariae Apostolicae regula de iure quaesito non tollendo, aliisque Constitutionibus Apostolicis in contrarium facientibus quibuscumque.

Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris, die VIII Aprilis MDCCCCXI, Pontificatus Nostri anno octavo.

R. CARD. MERRY DEL VAL,
a Secretis Status.


*A.A.S., vol. III (1911), n. 7, pp. 224-225

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana