Index   Back Top Print


PIUS  PP. X

EPISTULA

GRATE COGNOVIMUS*

 DILECTO FILIO NOSTRO ANTONIO IOSEPHO S. R. E. PRESB. CARD. GRUSCHA, ARCHIEPISCOPO VIENNENSI, DE INCREMENTO RELIGIONIS VINDOBONAE.

Dilecte Fili Noster, salutem et apostolicam benedictionem. — Grate cognovimus ex tuis litteris, quae tu vota pro Nobis fecisti in Natale Domini, utique congruenter tuae in Nos pietati: Nosque, huic officio referentes ex animo vicem, omnia tibi a Deo bona precamur. Sed illud Nobis fuit gratissimum, quod per easdem litteras nunciasti, crescere in civitate Vindobonensi studium cultumque religionis iam coepisse: idque postquam Clementis Mariae Hofbauer, honoribus sanctorum per Nos aucti, implorari patrocinium vulgo coeperit. Profecto exsequi verbis non possumus, quantae Nobis consolationi hoc sit. Restât ut iste Clerus Sancti illius novensilis, ornamenti iam sui, virtutes maximeque apostolatus diligentiam imitari studeat; id quod vehementer cupimus, ut magnus ad consolationem Nostram cumulus accedat. Divinorum autem munerum auspicem, tibi, dilecte Fili Noster, et Clero populoque tuo apostolicam benedictionem amantissime impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum, die X Ianuarii MCMX, Pontificatus Nostri anno septimo.

 PIUS PP. X


*A.A.S., vol. II (1910), n. 2, p. 50

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana