Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. X

MOTU PROPRIO

MOTU PROPRIO QUO PIUS PP. X FAVORE CAPITULI VATICANI REVOCAT
PROHIBITIONEM INGREDIENDI BASILICAM S. PETRI ABSQUE CHORALI HABITU,
ADNEXAMQUE EXCOMMUNICATIONEM ABROGAT*

 

Decessor Noster fel. rec. Ioannes XXI, per Litteras : « Vineam Domini Sabaoth » praecepit Basilicae Vaticanae Canonicis, ut Basilicam eandem numquam ingrederetur, nisi chorali habitu induti. — Praeceptum illud confirmavit Nicolaus III, item Decessor Noster, Bulla « Civitatem sanctam Ierusalem ». Romani vero Pontifices Eugenius IV, Litteris « Si universis »; Nicolaus V, Litteris: « Quanto prae ceteris »; et Paulus V, Litteris « Super Cathedram » idem praeceptum nedum confirmarunt, sed servandum insuper voluerunt sub excommunicationis poena a contrafacientibus ipso facto incurrenda.

Nos, cupientes eisdem dilectis filiis Canonicis Basilicae Sancti Petri et cetero clero, ibidem inservienti, benevolentiam Nostram testari, supradictum praeceptum non ingrediendi Basilicam eandem nisi chorali amictu, nec non latam in transgressores excommunicationis poenam, tenore praesentium, revocamus, supprimimus et abrogamus.

Monemus tamen ne quis unquam Chorum ingredi audeat sine chorali veste; simulque hortamur ut mature omnes in choro adsint, atque ita choralibus functionibus ab ipso initio interesse queant.

Libet porro occasione uti, ut eosdem dilectos filios Canonicos, Beneficiatus et Clericos omnes eiusdem Basilicae impense, si opus est, excitemus ad divinum Officium digne, attente ac devote recitandum, praecipue vero ad festinationem omnem cavendam, qua nihil attentioni ac devotioni infestius, nihil magis audientium fidelium aedificationi contrarium.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, die XXXI Ianuarii MCMIV, Pontificatus Nostri anno primo.

 

PIUS PP. X


*AAS, vol. XXXVI (1903-04), p. 466.



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana