Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. X

EPISTOLA

QUA PONTIFEX GRATULATUR
DE INCREMENTO COLLEGII SCOTORUM DE URBE*

 

DILECTO FILIO NOSTRO
ROBERTO FRASER
ANTISTITI URBANO
MODERATORI COLLEGII SCOTORUM DE URBE

 

Dilecte Fili, salutem et Apostolicam benedictionem.

Quum ante annos quinque et viginti sacerdotale munus inibas, rem ingrediebare felicem fortunatamque non tibi modo qui praeclara eras in Deum Ecclesiamque assecuturus promerita, sed Collegio potissimum Urbano nationis tuae, cuius instaurandae saluti virtutem parabas tuam, futurus, consentaneo tempore, providentissimus Instituti moderator. Obscurum Nobis non est quam afflicta facerent ante supremum tibi magisterium domus collatum, Collegii Scotorum bona quamque exigui propterea fructus in dioecesum utilitatem ederentur. At gaudet animus spectare in praesens restituĂ­as tuo studio Collegii fortunas, auctam fermeque geminatam alumnorum copiam, excultam diligentissime contendentium ad sacra iuvenum pietatem, cohaerentes consperantesque denique mirifice moderatoris adolescentumque voluntates. Res est in lumine collocata tuorum praestantia et claritudine operum, Apostolica praeterea lustratione Urbis, publico veluti suffragio confirmata, adeo quidem ut illud nobis nullo modo queat esse ambiguum coelesti Deum ope tuos labores voluisse foecundos catholicamque Scotorum gentem praecipua quadam gratia esse prosecutum. Itaque faustitate usi natalis quinti et vigesimi sacerdotii tui libenter tibi gratulamur de collatis in Scotorum Collegium beneficiis votaque nuncupamus summa sive pro tuae felicitate vitae quam sospitari diutissime cupimus, sive etiam pro sollertiae studii operumque tuorum incremento. Hoc autem iucundum tibi prae re quavis arbitramur exstiturum, eam in rem per Nos omina offerri ut pergant Scotorum Episcopi, quemadmodum antea, fidem in te quasi in exploratae virtutis viro collocare uppetiasque quotidie magis Collegio venire, sic certo arbitrati, adiumenta si succurrant, longe fore maiora derivanda in patriam tum ad sacras tum ad civiles res emolumenta. Testem animi Nostri auspicemque divinorum munerum tibi Collegioque universo Apostolicam benedictionem peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum, die XII Augusti an. MCMVII, Pontificatus nostri quinto.

PIUS PP. X


 

*AAS, vol. XL (1907), pp. 518-519.



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana