Index   Back Top Print


PIUS PP. X

LITTERAE APOSTOLICAE

NON SINE MAGNO*

ERECTIO NOVI VICARIATUS APOSTOLICI SCEN-SI SEPTENTRIONALIS.

 

Ad futuram rei memoriam. — Non sine magno animi Nostri solatio comperimus, novissimis his annis Missionarios ex Ordine Fratrum Minorum in Vicariatu Scen-Si septentrionalis ministerium apostolicum naviter ac fructuose exercentes, boreales ac montanas dictae Missionis regiones, pro eo quo praestant animarum salutis provehendae studio, excolere coepisse : eorumque laboribus ita Divinam Providentiam respondisse, ut dissitae eaedem ac fere inhospitae plagae iam frequenti Christifidelium numero polleant. Cum autem sollertissimus illius Missionis Praesul, Venerabilis Frater Gabriel Maurice, Ordinis Fratrum Minorum, Episcopus titularis Lesbitensis, inspecta potissimum nimia neo-conversomm a residentia ipsius distantia et magna simul itinerum asperitate, enixas Sanctae huic Sedi preces porrexerit, ad impetrandam regionum borealium ipsius Vicariatus divisionem, earumque erectionem in separatum Vicariatum ; Nos omnia rei momenta attento seduloque studio cum VV. FF. NN. S. R. E. Cardinalibus negotiis Propagandae Fidei praepositis pertractanda censuimus. Ut igitur aucto Pastorum numero fréquentions gregis custodiae satius pro videamus, Motu proprio atque ex certa scientia et matura deliberatione Nostra, nec non de eorundem Fratrum Nostrorum consilio, Apostolica Nostra Auctoritate, praesentium tenore, quae sequuntur decernimus, edicimusque. Integre seiungimus a Vicariatu Apostolico Scen-Si septentrionalis tum duas civiles praefecturas seu « Fu », scilicet « Yu- Lin-Fu » cum quatuor subpraefecturis « Shien » et unum « Chow »; et « Yen-An-Fu » cum suis decem subpraefecturis; tum duas civitates secundi ordinis (Chow), videlicet « Suei-Te-Chow » cum suis tribus subpraefecturis (Shien) et « Fu-Chow » pariter cum suis tribus subpraefecturis. Hanc vero regionem ita constitutam, prouti ex geographica charta patet, eadem Nostra Auctoritate in separatum Apostolicum Vicariatum erigimus, proprio Antistiti committendum : atque huic novo Vicariatui Apostolico, de Scen-Si septentrionalis nomen facimus; antiqua vero de Scen-Si septentrionalis Missio sic boreali territorio imminuta, Scen-Si centralis appellatione distinguetur. Denique curam novi Vicariatus concredimus Fratrum Minorum Ordini, de fide propaganda illis in regionibus tam ample merito. Porro haec mandamus, decernentes praesentes Nostras Litteras firmas, validas et efficaces semper existere ac manere, suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere, illisque ad quos spectant plenissime suffragari, sicque in praemissis rite iudicandum esse, irritum que atque inane fore, si secus quidquam super his a quovis, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter attentari contigerit. Non obstantibus Nostra et Cancellariae Apostolicae regula de iure quaesito non tollendo, aliisque Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis, ceterisque etiam speciali atque individua mentione ac derogatione dignis quae in contrarium faciant quibuscumque.

Datum Romae apud S. Petrum, sub annulo Piscatoris, die XII Aprilis MDCCCCXI, Pontificatus Nostri anno octavo.

R. CARD. MERRY DEL VAL,
a Secretis Status.


*A.A.S., vol. III (1911), n. 7, pp. 225-226

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana