Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. X

EPISTOLA

STUDIUM QUO TENEMUR*

AD EMINENTISSIMUM VIRUM S. R. E. CARDINALEM VINCENTIUM VANNUTELLI, EPISCOPUM PRAENESTINUM, ELECTUM QUI PRAESIT EUCHARISTICO CONVENTUI MARIANOPOLITANO

 

Dilecte Fili Noster, salutem et apostolicam benedictionem. — Studium quo tenemur fovendi cultus erga sanctissimam Eucharistiam, unde, tamquam ex fonte, in singulos fideles et in christianam Societatem universam divinae gratiae latices derivantur uberrimi, acceptissimum Nobis efficit receptum fere morem, quo, statis temporibus, in variis terrarum orbis regionibus, solemnes habentur de tanto Mysterio conventus. Itaque cum nuntium acceperimus, eucharisticum congressum Marianopolitanum apud Canadenses apparari, Nos ei splendorem addere cupientes et obsequi dilectis Filiis Archiepiscopo Marianopolitano, qui celebritati ac decori eiusdem in sua urbe cogendi peculiari studio prospexit, et Antistiti Namurcensi, cuius diuturna cura in id genus congressionibus est collocata, consilium cepimus, Tibi, dilecte Fili, committendi ut Personam Nostram in eo coetu geras. Quamobrem hisce te Litteris Legatum Nostrum renuntiamus, qui Marianopolitano conventui Nomine Nostro ac vice praesideas. Negotium tibi defertur pietati ac dignitati tuae consonum et incremento christianae rei apprime conducens. Per hanc enim celebritatem eucharisticus Panis, et spatii nescius et divisionis expers, abscissas oceano terras consociabit, dissitisque gentibus calcar addet ad Servatoris Dei gloriam vindicandam ac proferendam, ad Eiusque in terris Vicarium, christianae coniunctionis centrum, debita fide atque oboedientia colendum. Quare agitanda in coetu ipso occurrent ea omnia, quibus Augusti Sacramenti religio ampliore in luce atque honore versetur; ut illatae eidem contumeliae sarciantur; ut frequens Eucharistiae usus reviviscat; ut sibi quisque suadeat nihil esse huiusmodi cultu efficacius ad coniungendos animos eo pacis mutuaeque benevolentiae nexu, quo christiana et civilis consociatio maxime indigent; ut scriptis denique et actione multiplici in hunc finem adhibitis homines ad meliora ducantur. Coetum vero ipsum felicem exitum habiturum persuasionem iniiciunt quum sacrorum antistitum atque illustrium virorum qui aderunt spectata virtus, tum nobilissimae istius gentis alacritas in iis excipiendis efficiendisque omnibus quaecumque vestris in consiliis erunt constituta. Sed altius etiam fiducia nititur in Eius auxilio cuius agitur causa, Servatoris Nostri, qui dixit: ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum. Auspicem interea supernae gratiae hauriendae in gaudio de fontibus Salvatoris, ac peculiaris Nostrae benevolentiae testem, Tibi, dilecte Fili, et omnibus qui Marianopolitani conventus tecum participes futuri sunt, Apostolicam Benedictionem peramanter impertimus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, die IX mensis Maii anno MDCCCCX, Pontificatus Nostri septimo.

 

 

  PIUS PP. X


*AAS, vol. II (1910), n. 10,  pp. 721-722.



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana