Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. X

MOTU PROPRIO

QUO CETERAE URSULINARUM FAMILIAE,
ADDITA PLENARIA INDULGENTIA,
AD TOTIUS ORDINIS UNIONEM VEHEMENTER ADHORTANTUR*

 

Apostolicae Sedi id semper in votis fuit, ut religiosa Instituta, nominatim ea quae iuventuti imbuendae dant operam, sese mutatis temporum et rerum adiunctis, immutato manente spiritu, congruenter aptare studerent. Quod si opportunum hoc fuit quolibet tempore, aetate hac nostra esse necessarium res ipsae plane demonstrant.

Quamobrem, quum Decessor Noster f. r. Leo XIII compertum perspectumque haberet, Ursulinarum Ordinem, cui vel illud praecipuae laudi vertendum quod nobile munus instituendi adulescentulas maturrime suscepit, novis rerum necessitatibus non perfecte nec ex omni parte respondere, eo praesertim quod monasteria quibus coalescit, quum sui quaeque iuris essent, nec se invicem adiuvare et praesidio esse, nec mutua virtutis aemulatione ad meliora et maiora se excitare valerent; idcirco huic rerum conditioni opportuna atque salutaria afferenda censuit remedia. Et re quidem vera a cunctis Ursulinarum domibus, ubique terrarum existentibus, litteris die 21 Iulii 1899 datis, exquiri mandavit num scilicet Instituto universas domos complectenti habentique sedem principem in Urbe, si quando per auctoritatem S. Sedis exurgeret, libenter accederent; et quum supra sexaginta ex illis sese id libentissime velle respondissent, idem Pontifex primum pro temporum natura vivae vocis oraculo die 28 Novembris 1900, deinceps per decretum a Sacra Congregatione Episcoporum et Regularium die 17 Iulii 1903 editum, praedictam Unionem adprobavit.

Quod ad Nos attinet, iam a primordiis pontificatus Nostri dicti Instituti Constitutiones, item per decretum a S. Congregatione Episcoporum et Regularium die 14 Septembris 1903 datum, ratas habuimus; nec ullam praetermisimus occasionem singularem, qua illud prosequimur, benevolentiam Nostram testificandi, laetissimo etiam cementes animo alias atque alias domos paullatim ad illud convenire.

Nunc vero, quum uberes fructus, quos Ursulinarum coniunctio peperit, per Nos Ipsos perspexerimus, quumque uberiores, quos in futurum est paritura, prospiciamus; Nos non solum unionem hanc feliciter initam, sed et Constitutiones eidem Instituto datas, auctoritate Nostra iterum plenissime adprobamus, et confirmamus, illisque perpetuae et inviolabilis Apostolicae firmitatis robur adiicimus.

Volentes insuper specialibus favoribus dictum Ursulinarum Institutum augere, omnibus et singulis eiusdem Instituti Sodalibus redeunte anniversaria die, qua Ursulinarum unio ab Apostolica Sede adprobata fuit, videlicet die 28 Novembris, in perpetuum plenariam omnium peccatorum suorum indulgentiam et remissionem misericorditer in Domino impertimus. Quam indulgentiam etiam animabus fidelium Purgatorio detentis per modum suffragii applicari posse concedimus.

Ex his sponte elucet quantum Nos optemus, ut Institutum tam fauste incoeptum, aucto in dies adhaerentium numero, in maius provehatur, latiusque pateat. Quapropter vehementer adhortamur illas quae adhuc extra Institutum versantur, familias, ut sese eidem adsciscere velint. Neque dubitamus quin Venerabiles Fratres Nostri Episcopi, in quorum dioecesibus huiusmodi Ursulinarum domus existunt, non solum earumdem votis obsecundent, verum etiam cunctantes, si quae fuerint, ad optatam consociationem suaviter flectant, persuasum plane habentes quod dicti Instituti Constitutiones ita sint concinnatae ut quarumlibet nationum consuetudinibus atque indoli aptissime congruant.

Volumus autem ut praesentes Litterae ad singulos, de quibus supra, Episcopos mittantur, eorumque cura, in linguam vernaculam ad verbum diligenter versae, in qualibet Ursulinarum domo, speciali ad id indicto conventu, legantur.

Haec ad maius Ursulinarum Instituti bonum atque incrementum edicimus, contrariis quibuscumque non obstantibus.

Datum Romae apud S. Petrum, die VIII Maii an. MDCCCCV, Pontificatus Nostri secundo.

 

 PIUS PP. X


*AAS, vol. XXXVII (1904-05), pp. 679-681.



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana