Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. X

EPISTOLA

TE SANE*

AD R.P.D. IOANNEM A. BAZAN, PARANENSIUM EPISCOPUM,
OB PROMOTUM CULTUM S. NICOLAI BARENSIS

 

Venerabilis Frater, salutem et apostolicam benedictionem. — Te sane meminit quanta animi iucunditate coram ex te ipso, superioribus diebus, audivimus quae referre placuit cum de honoribus qui frequentes multiplicesque habentur S. Nicolao Barensi, in templo quod eidem in urbe Rioja, popularis, te auspice, excitavit pietas, tum de caelestibus muneribus quibus Episcopus sanctissimus, non sine magno fenore, cultores auget suos. Laetati, uti tum significavimus, in Domino sumus tecum que, venerabilis Frater, plurimum, ut par erat, gratulati qui voce, scriptis, collata stipe, Illius studes gloriae incremento, qui mirabilis in sanctis suis haberi colique vult. Ipsi Nos nonnihil hanc ipsam in rem praestare cupimus; teque Roma ad tua revertentem, latorem esse volumus aurei nimbi gemmis contexti, quo Myrensis Episcopi, nomine Nostro dicendoque die, venerandam ornabis imaginem. Nequid vero desit quod Nostram redoleat benevolentiam, Papalem addimus Benedictionem cum Indulgentia Plenaria, cuius solemniter populo, eodem ipso die, impertiendae facimus facultatem venerabili Fratri Cordubensi Episcopo.

Utinam, quod suppliciter petimus, munusculum hoc Nostrum ita Nicolao sit acceptum, ut beneficia ab eo Nobis eiusque cultoribus, tibique prae ceteris, conciliet uberrima!

Benevolentiae in te Nostrae testis apostolica sit benedictio, quam tibi, venerabilis Frater, ac dioecesis tuae Clero populoque libenti animo impertimus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die XIII decembris MCMXIII, Pontificatus Nostri anno undecimo.

 

PIUS PP. X


*AAS, vol. VI (1914), p. 7.



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana