Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. X

MOTU PROPRIO

GRATIAE ET PRIVILEGIA CLERICIS CONCLAVISTIS
POSTREMI CONCLAVIS CONCESSA*

 

Peculiaria quaedam benevolentiae Nostrae argumenta dilectis filiis, ecclesiasticis viris daturi, qui Nobis et Venerabilibus Fratribus Nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus in Conclavi, quo divina favente clementia ad Summum Pontificatum assumpti fuimus, operam adhibuere, aut variis ibidem muneribus sunt perfuncti, traditam a Decessoribus Nostris consuetudinem sic sane tenuimus, quemadmodum per conditionem temporum licuit. Quapropter id maxime gratiarum privilegiorumque genus animo spectantes, quod esset cum eorumdem Concia vistarum praesenti utilitate coniunctum, haec auctoritate Nostra Nostroque Motu proprio decrevimus:

I. Clericis Conclavistis S. R. E. Cardinalium in Urbe commorantium aut Italiae dioecesibus praesidentium libellae centum et quinquaginta singulos in annos, pensionis nomine, erunt.

II. Gratiae, provisiones aut commendae quorumvis beneficiorum ecclesiasticorum, Litteraeque Apostolicae de hisce conficiendae, gratis iisdem semel tantum impertientur.

III. Si quando infirma valetudine utantur, Sacrum per se facere, servatis servandis, in suo cuiusque Oratorio quod ipsorum Ordinarius probaverit, ius eisdem erit. Ceteris vero Clericis Conclavistis, qui Venerabiles Fratres Nostros S. R. E. Cardinales dioecesibus extra Italiam regendis praepositos sunt secuti, memoratae expertes conditionis, servatisque ut supra servandis, Oratorii privati ius erit.

IV. Expediendae de his privilegiis ac iuribus Litterae gratis omni ex causa concedantur.

V. Declaratae modo gratiae aliis gratiis quovis ex capite habitis vel assequendis detrimento ne sint: omnis tamen efficacitas praescriptis maneat, quae a Leone XIII fel. rec. Decessore Nostro, die XXIV Maii a. MDCCCIC sunt edita.

Non obstantibus Constitutionibus, Ordinationibus Nostris ac Cancellariae Apostolicae Regulis, aliisque licet speciali et individua mentione dignis; quibus omnibus et singulis, etiamsi de illis specialis et individua habenda mentio, eorumque tenores inserendi forent, illis alias in suo robore permansuris, hac vice dumtaxat specialiter et expresse Motu proprio derogamus, ceterisque contrariis quibuscumque, cum clausulis opportunis.

Fiat motu proprio J.

Et cum absolutione a censuris ad effectum etc. Et cum declaratione quod reliqua privilegia et indulta contenta in similibus Motus proprii schedulis a nonnullis Romanis Pontificibus Praedecessoribus Nostris favore Conclavistarum alias editis, ob hodiernas rerum ac temporum circumstantias pro nunc in suspenso remaneant. Et quod praesentis Nostri Motus proprii schedulae signatura sufficiat et ubique fidem faciat in iudicio et extra illud, Regula quacumque contraria non obstante; et quod praemissorum omnium et singulorum maior et verior specificatio et expressio fieri possit in Litteris, si videbitur, expediendis, in quibus singulorum Conclavistarum nomina et cognomina exprimi et describi, seu pro expressis et descriptis haberi possint, inter quos Sacrista et Magistri Caeremoniarum Cappellae Nostrae, nec non Secretarius Collegii eerumdem Cardinalium. Volumus autem quod Litterarum super praesentibus conficiendarum ac etiam praesentis Nostri Motus proprii transumptis impressis ac manu alicuius personae in ecclesiastica dignitate constitutae subscriptis et sigillo munitis, eadem fides,  tam in iudicio quam extra illud adhibeatur, quae originalibus Litteris vel praesenti Motui proprio originali adhibeatur, si forent exhibitae vel ostensae, aut exhibitus vel ostensus foret.— Fiat J.

Datum Romae apud S. Petrum decimo nono Kalendas Ianuarii anno primo.

A. CARD. DI PIETRO, Pro-Datarius.

 

PIUS PP. X


*AAS, vol. XXXVI (1903-04), p. 584-586.



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana