Index   Back Top Print


PIUS  PP. X

EPISTULA

DOMUM DELECTIS*

AD HYACINTHUM MARIAM CORMIER SUMMUM MAGISTRUM ORDINIS PRAEDICATORUM.

 

Dilecte fili, salutem et Apostolicam benedictionem. — Domum delectis omnium gentium alumnis Ordinis tui educandis iampridem aedificari coeptam, brevi tandem absolutum iri intelligimus, et quidem perlibenter: ibi enim rite exposita et inde diffusa late sapientia Doctoris Angelici tum ad philosophiae, tum ad sacrarum disciplinarum cultum, non dubitamus, quin praeclaros ubique fructus 1 atura sit. Id autem Collegium, quod quidem Pontificii titulo ornatum volumus, quum totum aliud futurum sit a Pontificio, quod hodie Romae est, S. Thomae Aquinatis Collegio, siquidem aliam et ampliorem habebit formam, eidem gubernando proprias et peculiares leges, easque ipsius instituto et his temporibus accommodatas, praescribi oportebit. Harum legum caput erit Ratio studiorum,qua Ordo vester universus utitur; huc accederit vel e statutis veteris Collegii S. Thomae, vel ex aliis probatis fontibus derivata praescripta, quae ad rem pertineant. Nos tibi hoc mandamus negotii, dilecte fili: quod tu celeriter, quae tua est diligentia, conficere studebis, adhibitis in consilium, praeter ordinarios Consultores tuos, viris qui tibi videantur, doctrina rerumque usu commendabiles; Nostri tamen arbitrii erit, quae vos constituentis, habere rata atque sancire. Praetereunda vero tibi non est illa Definitorum vestrorum sententia, qua cavetur, ut novum Collegium praeterquam studiorum, religiosae etiam observantiae laude emineat, atque ita quoquot ibi docuerint didicerint, reduces deinceps in suam quisque provinciam, non modo se penitus doctrinis excultos exhibeant, sed etiam religiosae perfectionis sint aliis exemplo. Sed tamen, quod ad externas austeritates attinet, tibi pro tua prudentia committimus, ut illa adhibeas temperamenta, quae, spectatis rerum adiunctis, melius ad finem conducibilia iudicaveris. Atque ut haec omnia suscipias feliciter et perficias, divinae gratiae opportuna tibi precamur munera : quorum auspicem, eamdemque paternae benevolentiae Nostrae testem, tibi, dilecte fili, et omnibus, qui te quoquo pacto adiuvabunt, Apostolicam benedictionem peramanter impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum die VIII Novembris MCMVIII, Pontificatus Nostri anno sexto.

PIUS PP. X


*A.A.S., vol. I (1909), n. 2, pp. 137-138

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana